|
1. Ex his autem et similibus rationibus aliqui moti, dixerunt quod
nulla substantia intellectualis potest esse forma corporis. Sed quia
huic positioni ipsa hominis natura contradicere videbatur, qui ex anima
intellectuali et corpore videtur esse compositus, excogitaverunt
quasdam vias per quas naturam hominis salvarent.
2. Plato igitur posuit, et eius sequaces, quod anima intellectualis
non unitur corpori sicut forma materiae, sed solum sicut motor mobili,
dicens animam esse in corpore sicut nautam in navi. Et sic unio animae
et corporis non esset nisi per contactum virtutis, de quo supra dictum
est.
3. Hoc autem videtur inconveniens. Secundum praedictum enim
contactum non fit aliquid unum simpliciter, ut ostensum est. Ex
unione autem animae et corporis fit homo. Relinquitur igitur quod homo
non sit unum simpliciter: et per consequens nec ens simpliciter, sed
ens per accidens.
4. Ad hoc autem evitandum, Plato posuit quod homo non sit aliquid
compositum ex anima et corpore: sed quod ipsa anima utens corpore sit
homo; sicut Petrus non est aliquid compositum ex homine et indumento,
sed homo utens indumento.
5. Hoc autem esse impossibile ostenditur. Animal enim et homo sunt
quaedam sensibilia et naturalia. Hoc autem non esset si corpus et eius
partes non essent de essentia hominis et animalis, sed tota essentia
utriusque esset anima, secundum positionem praedictam: anima enim non
est aliquid sensibile neque materiale. Impossibile est igitur hominem
et animal esse animam utentem corpore, non autem aliquid ex corpore et
anima compositum.
6. Item. Impossibile est quod eorum quae sunt diversa secundum
esse, sit operatio una. Dico autem operationem unam, non ex parte
eius in quod terminatur actio, sed secundum quod egreditur ab agente:
multi enim trahentes navim unam actionem faciunt ex parte operati, quod
est unum, sed tamen ex parte trahentium sunt multae actiones, quia
sunt diversi impulsus ad trahendum, cum enim actio consequatur formam
et virtutem, oportet quorum sunt diversae formae et virtutes, esse et
actiones diversas. Quamvis autem animae sit aliqua operatio propria,
in qua non communicat corpus, sicut intelligere; sunt tamen aliquae
operationes communes sibi et corpori, ut timere et irasci et sentire et
huiusmodi: haec enim accidunt secundum aliquam transmutationem alicuius
determinatae partis corporis, ex quo patet quod simul sunt animae et
corporis operationes. Oportet igitur ex anima et corpore unum fieri,
et quod non sint secundum esse diversa.
7. Huic autem rationi secundum Platonis sententiam obviatur. Nihil
enim inconveniens est moventis et moti, quamvis secundum esse
diversorum, esse eundem actum: nam motus est idem actus moventis sicut
a quo est, moti autem sicut in quo est. Sic igitur Plato posuit
praemissas operationes esse animae corporique communes: ut videlicet
sint animae sicut moventis et corporis sicut moti.
8. Sed hoc esse non potest. Quia, ut probat philosophus in II de
anima, sentire accidit in ipso moveri a sensibilibus exterioribus.
Unde non potest homo sentire absque exteriori sensibili: sicut non
potest aliquid moveri absque movente. Organum igitur sensus movetur et
patitur in sentiendo, sed ab exteriori sensibili. Illud autem quo
patitur est sensus; quod ex hoc patet, quia carentia sensu non
patiuntur a sensibilibus tali modo passionis. Sensus igitur est virtus
passiva ipsius organi. Anima igitur sensitiva non se habet in
sentiendo sicut movens et agens, sed sicut id quo patiens patitur.
Quod impossibile est esse diversum secundum esse a patiente. Non est
igitur anima sensibilis secundum esse diversa a corpore animato.
9. Praeterea. Licet motus sit communis actus moventis et moti,
tamen alia operatio est facere motum et recipere motum: unde et duo
praedicamenta ponuntur facere et pati. Si igitur in sentiendo anima
sensitiva se habet ut agens et corpus ut patiens, alia erit operatio
animae et alia corporis. Anima igitur sensitiva habebit aliquam
operationem propriam. Habebit igitur et subsistentiam propriam. Non
igitur, destructo corpore, esse desinet. Animae igitur sensitivae,
etiam irrationabilium animalium, erunt immortales. Quod quidem
improbabile videtur. Tamen a Platonis opinione non discordat, sed de
hoc infra erit locus quaerendi.
10. Amplius. Mobile non sortitur speciem a suo motore. Si igitur
anima non coniungitur corpori nisi sicut motor mobili, corpus et partes
eius non consequuntur speciem ab anima. Abeunte igitur anima,
remanebit corpus et partes eius eiusdem speciei. Hoc autem est
manifeste falsum: nam caro et os et manus et huiusmodi partes post
abscessum animae non dicuntur nisi aequivoce; cum nulli harum partium
propria operatio adsit, quae speciem consequitur. Non igitur unitur
anima corpori solum sicut motor mobili, vel sicut homo vestimento.
11. Adhuc. Mobile non habet esse per suum motorem, sed solummodo
motum. Si igitur anima uniatur corpori solummodo ut motor, corpus
movebitur quidem ab anima, sed non habebit esse per eam. Vivere autem
est quoddam esse viventis. Non igitur corpus vivet per animam.
12. Item. Mobile neque generatur per applicationem motoris ad
ipsum, neque per eius separationem corrumpitur: cum non dependeat
mobile a motore secundum esse, sed secundum moveri tantum. Si igitur
anima uniatur corpori solum ut motor, sequetur quod in unione animae et
corporis non erit aliqua generatio, neque in separatione corruptio.
Et sic mors, quae consistit in separatione animae et corporis, non
erit corruptio animalis. Quod est manifeste falsum.
13. Praeterea. Omne movens seipsum ita se habet quod in ipso est
moveri et non moveri, et movere et non movere. Sed anima, secundum
Platonis opinionem, movet corpus sicut movens seipsum. Est ergo in
potestate animae movere corpus vel non movere. Si igitur non unitur ei
nisi sicut motor mobili, erit in potestate animae separari a corpore
cum voluerit, et iterum uniri ei cum voluerit. Quod patet esse
falsum.
14. Quod autem ut forma propria anima corpori uniatur, sic
probatur. Illud quo aliquid fit de potentia ente actu ens, est forma
et actus ipsius. Corpus autem per animam fit actu ens de potentia
existente: vivere enim est esse viventis; semen autem ante animationem
est vivens solum in potentia, per animam autem fit vivens actu. Est
igitur anima forma corporis animati.
15. Amplius. Quia tam esse quam etiam operari non est solum formae
neque solum materiae, sed coniuncti, esse et agere duobus
attribuitur, quorum unum se habet ad alterum sicut forma ad materiam:
dicimus enim quod homo est sanus corpore et sanitate, et quod est
sciens scientia et anima, quorum scientia est forma animae scientis,
et sanitas corporis sani. Vivere autem et sentire attribuitur animae
et corpori: dicimur enim et vivere et sentire anima et corpore. Sed
anima tamen sicut principio vitae et sensus. Est igitur anima forma
corporis.
16. Adhuc. Similiter se habet tota anima sensitiva ad totum corpus
sicut pars ad partem. Pars autem ita se habet ad partem quod est forma
et actus eius: visus enim est forma et actus oculi. Ergo anima est
forma et actus corporis.
|
|