|
1. Ex praemissis autem evidenter ostenditur non esse unum intellectum
possibilem omnium hominum qui sunt et qui erunt et qui fuerunt: ut
Averroes, in III de anima, fingit.
2. Ostensum est enim quod substantia intellectus unitur corpori
humano ut forma. Impossibile est autem unam formam esse nisi unius
materiae: quia proprius actus in propria potentia fit; sunt enim ad
invicem proportionata. Non est igitur intellectus unus omnium
hominum.
3. Adhuc. Unicuique motori debentur propria instrumenta: alia enim
sunt instrumenta tibicinis, alia architectoris. Intellectus autem
comparatur ad corpus ut motor ipsius: sicut Aristoteles determinat in
III de anima. Sicut igitur impossibile est quod architector utatur
instrumentis tibicinis, ita impossibile est quod intellectus unius
hominis sit intellectus alterius.
4. Praeterea. Aristoteles, in I de anima, reprehendit antiquos
de hoc quod, dicentes de anima, nihil de proprio susceptibili
dicebant: quasi esset contingens, secundum Pythagoricas fabulas,
quamlibet animam quodlibet corpus indui. Non est igitur possibile quod
anima canis ingrediatur corpus lupi, vel anima hominis aliud corpus
quam hominis. Sed quae est proportio animae hominis ad corpus
hominis, eadem est proportio animae huius hominis ad corpus huius
hominis. Non est igitur possibile animam huius hominis ingredi aliud
corpus quam istius hominis. Sed anima huius hominis est per quam hic
homo intelligit: homo enim per animam intelligit secundum sententiam
Aristotelis in I de anima. Non est igitur unus intellectus istius et
illius hominis.
5. Amplius. Ab eodem aliquid habet esse et unitatem: unum enim et
ens se consequuntur. Sed unumquodque habet esse per suam formam.
Ergo et unitas rei sequitur unitatem formae. Impossibile est igitur
diversorum individuorum esse formam unam. Forma autem huius hominis
est anima intellectiva. Impossibile est igitur omnium hominum esse
unum intellectum.
6. Si autem dicatur quod anima sensitiva huius hominis sit alia ab
anima sensitiva illius, et pro tanto non est unus homo, licet sit unus
intellectus: hoc stare non potest. Propria enim operatio cuiuslibet
rei consequitur et demonstrat speciem ipsius. Sicut autem animalis
propria operatio est sentire, ita hominis propria operatio est
intelligere: ut Aristoteles dicit, in I Ethicorum. Unde oportet
quod, sicut hoc individuum est animal propter sensum, secundum
Aristotelem, in II de anima; ita sit homo propter id quo
intelligit. Id autem quo intelligit anima, vel homo per animam, est
intellectus possibilis, ut dicitur in III de anima. Est igitur hoc
individuum homo per intellectum possibilem. Si igitur hic homo habet
aliam animam sensitivam cum alio homine, non autem alium intellectum
possibilem, sed unum et eundem, sequetur quod sint duo animalia, sed
non duo homines. Quod patet impossibile esse. Non est igitur unus
intellectus possibilis omnium hominum.
7. His autem rationibus respondet Commentator praedictus, in III
de anima, dicens quod intellectus possibilis continuatur nobiscum per
formam suam, scilicet per speciem intelligibilem, cuius unum subiectum
est phantasma in nobis existens, quod est in diversis diversum. Et
sic intellectus possibilis numeratur in diversis, non ratione suae
substantiae, sed ratione suae formae.
8. Quod autem haec responsio nulla sit, apparet per ea quae supra
dicta sunt. Ostensum est enim supra quod non est possibile hominem
intelligere si sic solum intellectus possibilis continuaretur nobiscum.
9. Dato autem quod praedicta continuatio sufficeret ad hoc quod homo
esset intelligens, adhuc responsio dicta rationes supra dictas non
solvit. Secundum enim dictam positionem, nihil ad intellectum
pertinens remanebit numeratum secundum multitudinem hominum nisi solum
phantasma. Et hoc ipsum phantasma non erit numeratum secundum quod est
intellectum in actu: quia sic est in intellectu possibili, et est
abstractum a materialibus conditionibus per intellectum agentem.
Phantasma autem, secundum quod est intellectum in potentia, non
excedit gradum animae sensitivae. Adhuc igitur non remanebit alius hic
homo ab illo nisi per animam sensitivam. Et sequetur praedictum
inconveniens, quod non sint plures homines hic et ille.
