|
1. Ex praemissis igitur rationibus concludere possumus quod
intellectualis substantia potest uniri corpori ut forma.
2. Si enim substantia intellectualis non unitur corpori solum ut
motor, ut Plato posuit, neque continuatur ei solum per phantasmata,
ut dixit Averroes, sed ut forma; neque tamen intellectus quo homo
intelligit, est praeparatio in humana natura, ut dixit Alexander;
neque complexio, ut Galenus; neque harmonia, ut Empedocles; neque
corpus, vel sensus, vel imaginatio, ut antiqui dixerunt: relinquitur
quod anima humana sit intellectualis substantia corpori unita ut forma.
Quod quidem sic potest fieri manifestum.
3. Ad hoc enim quod aliquid sit forma substantialis alterius, duo
requiruntur. Quorum unum est, ut forma sit principium essendi
substantialiter ei cuius est forma: principium autem dico, non
factivum, sed formale, quo aliquid est et denominatur ens. Unde
sequitur aliud, scilicet quod forma et materia conveniant in uno esse:
quod non contingit de principio effectivo cum eo cui dat esse. Et hoc
esse est in quo subsistit substantia composita, quae est una secundum
esse, ex materia et forma constans. Non autem impeditur substantia
intellectualis, per hoc quod est subsistens, ut probatum est, esse
formale principium essendi materiae, quasi esse suum communicans
materiae. Non est enim inconveniens quod idem sit esse in quo
subsistit compositum et forma ipsa: cum compositum non sit nisi per
formam, nec seorsum utrumque subsistat.
4. Potest autem obiici quod substantia intellectualis esse suum
materiae corporali communicare non possit, ut sit unum esse substantiae
intellectualis et materiae corporalis: diversorum enim generum est
diversus modus essendi; et nobilioris substantiae nobilius esse.
5. Hoc autem convenienter diceretur si eodem modo illud esse materiae
esset sicut est substantiae intellectualis. Non est autem ita. Est
enim materiae corporalis ut recipientis et subiecti ad aliquid altius
elevati: substantiae autem intellectualis ut principii, et secundum
propriae naturae congruentiam. Nihil igitur prohibet substantiam
intellectualem esse formam corporis humani, quae est anima humana.
6. Hoc autem modo mirabilis rerum connexio considerari potest.
Semper enim invenitur infimum supremi generis contingere supremum
inferioris generis: sicut quaedam infima in genere animalium parum
excedunt vitam plantarum, sicut ostrea, quae sunt immobilia, et solum
tactum habent, et terrae in modum plantarum adstringuntur; unde et
beatus Dionysius dicit, in VII cap. de Div. Nom., quod divina
sapientia coniungit fines superiorum principiis inferiorum. Est igitur
accipere aliquid supremum in genere corporum, scilicet corpus humanum
aequaliter complexionatum, quod attingit ad infimum superioris
generis, scilicet ad animam humanam, quae tenet ultimum gradum in
genere intellectualium substantiarum, ut ex modo intelligendi percipi
potest. Et inde est quod anima intellectualis dicitur esse quasi
quidam horizon et confinium corporeorum et incorporeorum, inquantum est
substantia incorporea, corporis tamen forma. Non autem minus est
aliquid unum ex substantia intellectuali et materia corporali quam ex
forma ignis et eius materia, sed forte magis: quia quanto forma magis
vincit materiam, ex ea et materia efficitur magis unum.
7. Quamvis autem sit unum esse formae et materiae, non tamen oportet
quod materia semper adaequet esse formae. Immo, quanto forma est
nobilior, tanto in suo esse superexcedit materiam. Quod patet
inspicienti operationes formarum, ex quarum consideratione earum
naturas cognoscimus: unumquodque enim operatur secundum quod est.
Unde forma cuius operatio superexcedit conditionem materiae, et ipsa
secundum dignitatem sui esse superexcedit materiam.
8. Invenimus enim aliquas infimas formas, quae in nullam operationem
possunt nisi ad quam se extendunt qualitates quae sunt dispositiones
materiae, ut calidum, frigidum, humidum et siccum, rarum, densum,
grave et leve, et his similia: sicut formae elementorum. Unde istae
sunt formae omnino materiales, et totaliter immersae materiae.
9. Super has inveniuntur formae mixtorum corporum, quae licet non se
extendant ad aliqua operata quae non possunt compleri per qualitates
praedictas, interdum tamen operantur illos effectus altiori virtute,
quam sortiuntur ex corporibus caelestibus, quae consequitur eorum
speciem: sicut adamas trahit ferrum.
10. Super has iterum inveniuntur aliquae formae quarum operationes
extenduntur ad aliqua operata quae excedunt virtutem qualitatum
praedictarum, quamvis qualitates praedictae organice ad harum
operationes deserviant: sicut sunt animae plantarum, quae etiam
assimilantur non solum virtutibus corporum caelestium in excedendo
qualitates activas et passivas, sed ipsis motoribus corporum
caelestium, inquantum sunt principia motus rebus viventibus, quae
movent seipsas.
11. Supra has formas inveniuntur aliae formae similes superioribus
substantiis non solum in movendo, sed etiam aliqualiter in
cognoscendo; et sic sunt potentes in operationes ad quas nec organice
qualitates praedictae deserviunt, tamen operationes huiusmodi non
complentur nisi mediante organo corporali; sicut sunt animae brutorum
animalium. Sentire enim et imaginari non completur calefaciendo et
infrigidando: licet haec sint necessaria ad debitam organi
dispositionem.
12. Super omnes autem has formas invenitur forma similis
superioribus substantiis etiam quantum ad genus cognitionis, quod est
intelligere: et sic est potens in operationem quae completur absque
organo corporali omnino. Et haec est anima intellectiva: nam
intelligere non fit per aliquod organum corporale. Unde oportet quod
illud principium quo homo intelligit, quod est anima intellectiva, et
excedit conditionem materiae corporalis, non sit totaliter comprehensa
a materia aut ei immersa, sicut aliae formae materiales. Quod eius
operatio intellectualis ostendit, in qua non communicat materia
corporalis. Quia tamen ipsum intelligere animae humanae indiget
potentiis quae per quaedam organa corporalia operantur, scilicet
imaginatione et sensu, ex hoc ipso declaratur quod naturaliter unitur
corpori ad complendam speciem humanam.
|
|