|
1. Per eadem autem ostendi potest animam totam in toto corpore esse,
et totam in singulis partibus.
2. Oportet enim proprium actum in proprio perfectibili esse. Anima
autem est actus corporis organici, non unius organi tantum. Est
igitur in toto corpore, et non in una parte tantum, secundum suam
essentiam, secundum quam est forma corporis.
3. Sic autem anima est forma totius corporis quod etiam est forma
singularium partium. Si enim esset forma totius et non partium, non
esset forma substantialis talis corporis: sicut forma domus, quae est
forma totius et non singularium partium, est forma accidentalis. Quod
autem sit forma substantialis totius et partium, patet per hoc quod ab
ea sortitur speciem et totum et partes. Unde, ea abscedente, neque
totum neque partes remanent eiusdem speciei: nam oculus mortui et caro
eius non dicuntur nisi aequivoce. Si igitur anima est actus
singularium partium; actus autem est in eo cuius est actus:
relinquitur quod sit secundum suam essentiam in qualibet parte
corporis.
4. Quod autem tota, manifestum est. Cum enim totum dicatur per
relationem ad partes, oportet totum diversimode accipi sicut
diversimode accipiuntur partes. Dicitur autem pars dupliciter: uno
quidem modo, inquantum dividitur aliquid secundum quantitatem, sicut
bicubitum est pars tricubiti; alio modo, inquantum dividitur aliquid
secundum divisionem essentiae, sicut forma et materia dicuntur partes
compositi. Dicitur ergo totum et secundum quantitatem, et secundum
essentiae perfectionem. Totum autem et pars secundum quantitatem dicta
formis non conveniunt nisi per accidens, scilicet inquantum dividuntur
divisione subiecti quantitatem habentis. Totum autem vel pars secundum
perfectionem essentiae invenitur in formis per se. De hac igitur
totalitate loquendo, quae per se formis competit, in qualibet forma
apparet quod est tota in toto et tota in qualibet parte eius: nam
albedo, sicut secundum totam rationem albedinis est in toto corpore,
ita et in qualibet parte eius. Secus autem est de totalitate quae per
accidens attribuitur formis: sic enim non possumus dicere quod tota
albedo sit in qualibet parte. Si igitur est aliqua forma quae non
dividatur divisione subiecti, sicut sunt animae animalium perfectorum,
non erit opus distinctione, cum eis non competat nisi una totalitas:
sed absolute dicendum est eam totam esse in qualibet parte corporis.
Nec est hoc difficile apprehendere ei qui intelligit animam non sic
esse indivisibilem ut punctum; neque sic incorporeum corporeo coniungi
sicut corpora ad invicem coniunguntur; ut supra expositum est.
5. Non est autem inconveniens animam, cum sit quaedam forma
simplex, esse actum partium tam diversarum. Quia unicuique formae
aptatur materia secundum suam congruentiam. Quanto autem aliqua forma
est nobilior et simplicior, tanto est maioris virtutis. Unde anima,
quae est nobilissima inter formas inferiores, etsi simplex in
substantia, est multiplex in potentia et multarum operationum. Unde
indiget diversis organis ad suas operationes complendas, quorum
diversae animae potentiae proprii actus esse dicuntur: sicut visus
oculi, auditus aurium, et sic de aliis. Propter quod animalia
perfecta habent maximam diversitatem in organis, plantae vero minimam.
6. Hac igitur occasione a quibusdam philosophis dictum est animam
esse in aliqua parte corporis: sicut ab ipso Aristotele, in libro de
causa motus animalium, dicitur esse in corde, quia aliqua potentiarum
eius illi parti corporis attribuitur. Vis enim motiva, de qua
Aristoteles in libro illo agebat, est principaliter in corde, per
quod anima in totum corpus motum et alias huiusmodi operationes
diffundit.
|
|