|
1. His autem propinquum fuit quod quidam antiquorum philosophorum
intellectum a sensu differre non opinabantur. Quod quidem impossibile
est.
2. Sensus enim in omnibus animalibus invenitur. Alia autem animalia
ab homine intellectum non habent. Quod ex hoc apparet, quia non
operantur diversa et opposita, quasi intellectum habentia; sed, sicut
a natura mota, determinatas quasdam operationes, et uniformes in eadem
specie, sicut omnis hirundo similiter nidificat. Non est igitur idem
intellectus et sensus.
3. Adhuc. Sensus non est cognoscitivus nisi singularium: cognoscit
enim omnis sensitiva potentia per species individuales, cum recipiat
species rerum in organis corporalibus. Intellectus autem est
cognoscitivus universalium, ut per experimentum patet. Differt igitur
intellectus a sensu.
4. Amplius. Cognitio sensus non se extendit nisi ad corporalia.
Quod ex hoc patet, quia qualitates sensibiles, quae sunt propria
obiecta sensuum, non sunt nisi in corporalibus; sine eis autem sensus
nihil cognoscit. Intellectus autem cognoscit incorporalia: sicut
sapientiam, veritatem, et relationes rerum. Non est igitur idem
intellectus et sensus.
5. Item. Nullus sensus seipsum cognoscit, nec suam operationem:
visus enim non videt seipsum, nec videt se videre, sed hoc superioris
potentiae est, ut probatur in libro de anima. Intellectus autem
cognoscit seipsum, et cognoscit se intelligere. Non est igitur idem
intellectus et sensus.
6. Praeterea. Sensus corrumpitur ab excellenti sensibili.
Intellectus autem non corrumpitur ab excellentia intelligibilis:
quinimmo qui intelligit maiora, potest melius postmodum minora
intelligere. Est igitur alia virtus sensitiva et intellectiva.
|
|