|
1. Ex praemissis autem concludi potest quod anima immediate corpori
unitur, nec oportet ponere aliquod medium quasi animam corpori uniens:
vel phantasmata, sicut dicit Averroes; vel potentias ipsius, sicut
quidam dicunt; vel etiam spiritum corporalem, sicut alii dixerunt.
2. Ostensum est enim quod anima unitur corpori ut forma eius. Forma
autem unitur materiae absque omni medio: per se enim competit formae
quod sit actus talis corporis, et non per aliquid aliud. Unde nec est
aliquid unum faciens ex materia et forma nisi agens, quod potentiam
reducit ad actum, ut probat Aristoteles, in VIII metaphysicae:
nam materia et forma habent se ut potentia et actus.
3. Potest tamen dici aliquid esse medium inter animam et corpus,
etsi non in essendo, tamen in movendo et in via generationis. In
movendo quidem, quia in motu quo anima movet corpus, est quidam ordo
mobilium et motorum. Anima enim omnes operationes suas efficit per
suas potentias: unde mediante potentia movet corpus; et adhuc membra
mediante spiritu; et ulterius unum organum mediante alio organo. In
via autem generationis dispositiones ad formam praecedunt formam in
materia, quamvis sint posteriores in essendo. Unde et dispositiones
corporis quibus fit proprium perfectibile talis formae, hoc modo
possunt dici mediae inter animam et corpus.
|
|