|
1. Praedictae autem opinioni Alexandri de intellectu possibili,
propinqua est Galeni medici de anima. Dicit enim animam esse
complexionem. Ad hoc autem dicendum motus est per hoc quod videmus ex
diversis complexionibus causari in nobis diversas passiones quae
attribuuntur animae: aliquam enim complexionem habentes, ut
cholericam, de facili irascuntur; melancholici vero de facili
tristantur. Unde et per easdem rationes haec opinio improbari potest
per quas improbata est opinio Alexandri, et per aliquas proprias.
2. Ostensum est enim supra quod operatio animae vegetabilis, et
cognitio sensitiva, excedit virtutem qualitatum activarum et
passivarum, et multo magis operatio intellectus. Complexio autem
causatur ex qualitatibus activis et passivis. Non potest igitur
complexio esse principium operationum animae. Unde impossibile est
quod aliqua anima sit complexio.
3. Adhuc. Complexio, cum sit quiddam constitutum ex contrariis
qualitatibus quasi medium inter eas, impossibile est quod sit forma
substantialis: nam substantiae nihil est contrarium, nec suscipit
magis et minus. Anima autem est forma substantialis, et non
accidentalis: alias per animam non sortiretur aliquid genus vel
speciem. Anima igitur non est complexio.
4. Adhuc. Complexio non movet corpus animalis motu locali:
sequeretur enim motum dominantis, et sic semper deorsum ferretur.
Anima autem movet animal in omnem partem. Non est igitur anima
complexio.
5. Amplius. Anima regit corpus et repugnat passionibus, quae
complexionem sequuntur. Ex complexione enim aliqui sunt magis aliis ad
concupiscentias vel iras apti, qui tamen magis ab eis abstinent,
propter aliquid refrenans: ut patet in continentibus. Hoc autem non
facit complexio. Non est igitur anima complexio.
6. Deceptus autem fuisse videtur ex hoc quod non consideravit aliter
passiones attribui complexioni, et aliter animae. Complexioni namque
attribuuntur sicut disponenti, et quantum ad id quod est materiale in
passionibus, sicut fervor sanguinis et huiusmodi: animae autem tanquam
principali causae, ex parte eius quod est in passionibus formale,
sicut in ira appetitus vindictae.
|
|