|
1. Per eadem autem ostenditur quod naturae intellectuales sunt formae
subsistentes, non autem existentes in materia quasi esse earum a
materia dependeat.
2. Formae enim secundum esse a materia dependentes non ipsae proprie
habent esse, sed composita per ipsas. Si igitur naturae
intellectuales essent huiusmodi formae, sequeretur quod haberent esse
materiale, sicut et si essent ex materia et forma compositae.
3. Adhuc. Formae quae per se non subsistunt, non possunt per se
agere, agunt autem composita per eas. Si igitur naturae
intellectuales huiusmodi formae essent, sequeretur quod ipsae non
intelligerent, sed composita ex eis et materia. Et sic intelligens
esset compositum ex materia et forma. Quod est impossibile, ut
ostensum est.
4. Amplius. Si intellectus esset forma in materia et non per se
subsistens, sequeretur quod id quod recipitur in intellectu reciperetur
in materia: huiusmodi enim formae quae habent esse materiae obligatum,
non recipiunt aliquid quod in materia non recipiatur. Cum igitur
receptio formarum in intellectu non sit receptio formarum in materia,
impossibile est quod intellectus sit forma materialis.
5. Praeterea. Dicere quod intellectus sit forma non subsistens sed
materiae immersa, idem est secundum rem et si dicatur quod intellectus
sit compositus ex materia et forma, differt autem solum secundum
nomen: nam primo modo, dicetur intellectus ipsa forma compositi;
secundo vero modo, dicetur intellectus ipsum compositum. Si igitur
falsum est intellectum esse compositum ex materia et forma, falsum erit
quod sit forma non subsistens sed materialis.
|
|