|
1. Cum autem supra ostensum sit substantiam intellectualem non esse
corpus neque virtutem aliquam a corpore dependentem, restat
investigandum utrum aliqua substantia intellectualis corpori possit
uniri.
2. Est autem primo manifestum quod substantia intellectualis non
potest corpori uniri per modum mixtionis. Quae enim miscentur,
oportet ad invicem alterata esse. Quod non contingit nisi in his
quorum est materia eadem, quae possunt esse activa et passiva ad
invicem. Substantiae autem intellectuales non communicant in materia
cum corporalibus: sunt enim immateriales, ut supra ostensum est. Non
sunt igitur corpori miscibiles. Adhuc. Quae miscentur, mixtione iam
facta, non manent actu, sed virtute tantum: nam si actu manerent,
non esset mixtio, sed confusio tantum; unde corpus mixtum ex elementis
nullum eorum est. Hoc autem impossibile est accidere substantiis
intellectualibus: sunt enim incorruptibiles, ut supra ostensum est.
Non igitur potest substantia intellectualis uniri corpori per modum
mixtionis.
3. Similiter autem patet quod substantia intellectualis non potest
uniri corpori per modum contactus proprie sumpti. Tactus enim non nisi
corporum est: sunt enim tangentia quorum sunt ultima simul, ut puncta
aut lineae aut superficies, quae sunt corporum ultima. Non igitur per
modum contactus substantia intellectualis corpori uniri potest.
4. Ex hoc autem relinquitur quod neque continuatione, neque
compositione aut colligatione, ex substantia intellectuali et corpore
unum fieri possit. Omnia enim haec sine contactu esse non possunt.
5. Est tamen quidam modus contactus quo substantia intellectualis
corpori uniri potest. Corpora enim naturalia tangendo se alterant: et
sic ad invicem uniuntur non solum secundum ultima quantitatis, sed
etiam secundum similitudinem qualitatis aut formae, dum alterans formam
suam imprimit in alteratum. Et quamvis, si considerentur solum ultima
quantitatis, oporteat in omnibus mutuum esse tactum, tamen, si
attendatur ad actionem et passionem, invenientur aliqua esse tangentia
tantum et aliqua tacta tantum: corpora enim caelestia tangunt quidem
hoc modo elementaria corpora, inquantum ea alterant: non autem
tanguntur ab eis, quia ab eis non patiuntur. Si igitur sint aliqua
agentia quae quantitatis ultimis non tangant, dicentur nihilominus
tangere, inquantum agunt: secundum quem modum dicimus quod contristans
nos tangit. Hoc igitur modo tangendi possibile est uniri substantiam
intellectualem corpori per contactum. Agunt enim substantiae
intellectuales in corpora et movent ea, cum sint immateriales et magis
in actu existentes.
6. Hic autem tactus non est quantitatis, sed virtutis. Unde
differt hic tactus a tactu corporeo in tribus. Primo quidem, quia hoc
tactu id quod est indivisibile potest tangere divisibile. Quod in
tactu corporeo non potest accidere: nam puncto non potest tangi nisi
indivisibile aliquid. Substantia autem intellectualis, quamvis sit
indivisibilis, potest tangere quantitatem divisibilem, inquantum agit
in ipsam. Alio enim modo est indivisibile punctum, et substantia
intellectualis. Punctum quidem sicut quantitatis terminus: et ideo
habet situm determinatum in continuo, ultra quem porrigi non potest.
Substantia autem intellectualis est indivisibilis quasi extra genus
quantitatis existens. Unde non determinatur ei indivisibile aliquid
quantitatis ad tangendum. Secundo, quia tactus quantitatis est solum
secundum ultima: tactus autem virtutis est ad totum quod tangitur.
Sic enim tangitur secundum quod patitur et movetur. Hoc autem fit
secundum quod est in potentia. Potentia vero est secundum totum, non
secundum ultima totius. Unde totum tangitur. Ex quo patet tertia
differentia. Quia in tactu quantitatis, qui fit secundum extrema,
oportet esse tangens extrinsecum ei quod tangitur; et non potest
incedere per ipsum, sed impeditur ab eo. Tactus autem virtutis, qui
competit substantiis intellectualibus, cum sit ad intima, facit
substantiam tangentem esse intra id quod tangitur, et incedentem per
ipsum absque impedimento.
7. Sic igitur substantia intellectualis potest corpori uniri per
contactum virtutis. Quae autem uniuntur secundum talem contactum, non
sunt unum simpliciter. Sunt enim unum in agendo et patiendo: quod non
est esse unum simpliciter. Sic enim dicitur unum quomodo et ens.
Esse autem agens non significat esse simpliciter. Unde nec esse unum
in agendo est esse unum simpliciter. Unum autem simpliciter
tripliciter dicitur: vel sicut indivisibile; vel sicut continuum; vel
sicut quod est ratione unum. Ex substantia autem intellectuali et
corpore non potest fieri unum quod sit indivisibile: oportet enim illud
esse compositum ex duobus. Neque iterum quod sit continuum: quia
partes continui quantae sunt. Relinquitur igitur inquirendum utrum ex
substantia intellectuali et corpore possit sic fieri unum sicut quod est
ratione unum. Ex duobus autem permanentibus non fit aliquid ratione
unum nisi sicut ex forma substantiali et materia: ex subiecto enim et
accidente non fit ratione unum; non enim est eadem ratio hominis et
albi. Hoc igitur inquirendum relinquitur, utrum substantia
intellectualis corporis alicuius forma substantialis esse possit.
8. Videtur autem rationabiliter considerantibus hoc esse
impossibile.
9. Ex duabus enim substantiis actu existentibus non potest fieri
aliquid unum: actus enim cuiuslibet est id quo ab altero distinguitur.
Substantia autem intellectualis est substantia actu existens, ut ex
praemissis apparet. Similiter autem et corpus. Non igitur potest
aliquid unum fieri, ut videtur, ex substantia intellectuali et
corpore.
10. Adhuc. Forma et materia in eodem genere continentur: omne
enim genus per actum et potentiam dividitur. Substantia autem
intellectualis et corpus sunt diversa genera. Non igitur videtur
possibile unum esse formam alterius.
11. Amplius. Omne illud cuius esse est in materia, oportet esse
materiale. Sed si substantia intellectualis est forma corporis,
oportet quod esse eius sit in materia corporali: non enim esse formae
est praeter esse materiae. Sequetur igitur quod substantia
intellectualis non sit immaterialis, ut supra ostensum est.
12. Item. Impossibile est illud cuius esse est in corpore, esse a
corpore separatum. Intellectus autem ostenditur a philosophis esse
separatus a corpore, et quod neque est corpus neque virtus in corpore.
Non est igitur intellectualis substantia forma corporis: sic enim esse
eius esset in corpore.
13. Adhuc. Cuius esse est commune corpori, oportet et operationem
corpori communem esse: unumquodque enim agit secundum quod est ens;
nec virtus operativa rei potest esse sublimior quam eius essentia, cum
virtus essentiae principia consequatur. Si autem substantia
intellectualis sit forma corporis, oportet quod esse eius sit sibi et
corpori commune: ex forma enim et materia fit aliquid unum
simpliciter, quod est secundum esse unum. Erit igitur et operatio
substantiae intellectualis communis corpori, et virtus eius virtus in
corpore. Quod ex praemissis patet esse impossibile.
|
|