10. Praeterea. Nihil sortitur speciem per id quod est in
potentia, sed per id quod est actu. Phantasma autem, secundum quod
est numeratum, est tantum in potentia ad esse intelligibile. Ergo per
phantasma, secundum quod numeratur, non sortitur hoc individuum
speciem animalis intellectivi, quod est ratio hominis. Et sic
remanebit illud quod speciem humanam dat, non esse numeratum in
diversis.
11. Adhuc. Illud per quod speciem sortitur unumquodque vivens,
est perfectio prima, et non perfectio secunda: ut patet per
Aristotelem, in II de anima. Phantasma autem non est perfectio
prima, sed perfectio secunda: est enim phantasia motus factus a sensu
secundum actum, ut dicitur in libro de anima. Non est igitur ipsum
phantasma quod numeratur, a quo homo speciem habet.
12. Amplius. Phantasmata quae sunt intellecta in potentia,
diversa sunt. Illud autem quo aliquid speciem sortitur, oportet esse
unum: nam species una est unius. Non igitur per phantasmata, prout
ponuntur numerari in diversis, ut sunt intellecta in potentia, homo
speciem sortitur.
13. Item. Illud quo homo sortitur speciem, oportet semper esse
manens in eodem individuo dum durat: alias individuum non semper esset
unius et eiusdem speciei, sed quandoque huius, quandoque illius.
Phantasmata autem non semper eadem manent in uno homine, sed quaedam
de novo adveniunt, et quaedam praeexistentia abolentur. Individuum
igitur hominis neque per phantasma sortitur speciem; neque per ipsum
continuatur principio suae speciei, quod est intellectus possibilis.
14. Si autem dicatur quod hic homo non sortitur speciem ab ipsis
phantasmatibus, sed a virtutibus in quibus sunt phantasmata, scilicet
imaginativa, memorativa et cogitativa, quae est propria homini, quam
Aristoteles in III de anima, passivum intellectum vocat: adhuc
sequuntur eadem inconvenientia. Quia, cum virtus cogitativa habeat
operationem solum circa particularia, quorum intentiones dividit et
componit, et habeat organum corporale per quod agit, non transcendit
genus animae sensitivae. Homo autem ex anima sensitiva non habet quod
sit homo, sed quod sit animal. Adhuc igitur relinquitur quod
numeretur in nobis solum id quod competit homini inquantum est animal.
15. Praeterea. Virtus cogitativa, cum operetur per organum, non
est id quo intelligimus: cum intelligere non sit operatio alicuius
organi. Id autem quo intelligimus, est illud quo homo est homo: cum
intelligere sit propria operatio hominis consequens eius speciem. Non
est igitur hoc individuum homo per virtutem cogitativam: neque haec
virtus est id per quod homo substantialiter differt a brutis, ut
Commentator praedictus fingit.
16. Adhuc. Virtus cogitativa non habet ordinem ad intellectum
possibilem, quo intelligit homo, nisi per suum actum quo praeparantur
phantasmata ut per intellectum agentem fiant intelligibilia actu et
perficientia intellectum possibilem. Operatio autem ista non semper
eadem manet in nobis. Impossibile est igitur quod homo per eam vel
continuetur principio speciei humanae; vel per eam habeat speciem.
Sic igitur patet quod praedicta responsio omnino confutanda est.
17. Item. Id quo aliquid operatur aut agit, est principium ad
quod sequitur operatio non solum quantum ad esse ipsius, sed etiam
quantum ad multitudinem aut unitatem: ab eodem enim calore non est nisi
unum calefacere, sive una calefactio activa; quamvis possit esse
multiplex calefieri, sive multae calefactiones passivae, secundum
diversitatem calefactorum simul per unum calorem. Intellectus autem
possibilis est quo intelligit anima: ut dicit Aristoteles in III de
anima. Si igitur intellectus possibilis huius et illius hominis sit
unus et idem numero, necesse erit etiam intelligere utriusque esse unum
et idem. Quod patet esse impossibile: nam diversorum individuorum
impossibile est esse operationem unam. Impossibile est igitur
intellectum possibilem esse unum huius et illius.
18. Si autem dicatur quod ipsum intelligere multiplicatur secundum
diversitatem phantasmatum: hoc stare non potest. Sicut enim dictum
est, unius agentis una actio multiplicatur solum secundum diversa
subiecta in quae transit illa actio. Intelligere autem et velle, et
huiusmodi, non sunt actiones transeuntes in exteriorem materiam, sed
manent in ipso agente quasi perfectiones ipsius agentis: ut patet per
Aristotelem in IX metaphysicae. Non potest igitur unum intelligere
intellectus possibilis multiplicari per diversitatem phantasmatum.
