|
1. Ad probandum autem unitatem intellectus possibilis quaedam
rationes adducuntur, quas oportet ostendere efficaces non esse.
2. Videtur enim quod omnis forma quae est una secundum speciem et
multiplicatur secundum numerum, individuetur per materiam: quae enim
sunt unum specie et multa secundum numerum, conveniunt in forma et
distinguuntur secundum materiam. Si igitur intellectus possibilis in
diversis hominibus sit multiplicatus secundum numerum, cum sit unus
secundum speciem, oportet quod sit individuatus in hoc et in illo per
materiam. Non autem per materiam quae sit pars sui: quia sic esset
receptio eius de genere receptionis materiae primae, et reciperet
formas individuales; quod est contra naturam intellectus. Relinquitur
ergo quod individuetur per materiam quae est corpus hominis cuius
ponitur forma. Omnis autem forma individuata per materiam cuius est
actus, est forma materialis. Oportet enim quod esse cuiuslibet rei
dependeat ab eo a quo dependet individuatio eius: sicut enim principia
communia sunt de essentia speciei, ita principia individuantia sunt de
essentia huius individui. Sequitur ergo quod intellectus possibilis
sit forma materialis. Et per consequens quod non recipiat aliquid nec
operetur sine organo corporali. Quod etiam est contra naturam
intellectus possibilis. Igitur intellectus possibilis non
multiplicatur in diversis hominibus, sed est unus omnium.
3. Item. Si intellectus possibilis esset alius in hoc et in illo
homine, oporteret quod species intellecta esset alia numero in hoc et
in illo, una vero in specie: cum enim specierum intellectarum in actu
proprium subiectum sit intellectus possibilis, oportet quod,
multiplicato intellectu possibili, multiplicentur species
intelligibiles secundum numerum in diversis. Species autem aut formae
quae sunt eaedem secundum speciem et diversae secundum numerum, sunt
formae individuales. Quae non possunt esse formae intelligibiles:
quia intelligibilia sunt universalia, non particularia. Impossibile
est igitur intellectum possibilem esse multiplicatum in diversis
individuis hominum. Necesse est igitur quod sit unus in omnibus.
4. Adhuc. Magister scientiam quam habet transfundit in discipulum.
Aut igitur eandem numero: aut aliam numero diversam, non specie.
Secundum videtur impossibile esse: quia sic magister causaret
scientiam suam in discipulo sicut causat formam suam in alio generando
sibi simile in specie; quod videtur pertinere ad agentia materialia.
Oportet ergo quod eandem scientiam numero causet in discipulo. Quod
esse non posset nisi esset unus intellectus possibilis utriusque.
Necesse igitur videtur intellectum possibilem esse unum omnium
hominum.
5. Sicut autem praedicta positio veritatem non habet, ut ostensum
est, ita rationes positae ad ipsam confirmandam facile solubiles sunt.
6. Confitemur enim intellectum possibilem esse unum specie in
diversis hominibus, plures autem secundum numerum: ut tamen non fiat
in hoc vis, quod partes hominis non ponuntur in genere vel specie
secundum se, sed solum ut sunt principia totius. Nec tamen sequitur
quod sit forma materialis secundum esse dependens a corpore. Sicut
enim animae humanae secundum suam speciem competit quod tali corpori
secundum speciem uniatur, ita haec anima differt ab illa numero solo ex
hoc quod ad aliud numero corpus habitudinem habet. Et sic
individuantur animae humanae, et per consequens intellectus
possibilis, qui est potentia animae, secundum corpora, non quasi
individuatione a corporibus causata.
7. Secunda vero ratio ipsius deficit, ex hoc quod non distinguit
inter id quo intelligitur, et id quod intelligitur. Species enim
recepta in intellectu possibili non habet se ut quod intelligitur. Cum
enim de his quae intelliguntur sint omnes artes et scientiae,
sequeretur quod omnes scientiae essent de speciebus existentibus in
intellectu possibili. Quod patet esse falsum: nulla enim scientia de
eis aliquid considerat nisi rationalis et metaphysica. Sed tamen per
eas quaecumque sunt in omnibus scientiis cognoscuntur. Habet se igitur
species intelligibilis recepta in intellectu possibili in intelligendo
sicut id quo intelligitur, non sicut id quod intelligitur: sicut et
species coloris in oculo non est id quod videtur, sed id quo videmus.
Id vero quod intelligitur, est ipsa ratio rerum existentium extra
animam: sicut et res extra animam existentes visu corporali videntur.
