|
1. Potest autem praedictis rationibus secundum opinionem Platonis
obviari quantum ad praesentem intentionem pertinet. Ponit enim Plato
non esse eandem animam in nobis intellectivam, nutritivam et
sensitivam. Unde, etsi anima sensitiva sit forma corporis, non
oportebit propter hoc dicere quod aliqua intellectualis substantia forma
corporis esse possit.
2. Quod autem hoc sit impossibile, sic ostendendum est.
3. Quae attribuuntur alicui eidem secundum diversas formas,
praedicantur de invicem per accidens: album enim dicitur esse musicum
per accidens, quia Socrati accidit albedo et musica. Si igitur anima
intellectiva, sensitiva et nutritiva sunt diversae virtutes aut formae
in nobis, ea quae secundum has formas nobis conveniunt, de invicem
praedicabuntur per accidens. Sed secundum animam intellectivam dicimur
homines, secundum sensitivam animalia, secundum nutritivam viventia.
Erit igitur haec praedicatio per accidens, homo est animal; vel,
animal est vivum. Est autem per se: nam homo secundum quod est homo,
animal est; et animal secundum quod est animal, vivum est. Est
igitur aliquis ab eodem principio homo, animal et vivum.
4. Si autem dicatur quod, etiam praedictis animabus diversis
existentibus, non sequitur praedictae praedicationes fore per
accidens, eo quod animae illae ad invicem ordinem habent: hoc iterum
removetur. Nam ordo sensitivi ad intellectivum, et nutritivi ad
sensitivum, est sicut ordo potentiae ad actum: nam intellectivum
sensitivo, et sensitivum nutritivo posterius secundum generationem
est; prius enim in generatione fit animal quam homo. Si igitur iste
ordo facit praedicationes praedictas esse per se, hoc non erit secundum
illum modum dicendi per se qui accipitur secundum formam, sed secundum
illum qui accipitur secundum materiam et subiectum, sicut dicitur
superficies colorata. Hoc autem est impossibile. Quia in isto modo
dicendi per se, id quod est formale praedicatur per se de subiecto: ut
cum dicimus, superficies est alba, vel, numerus est par. Et iterum
in hoc modo dicendi per se subiectum ponitur in definitione praedicati:
sicut numerus in definitione paris. Ibi autem e contrario accidit.
Non enim homo per se praedicatur de animali, sed e converso: et
iterum non ponitur subiectum in definitione praedicati, sed e
converso. Non igitur praedictae praedicationes dicuntur per se ratione
dicti ordinis.
5. Praeterea. Ab eodem aliquid habet esse et unitatem: unum enim
consequitur ad ens. Cum igitur a forma unaquaeque res habeat esse, a
forma etiam habebit unitatem. Si igitur ponantur in homine plures
animae sicut diversae formae, homo non erit unum ens, sed plura. Nec
ad unitatem hominis ordo formarum sufficiet. Quia esse unum secundum
ordinem non est esse unum simpliciter: cum unitas ordinis sit minima
unitatum.
6. Item. Adhuc redibit praedictum inconveniens, ut scilicet ex
anima intellectiva et corpore non fiat unum simpliciter, sed secundum
accidens tantum. Omne enim quod advenit alicui post esse completum,
advenit ei accidentaliter: cum sit extra essentiam eius. Quaelibet
autem forma substantialis facit ens completum in genere substantiae:
facit enim ens actu et hoc aliquid. Quicquid igitur post primam formam
substantialem advenit rei, accidentaliter adveniet. Cum igitur anima
nutritiva sit forma substantialis, vivum enim substantialiter de homine
praedicatur et de animali; sequetur quod anima sensitiva adveniat
accidentaliter, et similiter intellectiva. Et sic neque animal neque
homo significant unum simpliciter, neque aliquod genus aut speciem in
praedicamento substantiae.
