|
1. His igitur verbis Aristotelis consideratis, Alexander posuit
intellectum possibilem esse aliquam virtutem in nobis, ut sic definitio
communis de anima assignata ab Aristotele in II de anima, possit
sibi convenire. Quia vero intelligere non poterat aliquam substantiam
intellectualem esse corporis formam, posuit praedictam virtutem non
esse fundatam in aliqua intellectuali substantia; et consequentem
commixtionem elementorum in corpore humano. Determinatus enim
mixtionis humani corporis modus facit hominem esse in potentia ad
recipiendum influentiam intellectus agentis, qui semper est in actu,
et secundum ipsum est quaedam substantia separata, ex qua influentia
homo fit intelligens actu. Id autem in homine per quod est potentia
intelligens, est intellectus possibilis. Et sic videbatur sequi quod
ex commixtione determinata in nobis sit intellectus possibilis.
2. Videtur autem in primo aspectu haec positio verbis et
demonstrationi Aristotelis esse contraria. Ostendit enim Aristoteles
in III de anima, ut dictum est, quod intellectus possibilis est
immixtus corpori. Hoc autem est impossibile dici de aliqua virtute
consequente mixtionem elementorum: quod enim huiusmodi est, oportet
quod in ipsa elementorum commixtione fundetur, sicut videmus de sapore
et odore et aliis huiusmodi. Non igitur positio praedicta Alexandri
potest stare cum verbis et demonstratione Aristotelis, ut videtur.
3. Ad hoc autem Alexander dicit quod intellectus possibilis est ipsa
praeparatio in natura humana ad recipiendum influentiam intellectus
agentis. Praeparatio autem ipsa non est aliqua natura sensibilis
determinata, neque est mixta corpori. Est enim relatio quaedam, et
ordo unius ad aliud.
4. Sed hoc manifeste discordat ab intentione Aristotelis. Probat
enim Aristoteles ex hoc intellectum possibilem non habere determinate
aliquam naturam sensibilium, et per consequens non esse mixtum
corpori, quia est receptivus omnium formarum sensibilium et
cognoscitivus earum. Quod de praeparatione non potest intelligi: quia
eius non est recipere, sed magis praeparari. Non igitur demonstratio
Aristotelis procedit de praeparatione, sed de aliquo recipiente
praeparato.
5. Amplius. Si ea quae dicit Aristoteles de intellectu possibili,
conveniunt ei inquantum est praeparatio, et non ex natura subiecti
praeparati, sequetur quod omni praeparationi conveniant. In sensu
autem est praeparatio quaedam ad sensibilia in actu recipienda. Ergo
et idem dicendum est de sensu et intellectu possibili. Cuius
contrarium manifeste subiungit Aristoteles, ostendens differentiam
inter receptionem sensus et intellectus ex hoc quod sensus corrumpitur
ex excellentia obiectorum, non autem intellectus.
6. Item. Aristoteles attribuit possibili intellectui pati ab
intelligibili, suscipere species intelligibiles, esse in potentia ad
eas. Comparat etiam eum tabulae in qua nihil est scriptum. Quae
quidem omnia non possunt dici de praeparatione, sed de subiecto
praeparato. Est igitur contra intentionem Aristotelis quod
intellectus possibilis sit praeparatio ipsa.
7. Adhuc. Agens est nobilius patiente et faciens facto, sicut
actus potentia. Quanto autem aliquid est immaterialius, tanto est
nobilius. Non potest igitur effectus esse immaterialior sua causa.
Omnis autem virtus cognoscitiva, inquantum huiusmodi, est
immaterialis: unde et de sensu, qui est infimus in ordine virtutum
cognoscitivarum, dicit Aristoteles, in II de anima, quod est
susceptivus sensibilium specierum sine materia. Impossibile est igitur
a commixtione elementorum causari aliquam virtutem cognoscitivam.
Intellectus autem possibilis est suprema virtus cognoscitiva in nobis:
dicit enim Aristoteles, in III de anima, quod intellectus
possibilis est quo cognoscit et intelligit anima. Intellectus igitur
possibilis non causatur ex commixtione elementorum.
8. Amplius. Si principium alicuius operationis ab aliquibus causis
procedit, oportet operationem illam non excedere causas illas: cum
causa secunda agat virtute primae. Operatio autem animae nutritivae
etiam excedit virtutem qualitatum elementarium: probat enim
Aristoteles, in II de anima, quod ignis non est causa augmenti,
sed concausa aliquo modo, principalis autem causa est anima, ad quam
comparatur calor sicut instrumentum ad artificem. Non igitur potest
anima vegetabilis produci ex commixtione elementorum. Multo igitur
minus sensus et intellectus possibilis.
9. Item. Intelligere est quaedam operatio in qua impossibile est
communicare aliquod organum corporeum. Haec autem operatio attribuitur
animae, vel etiam homini: dicitur enim quod anima intelligit, vel,
homo per animam. Oportet igitur aliquod principium in homine esse, a
corpore non dependens, quod sit principium talis operationis.
Praeparatio autem sequens commixtionem elementorum a corpore dependet
manifeste. Non est igitur praeparatio tale principium. Est autem
intellectus possibilis: dicit enim Aristoteles, in III de anima,
quod intellectus possibilis est quo anima opinatur et intelligit. Non
est igitur intellectus possibilis praeparatio.
10. Si autem dicatur quod principium praedictae operationis in nobis
est species intelligibilis facta in actu ab intellectu agente: hoc
videtur non sufficere. Quia, cum homo de potentia intelligente fiat
actu intelligens, oportet quod non solum intelligat per speciem
intelligibilem, per quam fit actu intelligens, sed per aliquam
potentiam intellectivam, quae sit praedictae operationis principium:
sicut et in sensu accidit. Haec autem potentia ab Aristotele ponitur
intellectus possibilis. Intellectus igitur possibilis est non
dependens a corpore.
11. Praeterea. Species non est intelligibilis actu nisi secundum
quod est depurata ab esse materiali. Hoc autem non potest accidere dum
fuerit in aliqua potentia materiali, quae scilicet sit causata ex
principiis materialibus, vel quae sit actus materialis organi.
Oportet igitur poni aliquam potentiam intellectivam in nobis
immaterialem. Quae est intellectus possibilis.
12. Adhuc. Intellectus possibilis ab Aristotele dicitur pars
animae. Anima autem non est praeparatio, sed actus: praeparatio enim
est ordo potentiae ad actum. Sequitur tamen ad actum aliqua
praeparatio ad ulteriorem actum: sicut ad actum diaphanitatis sequitur
ordo ad actum lucis. Intellectus igitur possibilis non est ipsa
praeparatio, sed actus quidam.
13. Amplius. Homo consequitur speciem et naturam humanam secundum
partem animae sibi propriam, quae quidem est intellectus possibilis.
Nihil autem consequitur speciem et naturam secundum quod est in
potentia, sed secundum quod est in actu. Cum igitur praeparatio nihil
sit aliud quam ordo potentiae ad actum, impossibile est quod
intellectus possibilis nihil sit aliud quam praeparatio quaedam in
natura humana existens.
|
|