|
1. Similis autem praedictae positioni est positio dicentium animam
esse harmoniam. Non enim intellexerunt animam esse harmoniam sonorum,
sed contrariorum, ex quibus videbant componi corpora animata. Quae
quidem opinio in libro de anima videtur attribui Empedocli. Gregorius
autem Nyssenus attribuit eam Dinarcho. Unde et improbatur sicut et
praecedens; et adhuc propriis rationibus.
2. Omne enim corpus mixtum harmoniam habet et complexionem. Nec
harmonia potest movere corpus aut regere ipsum, vel repugnare
passionibus: sicut nec complexio. Intenditur etiam et remittitur:
sicut et complexio. Ex quibus omnibus ostenditur quod anima non sit
harmonia, sicut nec complexio.
3. Adhuc. Ratio harmoniae magis convenit qualitatibus corporis quam
animae: nam sanitas est harmonia quaedam humorum; fortitudo, nervorum
et ossium; pulchritudo, membrorum et colorum. Non autem potest
assignari qualium harmonia sit sensus aut intellectus, et cetera quae
ad animam pertinent. Non est igitur anima harmonia.
4. Amplius. Harmonia dicitur dupliciter: uno modo, ipsa
compositio; alio modo, ratio compositionis. Anima autem non est
compositio: quia oporteret quod unaquaeque pars animae esset compositio
aliquarum partium corporis; quod non est assignare. Similiter non est
ratio compositionis: quia, cum in diversis partibus corporis sint
diversae rationes seu proportiones compositionis, singulae partes
corporis haberent singulas animas; aliam enim animam haberet os et caro
et nervus, cum sint secundum diversam proportionem composita. Quod
patet esse falsum. Non est igitur anima harmonia.
|
|