7. Amplius. Si homo, secundum Platonis sententiam, non est
aliquid ex anima et corpore compositum, sed est anima utens corpore,
aut hoc intelligitur solum de anima intellectiva, aut de tribus
animabus, si tres sunt, sive de duabus earum. Si autem de tribus vel
duabus, sequitur quod homo non sit unum, sed sit duo vel tria: est
enim tres animae, vel saltem duae. Si autem hoc intelligatur de anima
intellectiva tantum, ita scilicet quod intelligatur anima sensitiva
esse forma corporis, et anima intellectiva utens corpore animato et
sensificato sit homo, sequentur adhuc inconvenientia: scilicet quod
homo non sit animal, sed utatur animali, nam per animam sensitivam
aliquid est animal; et quod homo non sentiat, sed utatur re
sentiente. Quae cum sint inconvenientia, impossibile est tres animas
substantia differentes esse in nobis, intellectivum, sensitivum et
nutritivum.
8. Adhuc. Ex duobus aut pluribus non potest fieri unum si non sit
aliquid uniens, nisi unum eorum se habeat ad alterum ut actus ad
potentiam: sic enim ex materia et forma fit unum, nullo vinculo
extraneo eos colligante. Si autem in homine sint plures animae, non
se habent ad invicem ut materia et forma, sed omnes ponuntur ut actus
quidam et principia actionum. Oportet igitur, si uniantur ad
faciendum aliquid unum, puta hominem vel animal, quod sit aliquid
uniens. Hoc autem non potest esse corpus: cum magis corpus uniatur
per animam; cuius signum est quod discedente anima, corpus
dissolvitur. Relinquitur igitur quod oportet aliquid formalius esse
quod facit ex illis pluribus unum. Et hoc magis erit anima quam illa
plura quae per ipsum uniuntur. Si igitur hoc iterum est habens partes
diversas, et non est unum secundum se, oportet adhuc esse aliquid
uniens. Cum igitur non sit abire in infinitum, oportet devenire ad
aliquid quod sit secundum se unum. Et hoc maxime est anima. Oportet
igitur in uno homine vel animali unam tantum animam esse.
9. Item. Si id quod est ex parte animae in homine, est ex pluribus
congregatum, oportet quod sicut totum congregatum se habet ad totum
corpus, ita singula ad singulas partes corporis. Quod etiam a
positione Platonis non discordat: ponebat enim animam rationalem in
cerebro, nutritivam in hepate, concupiscibilem in corde. Hoc autem
apparet esse falsum, dupliciter. Primo quidem quia aliqua pars animae
est quae non potest attribui alicui parti corporis, scilicet
intellectus, de quo supra ostensum est quod non est actus alicuius
partis corporis. Secundo, quia manifestum est quod in eadem parte
corporis apparent diversarum partium animae operationes: sicut patet in
animalibus quae decisa vivunt, quia eadem pars habet motum et sensum et
appetitum quo movetur; et similiter eadem pars plantae decisa
nutritur, augetur et germinat; ex quo apparet quod diversae partes
animae in una et eadem parte corporis sint. Non igitur sunt diversae
animae in nobis, diversis partibus corporis attributae.
10. Amplius. Diversae vires quae non radicantur in uno principio,
non impediunt se invicem in agendo, nisi forte earum actiones essent
contrariae: quod in proposito non contingit. Videmus autem quod
diversae actiones animae impediunt se: cum enim una est intensa,
altera remittitur. Oportet igitur quod istae actiones, et vires quae
sunt earum proxima principia, reducantur in unum principium. Hoc
autem principium non potest esse corpus: tum quia aliqua actio est in
qua non communicat corpus, scilicet intelligere; tum quia, si
principium harum virium et actionum esset corpus inquantum huiusmodi,
invenirentur in omnibus corporibus, quod patet esse falsum. Et sic
relinquitur quod sit principium earum forma aliqua una, per quam hoc
corpus est tale corpus. Quae est anima. Relinquitur igitur quod
omnes actiones animae quae sunt in nobis, ab anima una procedunt. Et
sic non sunt in nobis plures animae.
11. Huic autem consonat quod dicitur in libro de Ecclesiast.
dogmatibus: neque duas animas esse credimus in uno homine, sicut
Iacobus et alii Syrorum scribunt, unam animalem, qua animatur
corpus, et immixta sit sanguini, et alteram spiritualem, quae
rationem ministret: sed dicimus unam eandemque esse animam in homine
quae et corpus sua societate vivificat, et semetipsam sua ratione
disponat.
|
|