|
1. His autem rationibus obviatur secundum praedictam positionem.
Dicit enim praedictus Averroes quod homo differt specie a brutis per
intellectum quem Aristoteles vocat passivum, qui est ipsa vis
cogitativa, quae est propria homini, loco cuius alia animalia habent
quandam aestimativam naturalem. Huius autem cogitativae virtutis est
distinguere intentiones individuales, et comparare eas ad invicem:
sicut intellectus qui est separatus et immixtus, comparat et distinguit
inter intentiones universales. Et quia per hanc virtutem, simul cum
imaginativa et memorativa, praeparantur phantasmata ut recipiant
actionem intellectus agentis, a quo fiunt intelligibilia actu, sicut
sunt aliquae artes praeparantes materiam artifici principali; ideo
praedicta virtus vocatur nomine intellectus et rationis, de qua medici
dicunt quod habet sedem in media cellula capitis. Et secundum
dispositionem huius virtutis differt homo unus ab alio in ingenio et in
aliis quae pertinent ad intelligendum. Et per usum huius et exercitium
acquirit homo habitum scientiae. Unde habitus scientiarum sunt in hoc
intellectu passivo sicut in subiecto. Et hic intellectus passivus a
principio adest puero, per quem sortitur speciem humanam, antequam
actu intelligat.
2. Quod autem haec sint falsa, et abusive dicta, evidenter
apparet. Operationes enim vitae comparantur ad animam ut actus secundi
ad primum: ut patet per Aristotelem, in II de anima. Actus autem
primus in eodem praecedit tempore actum secundum: sicut scientia est
ante considerare. In quocumque igitur invenitur aliqua operatio
vitae, oportet in eo ponere aliquam partem animae quae comparetur ad
illam operationem sicut actus primus ad secundum. Sed homo habet
propriam operationem supra alia animalia, scilicet intelligere et
ratiocinari, quae est operatio hominis inquantum est homo, ut
Aristoteles dicit, in I Ethicorum. Ergo oportet in homine ponere
aliquod principium quod proprie dat speciem homini, quod se habeat ad
intelligere sicut actus primus ad secundum. Hoc autem non potest esse
intellectus passivus praedictus: quia principium praedictae operationis
oportet esse impassibile et non mixtum corpori, ut philosophus probat;
cuius contrarium apparet de intellectu passivo. Non igitur est
possibile quod per virtutem cogitativam, quae dicitur intellectus
passivus, homo speciem sortiatur, per quam ab aliis animalibus
differat.
3. Adhuc. Quod est passio partis sensitivae, non potest ponere in
altiori genere vitae quam sit vita sensitiva: sicut quod est passio
animae nutritivae, non ponit in altiori genere vitae quam sit vita
nutritiva. Constat autem quod phantasia, et huiusmodi potentiae quae
ad ipsam consequuntur, ut memorativa et consimiles, sunt passiones
partis sensitivae: ut philosophus probat in libro de memoria. Non
igitur per praedictas virtutes, vel aliquam earum, aliquod animal
potest poni in altiori genere vitae quam sit vita sensitiva. Homo
autem est in altiori genere vitae: quod patet per philosophum, in II
de anima, qui, distinguens genera vitae, superaddit intellectivum,
quod homini attribuit, sensitivo, quod attribuit communiter omni
animali. Non igitur homo est vivens vita sibi propria per virtutem
cogitativam praedictam.
4. Amplius. Omne movens seipsum, secundum quod probat
philosophus, in VIII Physic., componitur ex movente et moto.
Homo autem, sicut et alia animalia, est movens seipsum. Ergo movens
et motum sunt partes ipsius. Primum autem movens in homine est
intellectus: nam intellectus suo intelligibili movet voluntatem. Nec
potest dici quod solus intellectus passivus sit movens: quia
intellectus passivus est solum particularium; in movendo autem
accipitur et universalis opinio, quae est intellectus possibilis, et
particularis, quae potest esse intellectus passivi; ut patet per
Aristotelem, in III de anima et in VII Eth. Ergo intellectus
possibilis est aliqua pars hominis. Et est dignissimum et
formalissimum in ipso. Igitur ab eo speciem sortitur, et non ab
intellectu passivo.
