|
1. Ex hoc autem apparet quod substantiae intellectuales sunt
immateriales.
2. Unumquodque enim ex materia et forma compositum est corpus.
Diversas enim formas materia non nisi secundum diversas partes recipere
potest. Quae quidem diversitas partium esse in materia non potest nisi
secundum quod per dimensiones in materia existentes una communis materia
in plures dividitur: subtracta enim quantitate, substantia
indivisibilis est. Ostensum est autem quod nulla substantia
intelligens est corpus. Relinquitur igitur quod non sit ex materia et
forma composita.
3. Amplius. Sicut homo non est sine hoc homine, ita materia non
est sine hac materia. Quicquid igitur in rebus est subsistens ex
materia et forma compositum, est compositum ex forma et materia
individuali. Intellectus autem non potest esse compositus ex materia
et forma individuali. Species enim rerum intellectarum fiunt
intelligibiles actu per hoc quod a materia individuali abstrahuntur.
Secundum autem quod sunt intelligibiles actu, fiunt unum cum
intellectu. Unde et intellectum oportet esse absque materia
individuali. Non est igitur substantia intelligens ex materia et forma
composita.
4. Adhuc. Actio cuiuslibet ex materia et forma compositi non est
tantum formae, nec tantum materiae, sed compositi: eius enim est
agere cuius est esse; esse autem est compositi per formam; unde et
compositum per formam agit. Si igitur substantia intelligens sit
composita ex materia et forma, intelligere erit ipsius compositi.
Actus autem terminatur ad aliquid simile agenti: unde et compositum
generans non generat formam, sed compositum. Si igitur intelligere
sit actio compositi, non intelligetur nec forma nec materia, sed
tantum compositum. Hoc autem patet esse falsum. Non est igitur
substantia intelligens composita ex materia et forma.
5. Item. Formae rerum sensibilium perfectius esse habent in
intellectu quam in rebus sensibilibus: sunt enim simpliciores et ad
plura se extendentes; per unam enim formam hominis intelligibilem,
omnes homines intellectus cognoscit. Forma autem perfecte in materia
existens facit esse actu tale, scilicet vel ignem, vel coloratum: si
autem non faciat aliquid esse tale, est imperfecte in illo, sicut
forma coloris in aere ut in deferente, et sicut virtus primi agentis in
instrumento. Si igitur intellectus sit ex materia et forma
compositus, formae rerum intellectarum facient intellectum esse actu
talis naturae quale est quod intelligitur. Et sic sequitur error
Empedoclis, qui dicebat quod ignem igne cognoscit anima, et terra
terram, et sic de aliis. Quod patet esse inconveniens. Non est
igitur intelligens substantia composita ex materia et forma.
6. Praeterea. Omne quod est in aliquo est in eo per modum
recipientis. Si igitur intellectus sit compositus ex materia et
forma, formae rerum erunt in intellectu materialiter, sicut sunt extra
animam. Sicut igitur extra animam non sunt intelligibiles actu, ita
nec existentes in intellectu.
7. Item. Formae contrariorum, secundum esse quod habent in
materia, sunt contrariae: unde et se invicem expellunt. Secundum
autem quod sunt in intellectu, non sunt contrariae: sed unum
contrariorum est ratio intelligibilis alterius, quia unum per aliud
cognoscitur. Non igitur habent esse materiale in intellectu. Ergo
intellectus non est compositus ex materia et forma.
8. Adhuc. Materia non recipit aliquam formam de novo nisi per motum
vel mutationem. Intellectus autem non movetur per hoc quod recipit
formas, sed magis perficitur et quiescens intelligit, impeditur autem
in intelligendo per motum. Non igitur recipiuntur formae in intellectu
sicut in materia vel in re materiali. Unde patet quod substantiae
intelligentes immateriales sunt, sicut et incorporeae.
9. Hinc est quod Dionysius dicit, III cap. de Div. Nom.:
propter divinae bonitatis radios substiterunt intellectuales omnes
substantiae, quae sicut incorporales et immateriales intelliguntur.
|
|