|
1. Non est autem opinandum quod, quamvis substantiae intellectuales
non sint corporeae, nec ex materia et forma compositae, nec in materia
existentes sicut formae materiales, quod propter hoc divinae
simplicitati adaequentur. Invenitur enim in eis aliqua compositio ex
eo quod non est idem in eis esse et quod est.
2. Si enim esse est subsistens, nihil praeter ipsum esse ei
adiungitur. Quia etiam in his quorum esse non est subsistens, quod
inest existenti praeter esse eius, est quidem existenti unitum, non
autem est unum cum esse eius, nisi per accidens, inquantum est unum
subiectum habens esse et id quod est praeter esse: sicut patet quod
Socrati, praeter suum esse substantiale, inest album, quod quidem
diversum est ab eius esse substantiali; non enim idem est esse
Socratem et esse album, nisi per accidens. Si igitur non sit esse in
aliquo subiecto, non remanebit aliquis modus quo possit ei uniri illud
quod est praeter esse. Esse autem, inquantum est esse, non potest
esse diversum: potest autem diversificari per aliquid quod est praeter
esse; sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis. Illud ergo quod
est esse subsistens, non potest esse nisi unum tantum. Ostensum est
autem quod Deus est suum esse subsistens. Nihil igitur aliud praeter
ipsum potest esse suum esse. Oportet igitur in omni substantia quae
est praeter ipsum, esse aliud ipsam substantiam et esse eius.
3. Amplius. Natura communis, si separata intelligatur, non potest
esse nisi una: quamvis habentes naturam illam plures possint inveniri.
Si enim natura animalis per se separata subsisteret, non haberet ea
quae sunt hominis vel quae sunt bovis: iam enim non esset animal
tantum, sed homo vel bos. Remotis autem differentiis constitutivis
specierum, remanet natura generis indivisa: quia eaedem differentiae
quae sunt constitutivae specierum sunt divisivae generis. Sic igitur,
si hoc ipsum quod est esse sit commune sicut genus, esse separatum per
se subsistens non potest esse nisi unum. Si vero non dividatur
differentiis, sicut genus, sed per hoc quod est huius vel illius
esse, ut veritas habet; magis est manifestum quod non potest esse per
se existens nisi unum. Relinquitur igitur quod, cum Deus sit esse
subsistens, nihil aliud praeter ipsum est suum esse.
4. Adhuc. Impossibile est quod sit duplex esse omnino infinitum:
esse enim quod omnino est infinitum, omnem perfectionem essendi
comprehendit; et sic, si duobus talis adesset infinitas, non
inveniretur quo unum ab altero differret. Esse autem subsistens
oportet esse infinitum: quia non terminatur aliquo recipiente.
Impossibile est igitur esse aliquod esse subsistens praeter primum.
5. Item. Si sit aliquod esse per se subsistens, nihil competit ei
nisi quod est entis inquantum est ens: quod enim dicitur de aliquo non
inquantum huiusmodi, non convenit ei nisi per accidens, ratione
subiecti; unde, si separatum a subiecto ponatur, nullo modo ei
competit. Esse autem ab alio causatum non competit enti inquantum est
ens: alias omne ens esset ab alio causatum; et sic oporteret procedere
in infinitum in causis, quod est impossibile, ut supra ostensum est.
Illud igitur esse quod est subsistens, oportet quod sit non causatum.
Nullum igitur ens causatum est suum esse.
6. Amplius. Substantia uniuscuiusque est ei per se et non per
aliud: unde esse lucidum actu non est de substantia aeris, quia est ei
per aliud. Sed cuilibet rei creatae suum esse est ei per aliud: alias
non esset causatum. Nullius igitur substantiae creatae suum esse est
sua substantia.
7. Item. Cum omne agens agat inquantum est actu, primo agenti,
quod est perfectissimum, competit esse in actu perfectissimo modo.
Tanto autem aliquid est perfectius in actu quanto talis actus est in
via generationis posterior: actus enim est tempore potentia posterior
in uno et eodem quod de potentia ad actum procedit. Perfectius quoque
est in actu quod est ipse actus quam quod est habens actum: hoc enim
propter illud actu est. His igitur sic positis, constat ex supra
ostensis quod Deus solus est primum agens. Sibi ergo soli competit
esse in actu perfectissimo modo, ut scilicet sit ipse actus
perfectissimus. Hic autem est esse, ad quod generatio et omnis motus
terminatur: omnis enim forma et actus est in potentia antequam esse
acquirat. Soli igitur Deo competit quod sit ipsum esse: sicut soli
competit quod sit primum agens.
8. Amplius. Ipsum esse competit primo agenti secundum propriam
naturam: esse enim Dei est eius substantia ut supra ostensum est.
Quod autem competit alicui secundum propriam naturam suam, non
convenit aliis nisi per modum participationis: sicut calor aliis
corporibus ab igne. Ipsum igitur esse competit omnibus aliis a primo
agente per participationem quandam. Quod autem competit alicui per
participationem, non est substantia eius. Impossibile est igitur quod
substantia alterius entis praeter agens primum sit ipsum esse.
9. Hinc est quod Exodi 3-14 proprium nomen Dei ponitur esse qui
est: quia eius solius proprium est quod sua substantia non sit aliud
quam suum esse.
|
|