|
1. Praedictis vero rationibus obviare videntur quae Avicenna ponit.
Dicit enim, in suo libro de anima, quod in intellectu possibili non
remanent species intelligibiles nisi quandiu actu intelliguntur.
2. Quod quidem ex hoc probare nititur, quia, quandiu formae
apprehensae manent in potentia apprehensiva, actu apprehenduntur: ex
hoc enim fit sensus in actu, quod est idem cum sensato in actu, et
similiter intellectus in actu est intellectum in actu. Unde videtur
quod, quandocumque sensus vel intellectus est factus unum cum sensato
vel intellecto, secundum quod habet formam ipsius, fit apprehensio in
actu per sensum vel per intellectum. Vires autem quae conservant
formas non apprehensas in actu, dicit non esse vires apprehensivas,
sed thesauros virtutum apprehensivarum: sicut imaginatio, quae est
thesaurus formarum apprehensarum per sensum; et memoria, quae est,
secundum ipsum, thesaurus intentionum apprehensarum absque sensu,
sicut cum ovis apprehendit inimicitiam lupi. Hoc autem contingit
huiusmodi virtutibus quod conservant formas non apprehensas actu,
inquantum habent quaedam organa corporea, in quibus recipiuntur formae
receptione propinqua apprehensioni. Et propter hoc, virtus
apprehensiva, convertens se ad huiusmodi thesauros, apprehendit in
actu. Constat autem quod intellectus possibilis est virtus
apprehensiva, et quod non habet organum corporeum. Unde concludit
quod impossibile est quod species intelligibiles conserventur in
intellectu possibili, nisi quandiu intelligit actu. Oportet ergo quod
vel ipsae species intelligibiles conserventur in aliquo organo
corporeo, sive in aliqua virtute habente organum corporeum; vel
oportet quod formae intelligibiles sint per se existentes, ad quas
comparetur intellectus possibilis noster sicut speculum ad res quae
videntur in speculo; vel oportet quod species intelligibiles fluant in
intellectum possibilem de novo ab aliquo agente separato, quandocumque
actu intelligit. Primum autem horum trium est impossibile: quia
formae existentes in potentiis utentibus organis corporalibus, sunt
intelligibiles in potentia tantum. Secundum autem est opinio
Platonis, quam reprobat Aristoteles, in metaphysica. Unde
concludit tertium: quod quandocumque intelligimus actu, fluunt species
intelligibiles in intellectum possibilem nostrum ab intellectu agente,
quem ponit ipse quandam substantiam separatam.
3. Si vero aliquis obiiciat contra eum quod tunc non est differentia
inter hominem cum primo addiscit, et cum postmodum vult considerare in
actu quae prius didicit: respondet quod addiscere nihil aliud est quam
acquirere perfectam habitudinem coniungendi se intelligentiae agenti ad
recipiendum ab eo formam intelligibilem. Et ideo ante addiscere est
nuda potentia in homine ad talem receptionem: addiscere vero est sicut
potentia adaptata.
4. Videtur etiam huic positioni consonare quod Aristoteles, in
libro de memoria, ostendit memoriam non esse in parte intellectiva,
sed in parte animae sensitiva. Ex quo videtur quod conservatio
specierum intelligibilium non pertineat ad partem intellectivam.
5. Sed si diligenter consideretur, haec positio, quantum ad
originem, parum aut nihil differt a positione Platonis. Posuit enim
Plato formas intelligibiles esse quasdam substantias separatas, a
quibus scientia fluebat in animas nostras. Hic autem ponit ab una
substantia separata, quae est intellectus agens secundum ipsum,
scientiam in animas nostras fluere. Non autem differt, quantum ad
modum acquirendi scientiam, utrum ab una vel pluribus substantiis
separatis scientia nostra causetur: utrobique enim sequetur quod
scientia nostra non causetur a sensibilibus. Cuius contrarium apparet
per hoc quod qui caret aliquo sensu, caret scientia sensibilium quae
cognoscuntur per sensum illum.
