|
1. Non est autem eiusdem rationis compositio ex materia et forma, et
ex substantia et esse: quamvis utraque sit ex potentia et actu.
2. Primo quidem, quia materia non est ipsa substantia rei, nam
sequeretur omnes formas esse accidentia, sicut antiqui naturales
opinabantur: sed materia est pars substantiae.
3. Secundo autem quia ipsum esse non est proprius actus materiae,
sed substantiae totius. Eius enim actus est esse de quo possumus
dicere quod sit. Esse autem non dicitur de materia, sed de toto.
Unde materia non potest dici quod est, sed ipsa substantia est id quod
est.
4. Tertio, quia nec forma est ipsum esse, sed se habent secundum
ordinem: comparatur enim forma ad ipsum esse sicut lux ad lucere, vel
albedo ad album esse.
5. Deinde quia ad ipsam etiam formam comparatur ipsum esse ut actus.
Per hoc enim in compositis ex materia et forma dicitur forma esse
principium essendi, quia est complementum substantiae, cuius actus est
ipsum esse: sicut diaphanum est aeri principium lucendi quia facit eum
proprium subiectum luminis.
6. Unde in compositis ex materia et forma nec materia nec forma
potest dici ipsum quod est, nec etiam ipsum esse. Forma tamen potest
dici quo est, secundum quod est essendi principium; ipsa autem tota
substantia est ipsum quod est; et ipsum esse est quo substantia
denominatur ens.
7. In substantiis autem intellectualibus, quae non sunt ex materia
et forma compositae, ut ostensum est, sed in eis ipsa forma est
substantia subsistens, forma est quod est, ipsum autem esse est actus
et quo est.
8. Et propter hoc in eis est unica tantum compositio actus et
potentiae, quae scilicet est ex substantia et esse, quae a quibusdam
dicitur ex quod est et esse; vel ex quod est et quo est.
9. In substantiis autem compositis ex materia et forma est duplex
compositio actus et potentiae: prima quidem ipsius substantiae, quae
componitur ex materia et forma; secunda vero ex ipsa substantia iam
composita et esse, quae etiam potest dici ex quod est et esse; vel ex
quod est et quo est.
10. Sic igitur patet quod compositio actus et potentiae est in plus
quam compositio formae et materiae. Unde materia et forma dividunt
substantiam naturalem: potentia autem et actus dividunt ens commune.
Et propter hoc quaecumque quidem consequuntur potentiam et actum
inquantum huiusmodi, sunt communia substantiis materialibus et
immaterialibus creatis: sicut recipere et recipi, perficere et
perfici. Quaecumque vero sunt propria materiae et formae inquantum
huiusmodi, sicut generari et corrumpi et alia huiusmodi, haec sunt
propria substantiarum materialium, et nullo modo conveniunt substantiis
immaterialibus creatis.
|
|