5. Adhuc. Intellectus possibilis probatur non esse actus corporis
alicuius propter hoc quod est cognoscitivus omnium formarum sensibilium
in universali. Nulla igitur virtus cuius operatio se extendere potest
ad universalia omnium formarum sensibilium, potest esse actus alicuius
corporis. Voluntas autem est huiusmodi: omnium enim eorum quae
intelligimus possumus habere voluntatem, saltem ea cognoscendi.
Apparet etiam actus voluntatis in universali: odimus enim, ut dicit
Aristoteles in sua rhetorica, in universali latronum genus, irascimur
autem particularibus tantum. Voluntas igitur non potest esse actus
alicuius partis corporis, nec consequi aliquam potentiam quae sit actus
corporis. Omnis autem pars animae est actus alicuius corporis praeter
solum intellectum proprie dictum. Igitur voluntas in intellectiva
parte est: unde et Aristoteles dicit, in III de anima, quod
voluntas in ratione est, irascibilis autem et concupiscibilis in parte
sensitiva. Propter quod et actus concupiscibilis et irascibilis cum
passione sunt: non autem actus voluntatis, sed cum electione.
Voluntas autem hominis non est extrinseca ab homine, quasi in quadam
substantia separata fundata, sed est in ipso homine. Aliter enim non
esset dominus suarum actionum, quia ageretur voluntate cuiusdam
substantiae separatae; et in ipso essent tantum potentiae appetitivae
cum passione operantes, scilicet irascibilis et concupiscibilis, quae
sunt in parte sensitiva, sicut et in ceteris animalibus, quae magis
aguntur quam agant. Hoc autem est impossibile, et destructivum totius
moralis philosophiae et politicae conversationis. Oportet igitur
intellectum possibilem in nobis esse, per quem a brutis differamus, et
non solum secundum intellectum passivum.
6. Item. Sicut nihil est potens agere nisi per potentiam activam in
ipso existentem, ita nihil potens est pati nisi per potentiam passivam
quae in ipso est: combustibile enim est potens comburi non solum quia
est aliquid potens comburere ipsum, sed etiam quia habet in se
potentiam ut comburatur. Intelligere autem quoddam pati est ut dicitur
in III de anima. Cum igitur puer sit potentia intelligens, etsi
non actu intelligat, oportet quod sit in eo aliqua potentia qua sit
potens intelligere. Haec autem potentia est intellectus possibilis.
Oportet igitur quod puero iam sit coniunctus intellectus possibilis
antequam actu intelligat. Non est igitur continuatio intellectus
possibilis cum homine per formam intellectam in actu, sed ipse
intellectus possibilis inest homini a principio sicut aliquid eius.
7. Huic autem rationi respondet Averroes praedictus. Dicit enim
quod puer dicitur potentia intelligens duplici ratione. Uno modo,
quia phantasmata quae sunt in ipso, sunt intelligibilia in potentia.
Alio modo, quia intellectus possibilis est potens continuari cum
ipso: et non quia intellectus sit iam unitus ei.
8. Ostendendum est autem quod uterque modus sit insufficiens. Alia
enim est potentia qua agens potest agere, et alia potentia qua patiens
potest pati, et ex opposito dividuntur. Ex eo igitur quod convenit
alicui quod possit agere, non competit ei quod possit pati. Posse
autem intelligere est posse pati: cum intelligere quoddam pati sit,
secundum philosophum. Non igitur dicitur puer potens intelligere ex eo
quod phantasmata in eo possunt esse intellecta in actu: cum hoc
pertineat ad posse agere; phantasmata enim movent intellectum
possibilem.
9. Adhuc. Potentia consequens speciem alicuius non competit ei
secundum id quod speciem non largitur. Posse autem intelligere
consequitur speciem humanam: est enim intelligere operatio hominis
inquantum huiusmodi. Phantasmata autem non dant speciem humanam, sed
magis consequuntur operationem hominis. Non ergo ratione phantasmatum
potest dici puer potentia intelligens.