19. Praeterea. Phantasmata se habent ad intellectum possibilem ut
activum quodammodo ad passivum: secundum quod Aristoteles dicit, in
III de anima, quod intelligere quoddam pati est. Pati autem ipsum
patientis diversificatur secundum diversas formas activorum sive
species, non secundum diversitatem eorum in numero. In uno enim
passivo sequitur simul a duobus activis, scilicet calefaciente et
desiccante, calefieri et desiccari: non autem a duobus calefacientibus
sequitur in uno calefactibili duplex calefieri, sed unum tantum; nisi
forte sint diversae species caloris. Cum enim calor duplex unius
speciei non possit esse in uno subiecto; motus autem numeratur secundum
terminum ad quem: si sit unius temporis et eiusdem subiecti, non
poterit esse duplex calefieri in uno subiecto. Et hoc dico, nisi sit
alia species caloris: sicut ponitur in semine calor ignis, caeli et
animae. Ex diversitate igitur phantasmatum intellectus possibilis non
multiplicatur nisi secundum diversarum specierum intelligentiam: ut
dicamus quod aliud est eius intelligere prout intelligit hominem, et
prout intelligit equum. Sed horum unum intelligere simul convenit
omnibus hominibus. Ergo adhuc sequetur quod idem intelligere numero
sit huius hominis et illius.
20. Adhuc. Intellectus possibilis intelligit hominem, non
secundum quod est hic homo, sed inquantum est homo simpliciter,
secundum rationem speciei. Haec autem ratio una est, quantumcumque
phantasmata hominis multiplicentur, vel in uno homine vel in diversis,
secundum diversa individua hominis, quorum proprie sunt phantasmata.
Multiplicatio igitur phantasmatum non potest esse causa quod
multiplicetur ipsum intelligere intellectus possibilis respectu unius
speciei. Et sic adhuc remanebit una actio numero diversorum hominum.
21. Item. Proprium subiectum habitus scientiae est intellectus
possibilis: quia eius actus est considerare secundum scientiam.
Accidens autem, si sit unum, non multiplicatur nisi secundum
subiectum. Si igitur intellectus possibilis sit unus omnium hominum,
necesse erit quod scientiae habitus idem secundum speciem, puta habitus
grammaticae, sit idem numero in omnibus hominibus. Quod est
inopinabile. Non est igitur intellectus possibilis unus in omnibus.
22. Sed ad hoc dicunt quod subiectum habitus scientiae non est
intellectus possibilis, sed intellectus passivus et virtus cogitativa.
Quod quidem esse non potest. Nam, sicut probat Aristoteles, in
II Ethicorum, ex similibus actibus fiunt similes habitus, et
similes etiam actus reddunt. Ex actibus autem intellectus possibilis
fit habitus scientiae in nobis: et ad eosdem actus potentes sumus
secundum habitum scientiae. Habitus igitur scientiae est in intellectu
possibili, non passivo.
23. Adhuc. Scientia est de conclusionibus demonstrationum: nam
demonstratio est syllogismus faciens scire, ut Aristoteles dicit in I
posteriorum. Conclusiones autem demonstrationum sunt universales,
sicut et principia. Erit igitur in illa virtute quae est cognoscitiva
universalium. Intellectus autem passivus non est cognoscitivus
universalium, sed particularium intentionum. Non est igitur subiectum
habitus scientiae.
24. Praeterea. Contra hoc sunt plures rationes adductae supra,
cum de unione intellectus possibilis ad hominem ageretur.
25. Videtur autem ex hoc fuisse deceptio in ponendo habitum
scientiae in intellectu passivo esse, quia homines inveniuntur
promptiores vel minus prompti ad scientiarum considerationes secundum
diversam dispositionem virtutis cogitativae et imaginativae. Sed ista
promptitudo dependet ab illis virtutibus sicut ex dispositionibus
remotis: prout etiam dependet a bonitate tactus et corporis
complexione; secundum quod dicit Aristoteles, in II de anima,
homines boni tactus et mollis carnis esse bene aptos mente. Ex habitu
autem scientiae inest facultas considerandi sicut ex proximo principio
actus: oportet enim quod habitus scientiae perficiat potentiam qua
intelligimus, ut agat cum voluerit faciliter, sicut et alii habitus
potentias in quibus sunt.
