|
1. Fuerunt autem et alii magis errantes, ponentes animam esse
corpus. Quorum opiniones licet fuerint diversae et variae, sufficit
eas hic communiter reprobare.
2. Viventia enim, cum sint quaedam res naturales, sunt composita ex
materia et forma. Componuntur autem ex corpore et anima, quae facit
viventia actu. Ergo oportet alterum istorum esse formam, et alterum
materiam. Corpus autem non potest esse forma: quia corpus non est in
altero sicut in materia et subiecto. Anima igitur est forma. Ergo
non est corpus: cum nullum corpus sit forma.
3. Adhuc. Impossibile est duo corpora esse simul. Anima autem non
est seorsum a corpore dum vivit. Non est igitur anima corpus.
4. Amplius. Omne corpus divisibile est. Omne autem divisibile
indiget aliquo continente et uniente partes eius. Si igitur anima sit
corpus, habebit aliquid aliud continens et illud magis erit anima:
videmus enim, anima recedente, corpus dissolvi. Et si hoc iterum sit
divisibile, oportebit vel devenire ad aliquod indivisibile et
incorporeum, quod erit anima: vel erit procedere in infinitum, quod
est impossibile. Non est igitur anima corpus.
5. Item. Sicut supra probatum est, et in VIII physicorum
probatur, omne movens seipsum componitur ex duobus, quorum alterum est
movens et non motum, et alterum est motum. Sed animal est movens
seipsum: movens autem in ipso est anima, motum autem est corpus.
Anima igitur est movens non motum. Nullum autem corpus movet nisi
motum, ut supra probatum est. Anima igitur non est corpus.
6. Praeterea. Supra ostensum est quod intelligere non potest esse
actio alicuius corporis. Est autem actus animae. Anima igitur, ad
minus intellectiva, non est corpus.
7. Ea autem quibus aliqui conati sunt probare animam esse corpus,
facile est solvere. Ostendunt enim animam esse corpus, per hoc quod
filius similatur patri etiam in accidentibus animae: cum tamen filius
generetur a patre per decisionem corporalem. Et quia anima compatitur
corpori. Et quia separatur a corpore: separari autem est corporum se
tangentium.
8. Sed contra hoc iam dictum est quod complexio corporis est
aliqualiter causa animae passionum per modum disponentis. Anima etiam
non compatitur corpori nisi per accidens: quia, cum sit forma
corporis, movetur per accidens moto corpore. Separatur etiam anima a
corpore, non sicut tangens a tacto, sed sicut forma a materia.
Quamvis et aliquis tactus sit incorporei ad corpus, ut supra ostensum
est.
9. Movit etiam ad hanc positionem multos quia crediderunt quod non
est corpus, non esse, imaginationem transcendere non valentes, quae
solum circa corpora versatur.
10. Unde haec opinio, Sap. 2, ex persona insipientium
proponitur, dicentium de anima: fumus et flatus est in naribus
nostris, et sermo scintillae ad movendum cor.
|
|