10. Similiter autem neque potest dici puer posse intelligere quia
intellectus possibilis potest continuari cum ipso. Sic enim aliquis
dicitur potens agere vel pati per potentiam activam vel passivam, sicut
dicitur albus per albedinem. Non autem dicitur aliquis albus antequam
albedo sit ei coniuncta. Ergo neque dicitur aliquis potens agere vel
pati antequam potentia activa vel passiva ei adsit. Non ergo de puero
posset dici quod est potens intelligere antequam intellectus
possibilis, qui est potentia intelligendi, sit ei continuatus.
11. Praeterea. Aliter dicitur aliquis potens operari antequam
habeat naturam qua operetur, et aliter postquam iam habet naturam sed
impeditur per accidens ab operando: sicut aliter dicitur corpus potens
ferri sursum antequam sit leve, et aliter postquam iam est generatum
leve sed impeditur in suo motu. Puer autem est in potentia intelligens
non quasi nondum habens naturam intelligendi, sed habens impedimentum
ut non intelligat: impeditur enim ab intelligendo propter multimodos
motus in ipso existentes, ut dicitur in VII physicorum. Non igitur
propter hoc dicitur potens intelligere quia intellectus possibilis, qui
est intelligendi principium, potest continuari sibi: sed quia iam est
continuatus et impeditur ab actione propria; unde, impedimento
remoto, statim intelligit.
12. Item. Habitus est quo quis operatur cum voluerit. Oportet
igitur eiusdem esse habitum, et operationem quae est secundum habitum.
Sed considerare intelligendo, quod est actus huius habitus qui est
scientiae, non potest esse intellectus passivi, sed est ipsius
intellectus possibilis: ad hoc enim quod aliqua potentia intelligat,
oportet quod non sit actus corporis alicuius. Ergo et habitus
scientiae non est in intellectu passivo sed in intellectu possibili.
Scientia autem in nobis est, secundum quam dicimur scientes. Ergo et
intellectus possibilis est in nobis, et non secundum esse a nobis
separatus.
13. Adhuc. Scientiae assimilatio est scientis ad rem scitam. Rei
autem scitae, inquantum est scita, non assimilatur sciens nisi
secundum species universales: scientia enim de huiusmodi est. Species
autem universales non possunt esse in intellectu passivo, cum sit
potentia utens organo, sed solum in intellectu possibili. Scientia
igitur non est in intellectu passivo, sed solum in intellectu
possibili.
14. Amplius. Intellectus in habitu, ut adversarius confitetur,
est effectus intellectus agentis. Intellectus autem agentis effectus
sunt intelligibilia actu, quorum proprium recipiens est intellectus
possibilis, ad quem comparatur agens sicut ars ad materiam, ut
Aristoteles dicit, in III de anima. Oportet igitur intellectum in
habitu, qui est habitus scientiae, esse in intellectu possibili, non
passivo.
15. Praeterea. Impossibile est quod perfectio superioris
substantiae dependeat ab inferiori. Perfectio autem intellectus
possibilis dependet ab operatione hominis: dependet enim a
phantasmatibus, quae movent intellectum possibilem. Non est igitur
intellectus possibilis aliqua substantia superior homine. Ergo oportet
quod sit aliquid hominis ut actus et forma ipsius.
16. Adhuc. Quaecumque sunt separata secundum esse, habent etiam
separatas operationes: nam res sunt propter suas operationes, sicut
actus primus propter secundum; unde Aristoteles dicit, in I de
anima, quod, si aliqua operationum animae est sine corpore, quod
possibile est animam separari. Operatio autem intellectus possibilis
indiget corpore: dicit enim philosophus, in III de anima, quod
intellectus potest agere per seipsum, scilicet intelligere, quando est
factus in actu per speciem a phantasmatibus abstractam, quae non sunt
sine corpore. Igitur intellectus possibilis non est omnino a corpore
separatus.
17. Amplius. Cuicumque competit aliqua operatio secundum naturam,
sunt ei a natura attributa ea sine quibus illa operatio compleri non
potest: sicut Aristoteles probat, in II libro de caelo, quod, si
stellae moverentur motu progressivo ad modum animalium, quod natura
dedisset eis organa motus progressivi. Sed operatio intellectus
possibilis completur per organa corporea, in quibus necesse est esse
phantasmata. Natura igitur intellectum possibilem corporeis univit
organis. Non est igitur secundum esse a corpore separatus.