26. Item. Dispositiones praedictarum virtutum sunt ex parte
obiecti, scilicet phantasmatis, quod propter bonitatem harum virtutum
praeparatur ad hoc quod faciliter fiat intelligibile actu per
intellectum agentem. Dispositiones autem quae sunt ex parte
obiectorum, non sunt habitus, sed quae sunt ex parte potentiarum: non
enim dispositiones quibus terribilia fiunt toleranda, sunt habitus
fortitudinis; sed dispositio qua pars animae, scilicet irascibilis,
disponitur ad terribilia sustinenda. Ergo manifestum est quod habitus
scientiae non est in intellectu passivo, ut Commentator praedictus
dicit, sed magis in intellectu possibili.
27. Item. Si unus est intellectus possibilis omnium hominum,
oportet ponere intellectum possibilem semper fuisse, si homines semper
fuerunt, sicut ponunt: et multo magis intellectum agentem, quia agens
est honorabilius patiente, ut Aristoteles dicit. Sed si agens est
aeternum, et recipiens aeternum, oportet recepta esse aeterna. Ergo
species intelligibiles ab aeterno fuerunt in intellectu possibili. Non
igitur de novo recipit aliquas species intelligibiles. Ad nihil autem
sensus et phantasia sunt necessaria ad intelligendum nisi ut ab eis
accipiantur species intelligibiles. Sensus igitur non erit necessarius
ad intelligendum, neque phantasia. Et redibit opinio Platonis, quod
scientiam non acquirimus per sensus, sed ab eis excitamur ad
rememorandum prius scita.
28. Sed ad hoc respondet Commentator praedictus, quod species
intelligibiles habent duplex subiectum: ex uno quorum habent
aeternitatem, scilicet ab intellectu possibili; ab alio autem habent
novitatem, scilicet a phantasmate; sicut etiam speciei visibilis
subiectum est duplex, scilicet res extra animam et potentia visiva.
29. Haec autem responsio stare non potest. Impossibile enim est
quod actio et perfectio aeterni dependeat ab aliquo temporali.
Phantasmata autem temporalia sunt, de novo quotidie in nobis facta ex
sensu. Impossibile est igitur quod species intelligibiles, quibus
intellectus possibilis fit actu et operatur, dependeant a
phantasmatibus, sicut species visibilis dependet a rebus quae sunt
extra animam.
30. Amplius. Nihil recipit quod iam habet: quia recipiens oportet
esse denudatum a recepto, secundum Aristotelem. Sed species
intelligibiles ante meum sentire vel tuum fuerunt in intellectu
possibili: non enim qui fuerunt ante nos intellexissent, nisi
intellectus possibilis fuisset reductus in actum per species
intelligibiles. Nec potest dici quod species illae prius receptae in
intellectu possibili, esse cessaverunt: quia intellectus possibilis
non solum recipit; sed conservat quod recipit, unde in III de anima
dicitur esse locus specierum. Igitur ex phantasmatibus nostris non
recipiuntur species in intellectu possibili. Frustra igitur per
intellectum agentem fiunt intelligibilia actu nostra phantasmata.
31. Item. Receptum est in recipiente per modum recipientis. Sed
intellectus secundum se est supra motum. Ergo quod recipitur in eo,
recipitur fixe et immobiliter.
32. Praeterea. Cum intellectus sit superior virtus quam sensus,
oportet quod sit magis unita: et ex hoc videmus quod unus intellectus
habet iudicium de diversis generibus sensibilium, quae ad diversas
potentias sensitivas pertinet. Unde accipere possumus quod operationes
pertinentes ad diversas potentias sensitivas, in uno intellectu
adunantur. Potentiarum autem sensitivarum quaedam recipiunt tantum,
ut sensus: quaedam autem retinent, ut imaginatio et memoria; unde et
thesauri dicuntur. Oportet igitur quod intellectus possibilis et
recipiat, et retineat recepta.
33. Amplius. In rebus naturalibus vanum est dicere quod id ad quod
pervenitur per motum, non permaneat, sed statim esse desinat: propter
quod repudiatur positio dicentium omnia semper moveri; oportet enim
motum ad quietem terminari. Multo igitur minus dici potest quod
receptum in intellectu possibili non conservetur.
34. Adhuc. Si ex phantasmatibus quae sunt in nobis intellectus
possibilis non recipit aliquas species intelligibiles, quia iam recepit
a phantasmatibus eorum qui fuerunt ante nos; pari ratione, a nullorum
phantasmatibus recipit quos alii praecesserunt. Sed quoslibet aliqui
alii praecesserunt, si mundus est aeternus, ut ponunt. Nunquam
igitur intellectus possibilis recipit aliquas species a phantasmatibus.
Frustra igitur ponitur intellectus agens ab Aristotele, ut faciat
phantasmata esse intelligibilia actu.