Ad hoc enim inventae sunt artes et scientiae ut res in suis naturis
existentes cognoscantur.
8. Nec tamen oportet quod, quia scientiae sunt de universalibus,
quod universalia sint extra animam per se subsistentia: sicut Plato
posuit. Quamvis enim ad veritatem cognitionis necesse sit ut cognitio
rei respondeat, non tamen oportet ut idem sit modus cognitionis et
rei. Quae enim coniuncta sunt in re, interdum divisim cognoscuntur:
simul enim una res est et alba et dulcis; visus tamen cognoscit solam
albedinem, et gustus solam dulcedinem. Sic etiam et intellectus
intelligit lineam in materia sensibili existentem, absque materia
sensibili: licet et cum materia sensibili intelligere possit. Haec
autem diversitas accidit secundum diversitatem specierum intelligibilium
in intellectu receptarum: quae quandoque est similitudo quantitatis
tantum, quandoque vero substantiae sensibilis quantae. Similiter
autem, licet natura generis et speciei nunquam sit nisi in his
individuis, intelligit tamen intellectus naturam speciei et generis non
intelligendo principia individuantia: et hoc est intelligere
universalia. Et sic haec duo non repugnant, quod universalia non
subsistant extra animam: et quod intellectus, intelligens
universalia, intelligat res quae sunt extra animam. Quod autem
intelligat intellectus naturam generis vel speciei denudatam a
principiis individuantibus, contingit ex conditione speciei
intelligibilis in ipso receptae, quae est immaterialis effecta per
intellectum agentem, utpote abstracta a materia et conditionibus
materiae, quibus aliquid individuatur. Et ideo potentiae sensitivae
non possunt cognoscere universalia: quia non possunt recipere formam
immaterialem, cum recipiant semper in organo corporali.
9. Non igitur oportet esse numero unam speciem intelligibilem huius
intelligentis et illius: ad hoc enim sequeretur esse unum intelligere
numero huius et illius, cum operatio sequatur formam quae est
principium speciei. Sed oportet, ad hoc quod sit unum intellectum,
quod sit unius et eiusdem similitudo. Et hoc est possibile si species
intelligibiles sint numero diversae: nihil enim prohibet unius rei
fieri plures imagines differentes; et ex hoc contingit quod unus homo a
pluribus videtur. Non igitur repugnat cognitioni universali
intellectus quod sint diversae species intelligibiles in diversis.
10. Nec propter hoc oportet quod, si species intelligibiles sint
plures numero et eaedem specie, quod non sint intelligibiles actu, sed
potentia tantum, sicut alia individua. Non enim hoc quod est esse
individuum, repugnat ei quod est esse intelligibile actu: oportet enim
dicere ipsum intellectum possibilem et agentem, si ponuntur quaedam
substantiae separatae corpori non unitae per se subsistentes, quaedam
individua esse, et tamen intelligibilia sunt. Sed id quod repugnat
intelligibilitati est materialitas: cuius signum est quod, ad hoc quod
fiant formae rerum materialium intelligibiles actu, oportet quod a
materia abstrahantur. Et ideo in illis in quibus individuatio fit per
hanc materiam signatam, individuata non sunt intelligibilia actu. Si
autem individuatio fiat non per materiam, nihil prohibet ea quae sunt
individua esse actu intelligibilia. Species autem intelligibiles
individuantur per suum subiectum, qui est intellectus possibilis,
sicut et omnes aliae formae. Unde, cum intellectus possibilis non sit
materialis, non tollitur a speciebus individuatis per ipsum quin sint
intelligibiles actu.
11. Praeterea. In rebus sensibilibus, sicut non sunt
intelligibilia actu individua quae sunt multa in una specie, ut equi
vel homines; ita nec individua quae sunt unica in sua specie, ut hic
sol et haec luna. Eodem autem modo individuantur species per
intellectum possibilem sive sint plures intellectus possibiles sive
unus: sed non eodem modo multiplicantur in eadem specie. Nihil igitur
refert, quantum ad hoc quod species receptae in intellectu possibili
sint intelligibiles actu, utrum intellectus possibilis sit unus in
omnibus, aut plures.