18. Item. Si sit secundum esse a corpore separatus, magis
intelliget substantias quae sunt a materia separatae quam formas
sensibiles: quia sunt magis intelligibiles, et magis ei conformes.
Non potest autem intelligere substantias omnino a materia separatas,
quia eorum non sunt aliqua phantasmata: hic autem intellectus nequaquam
sine phantasmate intelligit, ut Aristoteles dicit, in III de
anima; sunt enim ei phantasmata sicut sensibilia sensui, sine quibus
sensus non sentit. Non est igitur substantia a corpore separata
secundum esse.
19. Adhuc. In omni genere tantum se extendit potentia passiva
quantum potentia activa illius generis: unde non est aliqua potentia
passiva in natura cui non respondeat aliqua potentia activa naturalis.
Sed intellectus agens non facit intelligibilia nisi phantasmata. Ergo
nec intellectus possibilis movetur ab aliis intelligibilibus nisi a
speciebus a phantasmatibus abstractis. Et sic substantias separatas
intelligere non potest.
20. Amplius. In substantiis separatis sunt species rerum
sensibilium intelligibiliter, per quas de sensibilibus scientiam
habent. Si igitur intellectus possibilis intelligit substantias
separatas, in eis acciperet sensibilium cognitionem. Non ergo
acciperet eam a phantasmatibus: quia natura non abundat superfluis.
21. Si autem dicatur quod substantiis separatis non adest cognitio
sensibilium, saltem oportebit dicere quod eis adsit altior cognitio.
Quam oportet non deesse intellectui possibili, si praedictas
substantias intelligit. Habebit igitur duplicem scientiam: unam per
modum substantiarum separatarum, aliam a sensibus acceptam. Quarum
altera superflueret.
22. Praeterea. Intellectus possibilis est quo intelligit anima,
ut dicitur in III de anima. Si igitur intellectus possibilis
intelligit substantias separatas, et nos intelligimus eas. Quod patet
esse falsum: habemus enim nos ad eas sicut oculus noctuae ad solem, ut
Aristoteles dicit.
23. His autem respondetur, secundum positionem praedictam.
Intellectus enim possibilis, secundum quod est in se subsistens,
intelligit substantias separatas: et est in potentia ad eas sicut
diaphanum ad lucem. Secundum autem quod continuatur nobis, a
principio est in potentia ad formas a phantasmatibus abstractas. Unde
nos a principio non intelligimus per eum substantias separatas.
24. Sed hoc stare non potest. Intellectus enim possibilis ex hoc
dicitur, secundum eos, continuari nobis, quod perficitur per species
intelligibiles a phantasmatibus abstractas. Prius igitur est
considerare intellectum ut in potentia ad huiusmodi species quam ut
continuetur nobis. Non igitur per hoc quod continuatur nobis, est in
potentia ad huiusmodi species.
25. Praeterea. Secundum hoc, esse in potentia ad praedictas
species non esset ei secundum se conveniens, sed per aliud. Per ea
autem quae non conveniunt alicui secundum se, non debet aliquid
definiri. Non igitur ratio intellectus possibilis est ex hoc quod
possibilis est ad praedictas species, ut definit ipsum Aristoteles in
III de anima.
26. Adhuc. Impossibile est intellectum possibilem simul multa
intelligere nisi unum per aliud intelligat: non enim una potentia
pluribus actibus simul perficitur nisi secundum ordinem. Si igitur
intellectus possibilis intelligat substantias separatas et species a
phantasmatibus separatas, oportet quod vel intelligat per species
huiusmodi substantias separatas, vel e converso. Quodcumque autem
detur, sequitur quod nos intelligamus substantias separatas. Quia si
nos intelligimus naturas sensibilium inquantum intelligit eas
intellectus possibilis; intellectus autem possibilis intelligit eas per
hoc quod intelligit substantias separatas; et similiter nos
intelligemus. Et similiter si sit e converso. Hoc autem est
manifeste falsum. Non igitur intellectus possibilis intelligit
substantias separatas. Non est igitur substantia separata.
|
|