|
1. Fuerunt autem et alii alia adinventione utentes in sustinendo quod
substantia intellectualis non possit uniri corpori ut forma. Dicunt
enim quod intellectus, etiam quem Aristoteles possibilem vocat, est
quaedam substantia separata non coniuncta nobis ut forma.
2. Et hoc confirmare nituntur, primo, ex verbis Aristotelis qui
dicit, de hoc intellectu loquens, quod est separatus, et immixtus
corpori, et simplex, et impassibilis: quae non possent dici de eo si
esset forma corporis.
3. Item, per demonstrationem eiusdem qua probat quod, quia
intellectus possibilis recipit omnes species rerum sensibilium ut in
potentia ad ea existens, oportet quod omnibus careat. Sicut pupilla,
quae recipit omnes species colorum, caret omni colore: si enim haberet
de se aliquem colorem, ille color prohiberet videri alios colores;
quinimmo nihil videretur nisi sub illo colore. Et simile contingeret
de intellectu possibili, si haberet de se aliquam formam seu naturam de
rebus sensibilibus. Hoc autem oporteret esse, si esset mixtus alicui
corpori. Et similiter si esset forma alicuius corporis: quia, cum ex
forma et materia fiat unum, oportet quod forma participet aliquid de
natura eius cuius est forma. Impossibile est igitur intellectum
possibilem esse mixtum corpori, aut esse actum seu formam alicuius
corporis.
4. Adhuc. Si esset forma alicuius corporis materialis, esset
eiusdem generis receptio huius intellectus, et receptio materiae
primae. Id enim quod est alicuius corporis forma, non recipit aliquid
absque sua materia. Materia autem prima recipit formas individuales:
immo per hoc individuantur quod sunt in materia. Intellectus igitur
possibilis reciperet formas ut sunt individuales. Et sic non
cognosceret universalia. Quod patet esse falsum.
5. Praeterea. Materia prima non est cognoscitiva formarum quas
recipit. Si ergo eadem esset receptio intellectus possibilis et
materiae primae, nec intellectus possibilis cognosceret formas
receptas. Quod est falsum.
6. Amplius. Impossibile est in corpore esse virtutem infinitam: ut
probatur ab Aristotele in VIII Physicor. Intellectus autem
possibilis est quodammodo virtutis infinitae: iudicamus enim per ipsum
res infinitas secundum numerum, inquantum per ipsum cognoscimus
universalia, sub quibus comprehenduntur particularia infinita in
potentia. Non est igitur intellectus possibilis virtus in corpore.
7. Ex his autem motus est Averroes et quidam antiqui, ut ipse
dicit, ad ponendum intellectum possibilem, quo intelligit anima, esse
separatum secundum esse a corpore, et non esse formam corporis.
8. Sed quia hic intellectus nihil ad nos pertineret, nec per ipsum
intelligeremus, nisi nobiscum aliquo modo coniungeretur; determinat
etiam modum quo continuatur nobiscum, dicens quod species intellecta in
actu est forma intellectus possibilis, sicut visibile in actu est forma
potentiae visivae. Unde ex intellectu possibili et forma intellecta in
actu fit unum. Cuicumque igitur coniungitur forma intellecta
praedicta, coniungitur intellectus possibilis. Coniungitur autem
nobis mediante phantasmate, quod est subiectum quoddam illius formae
intellectae. Per hunc igitur modum etiam intellectus possibilis
nobiscum continuatur.
9. Quod autem haec frivola sint et impossibilia facile est videre.
Habens enim intellectum est intelligens. Intelligitur autem id cuius
species intelligibilis intellectui unitur. Per hoc igitur quod species
intelligibilis intellectui unita est in homine per aliquem modum, non
habebit homo quod sit intelligens, sed solum quod intelligatur ab
intellectu separato.
10. Praeterea. Sic species intellecta in actu est forma
intellectus possibilis, sicut species visibilis in actu est forma
potentiae visivae, sive ipsius oculi. Species autem intellecta
comparatur ad phantasma sicut species visibilis in actu ad coloratum
quod est extra animam: et hac similitudine ipse utitur, et etiam
Aristoteles. Similis igitur continuatio est intellectus possibilis
per formam intelligibilem ad phantasma quod in nobis est, et potentiae
visivae ad colorem qui est in lapide. Haec autem continuatio non facit
lapidem videre, sed solum videri. Ergo et praedicta continuatio
intellectus possibilis nobiscum non facit nos intelligere, sed
intelligi solum. Planum autem est quod proprie et vere dicitur quod
homo intelligit: non enim intellectus naturam investigaremus nisi per
hoc quod nos intelligimus. Non igitur sufficiens est praedictus
continuationis modus.
