|
1. Ex hoc autem evidenter apparet quod in substantiis
intellectualibus creatis est compositio actus et potentiae.
2. In quocumque enim inveniuntur aliqua duo quorum unum est
complementum alterius, proportio unius eorum ad alterum est sicut
proportio potentiae ad actum: nihil enim completur nisi per proprium
actum. In substantia autem intellectuali creata inveniuntur duo:
scilicet substantia ipsa; et esse eius, quod non est ipsa substantia,
ut ostensum est. Ipsum autem esse est complementum substantiae
existentis: unumquodque enim actu est per hoc quod esse habet.
Relinquitur igitur quod in qualibet praedictarum substantiarum sit
compositio actus et potentiae.
3. Amplius. Quod inest alicui ab agente, oportet esse actum:
agentis enim est facere aliquid actu. Ostensum est autem supra quod
omnes aliae substantiae habent esse a primo agente: et per hoc ipsae
substantiae causatae sunt quod esse ab alio habent. Ipsum igitur esse
inest substantiis causatis ut quidam actus ipsarum. Id autem cui actus
inest, potentia est: nam actus, inquantum huiusmodi, ad potentiam
refertur. In qualibet igitur substantia creata est potentia et actus.
4. Item. Omne participans aliquid comparatur ad ipsum quod
participatur ut potentia ad actum: per id enim quod participatur fit
participans actu tale. Ostensum autem est supra quod solus Deus est
essentialiter ens, omnia autem alia participant ipsum esse.
Comparatur igitur substantia omnis creata ad suum esse sicut potentia
ad actum.
5. Praeterea. Assimilatio alicuius ad causam agentem fit per
actum: agens enim agit sibi simile inquantum est actu. Assimilatio
autem cuiuslibet substantiae creatae ad Deum est per ipsum esse, ut
supra ostensum est. Ipsum igitur esse comparatur ad omnes substantias
creatas sicut actus earum. Ex quo relinquitur quod in qualibet
substantia creata sit compositio actus et potentiae.
|
|