|
1. Huic autem opinioni affine fuit quod quidam posuerunt intellectum
possibilem non esse aliud quam imaginationem. Quod quidem patet esse
falsum.
2. Imaginatio enim est etiam in aliis animalibus. Cuius signum est
quod, abeuntibus sensibilibus, fugiunt vel persequuntur ea; quod non
esset nisi in eis imaginaria apprehensio sensibilium remaneret.
Intellectus autem in eis non est, cum nullum opus intellectus in eis
appareat. Non est igitur idem imaginatio et intellectus.
3. Adhuc. Imaginatio non est nisi corporalium et singularium: cum
phantasia sit motus factus a sensu secundum actum, ut dicitur in libro
de anima. Intellectus autem universalium et incorporalium est. Non
est igitur intellectus possibilis imaginatio.
4. Amplius. Impossibile est idem esse movens et motum. Sed
phantasmata movent intellectum possibilem sicut sensibilia sensum: ut
Aristoteles dicit, in III de anima. Impossibile est igitur quod
sit idem intellectus possibilis et imaginatio.
5. Praeterea. Probatum est in III de anima quod intellectus non
est actus alicuius partis corporis. Imaginatio autem habet organum
corporale determinatum. Non est igitur idem imaginatio et intellectus
possibilis.
6. Hinc est quod dicitur Iob 35-11: qui docet nos super
iumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos. Per quod datur
intelligi quod hominis est aliqua virtus cognoscitiva supra sensum et
imaginationem, quae sunt in aliis animalibus.
|
|