11. Adhuc. Omne cognoscens per virtutem cognoscitivam coniungitur
obiecto, et non e converso: sicut et operans omne per virtutem
operativam coniungitur operato. Homo autem est intelligens per
intellectum sicut per virtutem cognoscitivam. Non igitur coniungitur
per formam intelligibilem intellectui, sed magis per intellectum
intelligibili.
12. Amplius. Id quo aliquid operatur, oportet esse formam eius:
nihil enim agit nisi secundum quod est actu; actu autem non est aliquid
nisi per id quod est forma eius; unde et Aristoteles probat animam
esse formam, per hoc quod animal per animam vivit et sentit. Homo
autem intelligit, et non nisi per intellectum: unde et Aristoteles,
inquirens de principio quo intelligimus, tradit nobis naturam
intellectus possibilis. Oportet igitur intellectum possibilem
formaliter uniri nobis, et non solum per suum obiectum.
13. Praeterea. Intellectus in actu et intelligibile in actu sunt
unum: sicut sensus in actu et sensibile in actu. Non autem
intellectus in potentia et intelligibile in potentia: sicut nec sensus
in potentia et sensibile in potentia. Species igitur rei, secundum
quod est in phantasmatibus, non est intelligibilis actu: non enim sic
est unum cum intellectu in actu sed secundum quod est a phantasmatibus
abstracta; sicut nec species coloris est sensata in actu secundum quod
est in lapide, sed solum secundum quod est in pupilla. Sic autem
solum continuatur nobiscum species intelligibilis secundum quod est in
phantasmatibus, secundum positionem praedictam. Non igitur
continuatur nobiscum secundum quod est unum cum intellectu possibili ut
forma eius. Igitur non potest esse medium quo continuetur intellectus
possibilis nobiscum: quia secundum quod continuatur cum intellectu
possibili, non continuatur nobiscum, nec e converso.
14. Patet autem eum qui hanc positionem induxit, aequivocatione
deceptum fuisse. Colores enim extra animam existentes, praesente
lumine, sunt visibiles actu ut potentes movere visum: non autem ut
actu sensata, secundum quod sunt unum cum sensu in actu. Et similiter
phantasmata per lumen intellectus agentis fiunt actu intelligibilia, ut
possint movere intellectum possibilem: non autem ut sint intellecta
actu, secundum quod sunt unum cum intellectu possibili facto in actu.
15. Item. Ubi invenitur altior operatio viventis, ibi invenitur
altior species vitae, correspondens illi actioni. In plantis enim
invenitur sola actio ad nutritionem pertinens. In animalibus autem
invenitur altior actio, scilicet sentire et moveri secundum locum:
unde et animal vivit altiori specie vitae. Sed adhuc in homine
invenitur altior operatio ad vitam pertinens quam in animali, scilicet
intelligere. Ergo homo habebit altiorem speciem vitae. Sed vita est
per animam. Habebit igitur homo altiorem animam, qua vivit, quam sit
anima sensibilis. Nulla autem est altior quam intellectus. Est
igitur intellectus anima hominis. Et per consequens forma ipsius.
16. Adhuc. Quod consequitur ad operationem alicuius rei, non
largitur alicui speciem: quia operatio est actus secundus; forma autem
per quam aliquid habet speciem, est actus primus. Unio autem
intellectus possibilis ad hominem, secundum positionem praedictam,
consequitur hominis operationem: fit enim mediante phantasia, quae,
secundum philosophum, est motus factus a sensu secundum actum. Ex
tali igitur unione non consequitur homo speciem. Non igitur differt
homo specie a brutis animalibus per hoc quod est intellectum habens.
17. Amplius. Si homo speciem sortitur per hoc quod est rationalis
et intellectum habens, quicumque est in specie humana, est rationalis
et intellectum habens. Sed puer, etiam antequam ex utero egrediatur,
est in specie humana: in quo tamen nondum sunt phantasmata, quae sint
intelligibilia actu. Non igitur est homo intellectum habens per hoc
quod intellectus continuatur homini mediante specie intelligibili cuius
subiectum est phantasma.
|
|