|
1. Sed quia huic positioni Averroes praestare robur auctoritatis
nititur propter hoc quod dicit Aristotelem ita sensisse, ostendemus
manifeste quod praedicta opinio est contra sententiam Aristotelis.
2. Primo quidem, quia Aristoteles in II de anima, definit animam
dicens quod est actus primus physici corporis organici potentia vitam
habentis: et postea subiungit quod haec est definitio universaliter
dicta de omni anima; non sicut praedictus Averroes fingit, sub
dubitatione hoc proferens; ut patet ex exemplaribus Graecis et
translatione Boetii.
3. Postmodum autem, in eodem capitulo, subiungit esse quasdam
partes animae separabiles. Quae non sunt nisi intellectivae.
Relinquitur igitur quod illae partes sunt actus corporis. Nec est
contra hoc quod postea subiungit: de intellectu autem et perspectiva
potentia nihil est adhuc manifestum, sed videtur animae alterum genus
esse. Non enim per hoc vult intellectum alienare a communi definitione
animae, sed a propriis naturis aliarum partium: sicut qui dicit quod
alterum genus animalis est volatile a gressibili, non aufert a volatili
communem definitionem animalis. Unde, ut ostenderet in quo dixerit
alterum, subiungit: et hoc solum contingit separari sicut perpetuum a
corruptibili. Nec est intentio Aristotelis ut Commentator praedictus
fingit, dicere quod nondum est manifestum de intellectu utrum
intellectus sit anima, sicut de aliis principiis. Non enim textus
verus habet, nihil est declaratum sive, nihil est dictum, sed, nihil
est manifestum: quod intelligendum est quantum ad id quod est proprium
ei, non quantum ad communem definitionem. Si autem, ut ipse dicit,
anima aequivoce dicitur de intellectu et aliis, primo distinxisset
aequivocationem, postea definivisset, sicut est consuetudo sua.
Alias procederet in aequivoco. Quod non est in scientiis
demonstrativis.
4. Item. In II de anima intellectum numerat inter potentias
animae. Et in auctoritate etiam praedicta nominat perspectivam
potentiam. Non est igitur intellectus extra animam humanam, sed est
quaedam potentia eius.
5. Item. In III de anima, incipiens loqui de intellectu
possibili, nominat eum partem animae, dicens: de parte autem animae
qua cognoscit anima et sapit. In quo manifeste ostendit quod
intellectus possibilis sit aliquid animae.
6. Adhuc autem manifestius per id quod postea subiungit, declarans
naturam intellectus possibilis, dicens: dico autem intellectum quo
opinatur et intelligit anima. In quo manifeste ostenditur intellectum
esse aliquid animae humanae, quo anima humana intelligit.
7. Est igitur praedicta positio contra sententiam Aristotelis, et
contra veritatem. Unde tanquam fictitia repudianda est.
|
|