|
1. Supponentes igitur quae in superioribus ostensa sunt, ostendamus
nunc quod competit Deo ut sit aliis essendi principium et causa.
2. Ostensum est enim supra, per demonstrationem Aristotelis, esse
aliquam primam causam efficientem, quam Deum dicimus. Efficiens
autem causa suos effectus ad esse conducit. Deus igitur aliis essendi
causa existit.
3. Item. Ostensum est in primo libro, per rationem eiusdem, esse
aliquod primum movens immobile, quod Deum dicimus. Primum autem
movens in quolibet ordine motuum est causa omnium motuum qui sunt illius
ordinis. Cum igitur multa ex motibus caeli producantur in esse, in
quorum ordine Deum esse primum movens ostensum est, oportet quod Deus
sit multis rebus causa essendi.
4. Amplius. Quod per se alicui convenit, universaliter ei inesse
necesse est: sicut homini rationale, et igni sursum moveri. Agere
autem aliquem effectum per se convenit enti in actu: nam unumquodque
agens secundum hoc agit quod in actu est. Omne igitur ens actu natum
est agere aliquid actu existens. Sed Deus est ens actu, ut in primo
libro ostensum est. Igitur sibi competit agere aliquid ens actu, cui
sit causa essendi.
5. Adhuc. Signum perfectionis in rebus inferioribus est quod
possunt sibi similia facere: ut patet per philosophum, in IV
Meteororum. Deus autem est maxime perfectus, ut in primo libro
ostensum est. Ipsi igitur competit facere aliquid sibi simile ens in
actu, ut sic sit causa essendi.
6. Item. Ostensum est in primo libro quod Deus vult suum esse
aliis communicare per modum similitudinis. De perfectione autem
voluntatis est quod sit actionis et motus principium: ut patet in
III de anima. Cum igitur divina voluntas sit perfecta, non deerit
ei virtus communicandi esse suum alicui per modum similitudinis. Et
sic erit ei causa essendi.
7. Adhuc. Quanto alicuius actionis principium est perfectius,
tanto actionem suam potest in plura extendere et magis remota: ignis
enim, si sit debilis, solum propinqua calefacit; si autem sit
fortis, etiam remota. Actus autem purus, qui Deus est, perfectior
est quam actus potentiae permixtus, sicut in nobis est. Actus autem
actionis principium est. Cum igitur per actum qui in nobis est
possumus non solum in actiones in nobis manentes, sicut sunt
intelligere et velle, sed etiam in actiones quae in exteriora tendunt,
per quas aliqua facta producimus; multo magis Deus potest, per hoc
quod actu est, non solum intelligere et velle, sed etiam producere
effectum. Et sic potest aliis esse causa essendi.
8. Hinc est quod dicitur Iob 5-9: qui facit magna et mirabilia
et inscrutabilia absque numero.
|
|