|
1. Ex hoc autem aperte ostenditur quod omnis substantia
intellectualis est incorruptibilis.
2. Omnis enim corruptio est per separationem formae a materia:
simplex quidem corruptio per separationem formae substantialis;
corruptio autem secundum quid per separationem formae accidentalis.
Forma enim manente, oportet rem esse: per formam enim substantia fit
proprium susceptivum eius quod est esse. Ubi autem non est compositio
formae et materiae, ibi non potest esse separatio earundem. Igitur
nec corruptio. Ostensum est autem quod nulla substantia intellectualis
est composita ex materia et forma. Nulla igitur substantia
intellectualis est corruptibilis.
3. Amplius. Quod per se alicui competit, de necessitate et semper
et inseparabiliter ei inest: sicut rotundum per se quidem inest
circulo, per accidens autem aeri; unde aes quidem fieri non rotundum
est possibile, circulum autem non esse rotundum est impossibile. Esse
autem per se consequitur ad formam: per se enim dicimus secundum quod
ipsum; unumquodque autem habet esse secundum quod habet formam.
Substantiae igitur quae non sunt ipsae formae, possunt privari esse,
secundum quod amittunt formam: sicut aes privatur rotunditate secundum
quod desinit esse circulare. Substantiae vero quae sunt ipsae formae,
nunquam possunt privari esse: sicut, si aliqua substantia esset
circulus, nunquam posset fieri non rotunda. Ostensum est autem supra
quod substantiae intellectuales sunt ipsae formae subsistentes.
Impossibile est igitur quod esse desinant. Sunt igitur
incorruptibiles.
4. Adhuc. In omni corruptione, remoto actu, manet potentia: non
enim corrumpitur aliquid in omnino non ens, sicut nec generatur aliquid
ex omnino non ente. In substantiis autem intellectualibus, ut
ostensum est, actus est ipsum esse, ipsa autem substantia est sicut
potentia. Si igitur substantia intellectualis corrumpatur, remanebit
post suam corruptionem. Quod est omnino impossibile. Omnis igitur
substantia intellectualis est incorruptibilis.
5. Item. In omni quod corrumpitur, oportet quod sit potentia ad
non esse. Si quid igitur est in quo non est potentia ad non esse, hoc
non potest esse corruptibile. In substantia autem intellectuali non
est potentia ad non esse. Manifestum est enim ex dictis quod
substantia completa est proprium susceptivum ipsius esse. Proprium
autem susceptivum alicuius actus ita comparatur ut potentia ad actum
illum quod nullo modo est in potentia ad oppositum: sicut ignis ita
comparatur ad calorem ut potentia ad actum quod nullo modo est in
potentia ad frigus. Unde nec in ipsis substantiis corruptibilibus est
potentia ad non esse in ipsa substantia completa nisi ratione materiae.
In substantiis autem intellectualibus non est materia, sed ipsae sunt
substantiae completae simplices. Igitur in eis non est potentia ad non
esse. Sunt igitur incorruptibiles.
6. Praeterea. In quibuscumque est compositio potentiae et actus,
id quod tenet locum primae potentiae, sive primi subiecti, est
incorruptibile: unde etiam in substantiis corruptibilibus materia prima
est incorruptibilis. Sed in substantiis intellectualibus id quod tenet
locum primae potentiae et subiecti, est ipsa earum substantia
completa. Igitur substantia ipsa est incorruptibilis. Nihil autem
est corruptibile nisi per hoc quod sua substantia corrumpitur. Igitur
omnes intellectuales naturae sunt incorruptibiles.