12. Item. Intellectus possibilis, secundum Commentatorem
praedictum, est ultimus in ordine intelligibilium substantiarum, quae
quidem secundum ipsum sunt plures. Nec potest dici quin aliquae
superiorum substantiarum habeant cognitionem eorum quae intellectus
possibilis cognoscit: in motoribus enim orbium, ut ipse etiam dicit,
sunt formae eorum quae causantur per orbis motum. Adhuc igitur
remanebit, licet intellectus possibilis sit unus, quod formae
intelligibiles multiplicentur in diversis intellectibus.
13. Licet autem dixerimus quod species intelligibilis in intellectu
possibili recepta, non sit quod intelligitur, sed quo intelligitur;
non tamen removetur quin per reflexionem quandam intellectus seipsum
intelligat, et suum intelligere, et speciem qua intelligit. Suum
autem intelligere intelligit dupliciter: uno modo in particulari,
intelligit enim se nunc intelligere; alio modo in universali, secundum
quod ratiocinatur de ipsius actus natura. Unde et intellectum et
speciem intelligibilem intelligit eodem modo dupliciter: et percipiendo
se esse et habere speciem intelligibilem, quod est cognoscere in
particulari; et considerando suam et speciei intelligibilis naturam,
quod est cognoscere in universali. Et secundum hoc de intellectu et
intelligibili tractatur in scientiis.
14. Per haec autem quae dicta sunt etiam tertiae rationis apparet
solutio. Quod enim dicit scientiam in discipulo et magistro esse
numero unam, partim quidem vere dicitur, partim autem non. Est enim
numero una quantum ad id quod scitur: non tamen quantum ad species
intelligibiles quibus scitur, neque quantum ad ipsum scientiae
habitum. Non tamen oportet quod eodem modo magister causet scientiam
in discipulo sicut ignis generat ignem. Non enim idem est modus eorum
quae a natura generantur, et eorum quae ab arte. Ignis quidem enim
generat ignem naturaliter, reducendo materiam de potentia in actum suae
formae: magister vero causat scientiam in discipulo per modum artis;
ad hoc enim datur ars demonstrativa, quam Aristoteles in posterioribus
tradit; demonstratio enim est syllogismus faciens scire.
15. Sciendum tamen quod, secundum quod Aristoteles in VII
metaphysicae docet, artium quaedam sunt in quarum materia non est
aliquod principium agens ad effectum artis producendum, sicut patet in
aedificativa: non enim est in lignis et lapidibus aliqua vis activa
movens ad domus constitutionem, sed aptitudo passiva tantum. Aliqua
vero est ars in cuius materia est aliquod activum principium movens ad
producendum effectum artis, sicut patet in medicativa: nam in corpore
infirmo est aliquod activum principium ad sanitatem. Et ideo effectum
artis primi generis nunquam producit natura, sed semper fit ab arte:
sicut domus omnis est ab arte. Effectus autem artis secundi generis
fit et ab arte, et a natura sine arte: multi enim per operationem
naturae, sine arte medicinae, sanantur. In his autem quae possunt
fieri et arte et natura, ars imitatur naturam: si quis enim ex frigida
causa infirmetur, natura eum calefaciendo sanat; unde et medicus, si
eum curare debeat, calefaciendo sanat. Huic autem arti similis est
ars docendi. In eo enim qui docetur, est principium activum ad
scientiam: scilicet intellectus, et ea quae naturaliter
intelliguntur, scilicet prima principia. Et ideo scientia acquiritur
dupliciter: et sine doctrina, per inventionem; et per doctrinam.
Docens igitur hoc modo incipit docere sicut inveniens incipit
invenire: offerendo scilicet considerationi discipuli principia ab eo
nota, quia omnis disciplina ex praeexistenti fit cognitione, et illa
principia in conclusiones deducendo; et proponendo exempla sensibilia,
ex quibus in anima discipuli formentur phantasmata necessaria ad
intelligendum. Et quia exterior operatio docentis nihil operaretur
nisi adesset principium intrinsecum scientiae, quod inest nobis
divinitus, ideo apud theologos dicitur quod homo docet ministerium
exhibendo, Deus autem interius operando: sicut et medicus dicitur
naturae minister in sanando. Sic igitur causatur scientia in discipulo
per magistrum, non modo naturalis actionis, sed artificialis, ut
dictum est.
16. Praeterea, cum Commentator praedictus ponat habitus
scientiarum esse in intellectu passivo sicut in subiecto, unitas
intellectus possibilis nihil facit ad hoc quod sit una scientia numero
in discipulo et magistro. Intellectum enim passivum constat non esse
eundem in diversis: cum sit potentia materialis. Unde haec ratio non
est ad propositum, secundum eius positionem.
|
|