|
1. Et quia Averroes maxime nititur suam opinionem confirmare per
verba et demonstrationem Aristotelis, ostendendum restat quod necesse
est dicere, secundum opinionem Aristotelis, intellectum secundum suam
substantiam alicui corpori uniri ut formam.
2. Probat enim Aristoteles, in libro physicorum, quod in motoribus
et motis impossibile est procedere in infinitum. Unde concludit quod
necesse est devenire ad aliquod primum motum, quod vel moveatur ab
immobili motore, vel moveat seipsum. Et de his duobus accipit
secundum, scilicet quod primum mobile moveat seipsum: ea ratione,
quia quod est per se, semper est prius eo quod est per aliud. Deinde
ostendit quod movens seipsum de necessitate dividitur in duas partes,
quarum una est movens et alia est mota. Oportet igitur primum seipsum
movens componi ex duabus partibus, quarum una est movens et alia mota.
Omne autem huiusmodi est animatum. Primum igitur mobile, scilicet
caelum, est animatum, secundum opinionem Aristotelis. Unde et in
II de caelo dicitur expresse quod caelum est animatum, et propter hoc
oportet in eo ponere differentias positionis non solum quoad nos, sed
etiam secundum se.
3. Inquiramus igitur, secundum opinionem Aristotelis, qua anima
sit caelum animatum.
4. Probat autem in XI metaphysicae, quod in motu caeli est
considerare aliquid quod movet omnino immotum, et aliquid quod movet
motum. Id autem quod movet omnino immotum, movet sicut desiderabile:
nec dubium quin ab eo quod movetur. Ostendit autem quod non sicut
desiderabile desiderio concupiscentiae, quod est desiderium sensus,
sed sicut desiderabile intellectuali desiderio: unde dicit quod primum
movens non motum est desiderabile et intellectuale. Igitur id quod ab
eo movetur, scilicet caelum, est desiderans et intelligens nobiliori
modo quam nos, ut subsequenter probat. Est igitur caelum compositum,
secundum opinionem Aristotelis, ex anima intellectuali et corpore.
Et hoc significat in II de anima, ubi dicit quod quibusdam inest
intellectivum et intellectus: ut hominibus, et si aliquid huiusmodi
est alterum, aut honorabilius, scilicet caelum.
5. Constat autem quod caelum non habet animam sensitivam, secundum
opinionem Aristotelis: haberet enim diversa organa, quae non
competunt simplicitati caeli. Et ad hoc significandum, subiungit
Aristoteles quod quibus de numero corruptibilium inest intellectus,
insunt omnes aliae potentiae: ut daret intelligere quod aliqua
incorruptibilia habent intellectum quae non habent alias potentias
animae, scilicet corpora caelestia.
6. Non poterit igitur dici quod intellectus continuetur corporibus
caelestibus per phantasmata: sed oportebit dicere quod intellectus
secundum suam substantiam uniatur corpori caelesti ut forma.
7. Sic igitur et corpori humano, quod est inter omnia corpora
inferiora nobilissimum, et aequalitate suae complexionis caelo, ab
omni contrarietate absoluto, simillimum, secundum intentionem
Aristotelis substantia intellectualis unitur non per aliqua phantasmata
sed ut forma ipsius.
8. Hoc autem quod dictum est de animatione caeli, non diximus quasi
asserendo secundum fidei doctrinam, ad quam nihil pertinet sive sic
sive aliter dicatur. Unde Augustinus, in libro Enchiridion,
dicit: nec illud quidem certum habeo, utrum ad eandem societatem,
scilicet Angelorum, pertineant sol et luna et cuncta sidera: quamvis
nonnullis lucida esse corpora, non cum sensu vel intelligentia,
videantur.
|
|