7. Amplius. Omne quod corrumpitur vel corrumpitur per se, vel
corrumpitur per accidens. Substantiae autem intellectuales non possunt
per se corrumpi. Omnis enim corruptio est a contrario. Agens enim,
cum agat secundum quod est ens actu, semper agendo ducit ad aliquid
esse actu. Unde, si per huiusmodi esse actu aliquid corrumpatur
desinens esse actu, oportet quod hoc contingat per contrarietatem eorum
ad invicem: nam contraria sunt quae mutuo se expellunt. Et propter
hoc oportet omne quod corrumpitur per se, vel habere contrarium, vel
esse ex contrariis compositum. Neutrum autem horum substantiis
intellectualibus convenit. Cuius signum est, quia in intellectu ea
etiam quae secundum suam naturam sunt contraria, desinunt esse
contraria: album enim et nigrum in intellectu non sunt contraria; non
enim se expellunt, immo magis se consequuntur, per intellectum enim
unius eorum intelligitur aliud. Substantiae igitur intellectuales non
sunt corruptibiles per se. Similiter autem neque per accidens. Sic
enim corrumpuntur accidentia et formae non subsistentes. Ostensum
autem est supra quod substantiae intellectuales sunt subsistentes.
Sunt igitur omnino incorruptibiles.
8. Adhuc. Corruptio est mutatio quaedam. Quam oportet esse
terminum motus, ut in physicis est probatum. Unde oportet quod omne
quod corrumpitur moveatur. Ostensum est autem in naturalibus quod omne
quod movetur est corpus. Oportet igitur omne quod corrumpitur esse
corpus, si per se corrumpatur: vel aliquam formam seu virtutem
corporis a corpore dependentem, si corrumpatur per accidens.
Substantiae autem intellectuales non sunt corpora, neque virtutes seu
formae a corpore dependentes. Ergo neque per se neque per accidens
corrumpuntur. Sunt igitur omnino incorruptibiles.
9. Item. Omne quod corrumpitur, corrumpitur per hoc quod aliquid
patitur: nam et ipsum corrumpi est quoddam pati. Nulla autem
substantia intellectualis potest pati tali passione quae ducat ad
corruptionem. Nam pati recipere quoddam est. Quod autem recipitur in
substantia intellectuali, oportet quod recipiatur in ea per modum
ipsius, scilicet intelligibiliter. Quod vero sic in substantia
intellectuali recipitur, est perficiens substantiam intellectualem, et
non corrumpens eam: intelligibile enim est perfectio intelligentis.
Substantia igitur intelligens est incorruptibilis.
10. Praeterea. Sicut sensibile est obiectum sensus, ita
intelligibile est obiectum intellectus. Sensus autem propria
corruptione non corrumpitur nisi propter excellentiam sui obiecti:
sicut visus a valde fulgidis, et auditus a fortibus sonis, et sic de
aliis. Dico autem propria corruptione: quia sensus corrumpitur etiam
per accidens propter corruptionem subiecti. Qui tamen modus
corruptionis non potest accidere intellectui: cum non sit actus
corporis ullius quasi a corpore dependens, ut supra ostensum est.
Patet autem quod nec corrumpitur per excellentiam sui obiecti: quia
qui intelligit valde intelligibilia, non minus intelligit minus
intelligibilia, sed magis. Intellectus igitur nullo modo est
corruptibilis.
11. Amplius. Intelligibile est propria perfectio intellectus:
unde intellectus in actu et intelligibile in actu sunt unum. Quod
igitur convenit intelligibili inquantum est intelligibile, oportet
convenire intellectui inquantum huiusmodi: quia perfectio et
perfectibile sunt unius generis. Intelligibile autem, inquantum est
intelligibile, est necessarium et incorruptibile: necessaria enim
perfecte sunt intellectu cognoscibilia; contingentia vero, inquantum
huiusmodi, non nisi deficienter; habetur enim de eis non scientia,
sed opinio; unde et corruptibilium intellectus scientiam habet secundum
quod sunt incorruptibilia, inquantum scilicet sunt universalia.
Oportet igitur intellectum esse incorruptibilem.
12. Adhuc. Unumquodque perficitur secundum modum suae
substantiae. Ex modo igitur perfectionis alicuius rei potest accipi
modus substantiae ipsius. Intellectus autem non perficitur per motum,
sed per hoc quod est extra motum existens: perficimur enim secundum
intellectivam animam scientia et prudentia, sedatis permutationibus et
corporalibus et animae passionum; ut patet per philosophum, in VII
physicorum. Modus igitur substantiae intelligentis est quod esse suum
sit supra motum, et per consequens supra tempus. Esse autem
cuiuslibet rei corruptibilis subiacet motui et tempori. Impossibile
est igitur substantiam intelligentem esse corruptibilem.