6. Dicere autem quod per hoc quod intellectus possibilis inspicit
singularia quae sunt in imaginatione, illustratur luce intelligentiae
agentis ad cognoscendum universale; et quod actiones virium
inferiorum, scilicet imaginationis et memorativae et cogitativae, sunt
aptantes animam ad recipiendam emanationem intelligentiae agentis, est
novum. Videmus enim quod anima nostra tanto magis disponitur ad
recipiendum a substantiis separatis, quanto magis a corporalibus et
sensibilibus removetur: per recessum enim ab eo quod infra est,
acceditur ad id quod supra est. Non igitur est verisimile quod per hoc
quod anima respicit ad phantasmata corporalia, quod disponatur ad
recipiendam influentiam intelligentiae separatae.
7. Plato autem radicem suae positionis melius est prosecutus.
Posuit enim quod sensibilia non sunt disponentia animam ad recipiendum
influentiam formarum separatarum, sed solum expergefacientia
intellectum ad considerandum ea quorum scientiam habebat ab exteriori
causatam. Ponebat enim quod a principio a formis separatis causabatur
scientia in animabus nostris omnium scibilium: unde addiscere dixit
esse quoddam reminisci. Et hoc necessarium est secundum eius
positionem. Nam, cum substantiae separatae sint immobiles et semper
eodem modo se habentes, semper ab eis resplendet scientia rerum in
anima nostra, quae est eius capax.
8. Amplius. Quod recipitur in aliquo, est in eo per modum
recipientis. Esse autem intellectus possibilis est magis firmum quam
esse materiae corporalis. Cum igitur formae fluentes in materiam
corporalem ab intelligentia agente, secundum ipsum, conserventur in
ea, multo magis conservantur in intellectu possibili.
9. Adhuc. Cognitio intellectiva est perfectior sensitiva. Si
igitur in sensitiva cognitione est aliquid conservans apprehensa, multo
fortius hoc erit in cognitione intellectiva.
10. Item. Videmus quod diversa quae in inferiori ordine
potentiarum pertinent ad diversas potentias, in superiori ordine
pertinent ad unum: sicut sensus communis apprehendit sensata omnium
sensuum propriorum. Apprehendere igitur et conservare, quae in parte
animae sensitivae pertinent ad diversas potentias, oportet quod in
suprema potentia, scilicet in intellectu, uniantur.
11. Praeterea. Intelligentia agens, secundum ipsum, influit
omnes scientias. Si igitur addiscere nihil est aliud quam aptari ut
uniatur intelligentiae agenti, qui addiscit unam scientiam, non magis
addiscit illam quam aliam. Quod patet esse falsum.
12. Patet etiam quod haec opinio est contra sententiam
Aristotelis, qui dicit, in III de anima, quod intellectus
possibilis est locus specierum: quod nihil aliud est dicere quam ipsum
esse thesaurum intelligibilium specierum, ut verbis Avicennae utamur.
13. Item. Postea subiungit quod quando intellectus possibilis
acquirit scientiam, est potens operari per seipsum, licet non actu
intelligat. Non igitur indiget influentia alicuius superioris
agentis.
14. Dicit etiam, in VIII physicorum, quod ante addiscere est
homo in potentia essentiali ad scientiam, et ideo indiget motore per
quem reducatur in actu: non autem, postquam iam addidicit, indiget
per se motore. Ergo non indiget influentia intellectus agentis.
15. Dicit etiam, in III de anima, quod phantasmata se habent ad
intellectum possibilem sicut sensibilia ad sensum. Unde patet quod
species intelligibiles sunt in intellectu possibili a phantasmatibus,
non a substantia separata.
16. Rationes autem quae videntur in contrarium esse, non est
difficile solvere. Intellectus enim possibilis est in actu perfecto
secundum species intelligibiles cum considerat actu: cum vero non
considerat actu, non est in actu perfecto secundum illas species, sed
se habet medio modo inter potentiam et actum. Et hoc est quod
Aristoteles dicit, in III de anima, quod, cum haec pars,
scilicet intellectus possibilis, unaquaeque fiat, sciens dicitur
secundum actum. Hoc autem accidit cum possit operari per seipsum.
Est quidem et tunc potentia similiter quodammodo, non tamen similiter
et ante addiscere aut invenire.
17. Memoria vero in parte sensitiva ponitur, quia est alicuius
prout cadit sub determinato tempore: non est enim nisi praeteriti. Et
ideo, cum non abstrahat a singularibus conditionibus, non pertinet ad
partem intellectivam, quae est universalium. Sed per hoc non
excluditur quin intellectus possibilis sit conservativus
intelligibilium, quae abstrahunt ab omnibus conditionibus
particularibus.
|
|