|
1. His autem consideratis, non est difficile solvere quae contra
praedictam unionem supra opposita sunt.
2. In prima enim ratione falsum supponitur. Non enim corpus et
anima sunt duae substantiae actu existentes, sed ex eis duobus fit una
substantia actu existens: corpus enim hominis non est idem actu
praesente anima, et absente; sed anima facit ipsum actu esse.
3. Quod autem secundo obiicitur, formam et materiam in eodem genere
contineri, non sic verum est quasi utrumque sit species unius generis:
sed quia sunt principia eiusdem speciei. Sic igitur substantia
intellectualis et corpus, quae seorsum existentia essent diversorum
generum species, prout uniuntur, sunt unius generis ut principia.
4. Non autem oportet substantiam intellectualem esse formam
materialem, quamvis esse eius sit in materia: ut tertia ratio
procedebat. Non enim est in materia sicut materiae immersa, vel a
materia totaliter comprehensa, sed alio modo, ut dictum est.
5. Nec tamen per hoc quod substantia intellectualis unitur corpori ut
forma, removetur quod a philosophis dicitur, intellectum esse a
corpore separatum. Est enim in anima considerare et ipsius essentiam,
et potentiam eius. Secundum essentiam quidem suam dat esse tali
corpori: secundum potentiam vero operationes proprias efficit. Si
igitur operatio animae per organum corporale completur, oportet quod
potentia animae quae est illius operationis principium, sit actus
illius partis corporis per quam operatio eius completur: sicut visus
est actus oculi. Si autem operatio eius non compleatur per organum
corporale, potentia eius non erit actus alicuius corporis. Et per hoc
dicitur intellectus esse separatus: non quin substantia animae cuius
est potentia intellectus, sive anima intellectiva, sit corporis actus
ut forma dans tali corpori esse.
6. Non est autem necessarium, si anima secundum suam substantiam est
forma corporis, quod omnis eius operatio fiat per corpus, ac per hoc
omnis eius virtus sit alicuius corporis actus: ut quinta ratio
procedebat. Iam enim ostensum est quod anima humana non sit talis
forma quae sit totaliter immersa materiae, sed est inter omnes alias
formas maxime supra materiam elevata. Unde et operationem producere
potest absque corpore, idest, quasi non dependens a corpore in
operando: quia nec etiam in essendo dependet a corpore.
7. Eodem etiam modo patet quod ea quibus Averroes suam opinionem
confirmare nititur, non probant substantiam intellectualem corpori non
uniri ut formam.
8. Verba enim Aristotelis quae dicit de intellectu possibili, quod
est impassibilis et immixtus et separatus, non cogunt confiteri quod
substantia intellectiva non sit unita corpori ut forma dans esse.
Verificantur enim etiam si dicatur quod intellectiva potentia, quam
Aristoteles vocat potentiam perspectivam, non sit alicuius organi
actus quasi per ipsum suam exercens operationem. Et hoc etiam sua
demonstratio declarat: ex operatione enim intellectuali qua omnia
intelligit, ostendit ipsum immixtum esse vel separatum; operatio autem
pertinet ad potentiam ut ad principium.
9. Unde patet quod nec demonstratio Aristotelis hoc concludit, quod
substantia intellectiva non uniatur corpori sicut forma. Si enim
ponamus substantiam animae secundum esse corpori sic unitam,
intellectum autem nullius organi actum esse, non sequetur quod
intellectus habeat aliquam naturam, de naturis dico sensibilium: cum
non ponatur harmonia, vel ratio alicuius organi, sicut de sensu dicit
Aristoteles, in II de anima, quod est quaedam ratio organi. Non
enim habet intellectus operationem communem cum corpore. Quod autem
per hoc quod Aristoteles dicit intellectum esse immixtum vel
separatum, non intendat excludere ipsum esse partem sive potentiam
animae quae est forma totius corporis, patet per hoc quod dicit in fine
primi de anima, contra illos qui dicebant animam in diversis partibus
corporis diversas sui partes habere: si tota anima omne corpus
continet, convenit et partium unamquamque aliquid corporis continere.
Hoc autem videtur impossibile. Qualem enim partem aut quomodo
intellectus continet, grave est fingere.
10. Patet etiam quod, ex quo intellectus nullius partis corporis
actus est, quod non sequitur receptionem eius esse receptionem materiae
primae: ex quo eius receptio et operatio est omnino absque organo
corporali.
11. Nec etiam infinita virtus intellectus tollitur: cum non ponatur
virtus in magnitudine, sed in substantia intellectuali fundata, ut
dictum est.
|
|