13. Praeterea. Impossibile est naturale desiderium esse inane:
natura enim nihil facit frustra. Sed quilibet intelligens naturaliter
desiderat esse perpetuum: non solum ut perpetuetur esse secundum
speciem, sed etiam individuum. Quod sic patet. Naturalis enim
appetitus quibusdam quidem inest ex apprehensione: sicut lupus
naturaliter desiderat occisionem animalium ex quibus pascitur, et homo
naturaliter desiderat felicitatem. Quibusdam vero absque
apprehensione, ex sola inclinatione naturalium principiorum, quae
naturalis appetitus in quibusdam dicitur: sicut grave appetit esse
deorsum. Utroque autem modo inest rebus naturale desiderium essendi:
cuius signum est quia et ea quae cognitione carent, resistunt
corrumpentibus secundum virtutem suorum principiorum naturalium; et ea
quae cognitionem habent, resistunt eisdem secundum modum suae
cognitionis. Illa igitur cognitione carentia quorum principiis inest
virtus ad conservandum esse perpetuum ita quod maneant semper eadem
secundum numerum, naturaliter appetunt esse perpetuum etiam secundum
idem numero. Quorum autem principia non habent ad hoc virtutem, sed
solum ad conservandum esse perpetuum secundum idem specie, etiam sic
naturaliter appetunt perpetuitatem. Hanc igitur differentiam oportet
et in his inveniri quibus desiderium essendi cum cognitione inest: ut
scilicet illa quae non cognoscunt esse nisi ut nunc, desiderant esse ut
nunc; non autem semper, quia esse sempiternum non apprehendunt.
Desiderant tamen esse perpetuum speciei: tamen absque cognitione;
quia virtus generativa, quae ad hoc deservit, praeambula est, et non
subiacens cognitioni. Illa igitur quae ipsum esse perpetuum cognoscunt
et apprehendunt, desiderant ipsum naturali desiderio. Hoc autem
convenit omnibus substantiis intelligentibus. Omnes igitur substantiae
intelligentes naturali desiderio appetunt esse semper. Ergo
impossibile est quod esse deficiant.
14. Adhuc. Quaecumque incipiunt esse et desinunt, per eandem
potentiam habent utrumque: eadem enim est potentia ad esse et ad non
esse. Sed substantiae intelligentes non potuerunt incipere esse nisi
per potentiam primi agentis: non enim sunt ex materia, quae potuerit
praefuisse, ut ostensum est. Igitur nec est aliqua potentia ad non
esse earum nisi in primo agente, secundum quod potest non influere eis
esse. Sed ex hac sola potentia nihil potest dici corruptibile. Tum
quia res dicuntur necessariae et contingentes secundum potentiam quae
est in eis, et non secundum potentiam Dei, ut supra ostensum est.
Tum etiam quia Deus, qui est institutor naturae, non subtrahit rebus
id quod est proprium naturis earum; ostensum est autem quod proprium
naturis intellectualibus est quod sint perpetuae; unde hoc eis a Deo
non subtrahetur. Sunt igitur substantiae intellectuales ex omni parte
incorruptibiles.
15. Hinc est quod in Psalmo: laudate dominum de caelis,
connumeratis Angelis et caelestibus corporibus, subiungitur: statuit
ea in aeternum et in saeculum saeculi, per quod praedictorum
perpetuitas designatur.
16. Dionysius etiam, in IV cap. de Div. Nom., dicit quod
propter divinae bonitatis radios substiterunt intelligibiles et
intellectuales substantiae, et sunt et vivunt, et habent vitam
indeficientem et imminorabilem, ab universa corruptione et generatione
et morte mundae existentes, et elevatae ab instabili et fluxa
variatione.
|
|