35. Praeterea. Ex hoc videtur sequi quod intellectus possibilis
non indigeat phantasmatibus ad intelligendum. Nos autem per
intellectum possibilem intelligimus. Neque igitur nos sensu et
phantasmate indigebimus ad intelligendum. Quod est manifeste falsum et
contra sententiam Aristotelis.
36. Si autem dicatur quod, pari ratione, non indigeremus
phantasmate ad considerandum ea quorum species intelligibiles sunt in
intellectu conservatae, etiam si intellectus possibiles sint plures in
diversis: quod est contra Aristotelem, qui dicit quod nequaquam sine
phantasmate intelligit anima: patet quod non est conveniens obviatio.
Intellectus enim possibilis, sicut et quaelibet substantia, operatur
secundum modum suae naturae. Secundum autem suam naturam est forma
corporis. Unde intelligit quidem immaterialia, sed inspicit ea in
aliquo materiali. Cuius signum est, quod in doctrinis universalibus
exempla particularia ponuntur, in quibus quod dicitur inspiciatur.
Alio ergo modo se habet intellectus possibilis ad phantasma quo
indiget, ante speciem intelligibilem: et alio modo postquam recepit
speciem intelligibilem. Ante enim, indiget eo ut ab eo accipiat
speciem intelligibilem: unde se habet ad intellectum possibilem ut
obiectum movens. Sed post speciem in eo receptam, indiget eo quasi
instrumento sive fundamento suae speciei: unde se habet ad phantasmata
sicut causa efficiens; secundum enim imperium intellectus formatur in
imaginatione phantasma conveniens tali speciei intelligibili, in quo
resplendet species intelligibilis sicut exemplar in exemplato sive in
imagine. Si ergo intellectus possibilis semper habuisset species,
nunquam compararetur ad phantasmata sicut recipiens ad obiectum
motivum.
37. Item. Intellectus possibilis est quo anima et homo
intelligit, secundum Aristotelem. Si autem intellectus possibilis
est unus omnium ac aeternus, oportet quod in ipso iam sint receptae
omnes species intelligibiles eorum quae a quibuslibet hominibus sunt
scita vel fuerunt. Quilibet igitur nostrum, qui per intellectum
possibilem intelligit, immo cuius intelligere est ipsum intelligere
intellectus possibilis, intelliget omnia quae sunt vel fuerunt a
quibuscumque intellecta. Quod patet esse falsum.
38. Ad hoc autem Commentator praedictus respondet, dicens quod nos
non intelligimus per intellectum possibilem nisi secundum quod
continuatur nobis per nostra phantasmata. Et quia non sunt eadem
phantasmata apud omnes nec eodem modo disposita, nec quicquid
intelligit unus, intelligit alius. Et videtur haec responsio
consonare praemissis. Nam etiam si intellectus possibilis non est
unus, non intelligimus ea quorum species sunt in intellectu possibili
nisi adsint phantasmata ad hoc disposita.
39. Sed quod dicta responsio non possit totaliter inconveniens
evitare, sic patet. Cum intellectus possibilis factus est actu per
speciem intelligibilem receptam, potest agere per seipsum, ut dicit
Aristoteles, in III de anima. Unde videmus quod illud cuius
scientiam semel accepimus, est in potestate nostra iterum considerare
cum volumus. Nec impedimur propter phantasmata: quia in potestate
nostra est formare phantasmata accommoda considerationi quam volumus;
nisi forte esset impedimentum ex parte organi cuius est, sicut accidit
in phreneticis et lethargicis, qui non possunt habere liberum actum
phantasiae et memorativae. Et propter hoc Aristoteles dicit, in
VIII Phys., quod ille qui iam habet habitum scientiae, licet sit
potentia considerans, non indiget motore qui reducat eum de potentia in
actum, nisi removente prohibens, sed potest ipse exire in actum
considerationis ut vult. Si autem in intellectu possibili sunt species
intelligibiles omnium scientiarum, quod oportet dicere si est unus et
aeternus, necessitas phantasmatum ad intellectum possibilem erit sicut
est illius qui iam habet scientiam ad considerandum secundum scientiam
illam, quod etiam sine phantasmatibus non posset. Cum igitur quilibet
homo intelligat per intellectum possibilem secundum quod est reductus in
actum per species intelligibiles, quilibet homo poterit considerare,
cum voluerit, scita omnium scientiarum. Quod est manifeste falsum:
sic enim nullus indigeret doctore ad acquirendum scientiam. Non est
igitur unus et aeternus intellectus possibilis.
|
|