|
1. Ex his etiam concludi potest quod nec intellectus agens est unus
in omnibus, ut Alexander etiam ponit, et Avicenna, qui non ponunt
intellectum possibilem esse unum omnium.
2. Cum enim agens et recipiens sint proportionata, oportet quod
unicuique passivo respondeat proprium activum. Intellectus autem
possibilis comparatur ad agentem ut proprium passivum sive susceptivum
ipsius: habet enim se ad eum agens sicut ars ad materiam, ut dicitur
in III de anima. Si igitur intellectus possibilis est aliquid
animae humanae, multiplicatum secundum multitudinem individuorum, ut
ostensum est; et intellectus agens erit etiam eiusmodi, et non erit
unus omnium.
3. Adhuc. Intellectus agens non facit species intelligibiles actu
ut ipse per eas intelligat, maxime sicut substantia separata, cum non
sit in potentia: sed ut per eas intelligat intellectus possibilis.
Non igitur facit eas nisi tales quales competunt intellectui possibili
ad intelligendum. Tales autem facit eas qualis est ipse: nam omne
agens agit sibi simile. Est igitur intellectus agens proportionatus
intellectui possibili. Et sic, cum intellectus possibilis sit pars
animae, intellectus agens non erit substantia separata.
4. Amplius. Sicut materia prima perficitur per formas naturales,
quae sunt extra animam, ita intellectus possibilis perficitur per
formas intellectas in actu. Sed formae naturales recipiuntur in
materia prima, non per actionem alicuius substantiae separatae tantum,
sed per actionem formae eiusdem generis, scilicet quae est in materia:
sicut haec caro generatur per formam quae est in his carnibus et in his
ossibus, ut probat Aristoteles in VII metaphysicae. Si igitur
intellectus possibilis sit pars animae et non sit substantia separata,
ut probatum est, intellectus agens, per cuius actionem fiunt species
intelligibiles in ipso, non erit aliqua substantia separata, sed
aliqua virtus activa animae.
5. Item. Plato posuit scientiam in nobis causari ab ideis, quas
ponebat esse quasdam substantias separatas: quam quidem positionem
Aristoteles improbat in I metaphysicae. Constat autem quod scientia
nostra dependet ab intellectu agente sicut ex primo principio. Si
igitur intellectus agens esset quaedam substantia separata, nulla esset
vel modica differentia inter opinionem istam et Platonicam a philosopho
improbatam.
6. Adhuc. Si intellectus agens est quaedam substantia separata,
oportet quod eius actio sit continua et non intercisa: vel saltem
oportet dicere quod non continuetur et intercidatur ad nostrum
arbitrium. Actio autem eius est facere phantasmata intelligibilia
actu. Aut igitur hoc semper faciet, aut non semper: si non semper,
non tamen hoc faciet ad arbitrium nostrum. Sed tunc intelligimus actu
quando phantasmata fiunt intelligibilia actu. Ergo oportet quod vel
semper intelligamus; vel quod non sit in potestate nostra actu
intelligere.
7. Praeterea. Comparatio substantiae separatae ad omnia phantasmata
quae sunt in quibuscumque hominibus, est una: sicut comparatio solis
est una ad omnes colores. Res autem sensibiles similiter sentiunt
scientes et inscii: et per consequens eadem phantasmata sunt in
utrisque. Similiter igitur fient intelligibilia ab intellectu agente.
Uterque ergo similiter intelliget.
8. Potest autem dici quod intellectus agens semper agit quantum in se
est, sed non semper phantasmata fiunt intelligibilia actu, sed solum
quando sunt ad hoc disposita. Disponuntur autem ad hoc per actum
cogitativae virtutis, cuius usus est in nostra potestate. Et ideo
intelligere actu est in nostra potestate. Et ob hoc etiam contingit
quod non omnes homines intelligunt ea quorum habent phantasmata: quia
non omnes habent actum virtutis cogitativae convenientem, sed solum qui
sunt instructi et consueti.
9. Videtur autem quod haec responsio non sit omnino sufficiens.
Haec enim dispositio quae fit per cogitativam ad intelligendum,
oportet quod sit vel dispositio intellectus possibilis ad recipiendum
formas intelligibiles ab intellectu agente fluentes, ut Avicenna
dicit, vel quia disponuntur phantasmata ut fiant intelligibilia actu,
sicut Averroes et Alexander dicunt. Primum autem horum non videtur
esse conveniens. Quia intellectus possibilis secundum suam naturam est
in potentia ad species intelligibiles actu: unde comparatur ad eas
sicut diaphanum ad lucem vel ad species coloris. Non autem indiget
aliquid in cuius natura est recipere formam aliquam, disponi ulterius
ad formam illam: nisi forte sint in eo contrariae dispositiones, sicut
materia aquae disponitur ad formam aeris per remotionem frigiditatis et
densitatis. Nihil autem contrarium est in intellectu possibili quod
possit impedire cuiuscumque speciei intelligibilis susceptionem: nam
species intelligibiles etiam contrariorum in intellectu non sunt
contrariae, ut probat Aristoteles in VII metaphysicae, cum unum
sit ratio cognoscendi aliud. Falsitas autem quae accidit in iudicio
intellectus componentis et dividentis, provenit, non ex eo quod in
intellectu possibili sint aliqua intellecta, sed ex eo quod ei aliqua
desunt. Non igitur, quantum in se est, intellectus possibilis
indiget aliqua praeparatione ut suscipiat species intelligibiles ab
intellectu agente fluentes.
10. Praeterea. Colores facti visibiles actu per lucem pro certo
imprimunt suam similitudinem in diaphano, et per consequens in visum.
Si igitur ipsa phantasmata illustrata ab intellectu agente non
imprimerent suas similitudines in intellectum possibilem, sed solum
disponunt ipsum ad recipiendum; non esset comparatio phantasmatum ad
intellectum possibilem sicut colorum ad visum, ut Aristoteles ponit.
11. Item. Secundum hoc phantasmata non essent per se necessaria ad
intelligendum, et per consequens nec sensus: sed solum per accidens,
quasi excitantia et praeparantia intellectum possibilem ad recipiendum.
Quod est opinionis Platonicae, et contra ordinem generationis artis
et scientiae quem ponit Aristoteles, in I Metaph. et ult.
Poster., dicens quod ex sensu fit memoria, ex multis memoriis unum
experimentum; ex multis experimentis universalis acceptio, quae est
principium scientiae et artis.
12. Est autem haec positio Avicennae consona his quae de
generatione rerum naturalium dicit. Ponit enim quod omnia agentia
inferiora solum per suas actiones praeparant materiam ad suscipiendas
formas quae effluunt in materias ab intelligentia agente separata.
Unde et, eadem ratione, ponit quod phantasmata praeparant intellectum
possibilem, formae autem intelligibiles fluunt a substantia separata.
13. Similiter autem quod per cogitativam disponuntur phantasmata ad
hoc quod fiant intelligibilia actu et moventia intellectum possibilem,
conveniens non videtur si intellectus agens ponatur substantia
separata. Hoc enim videtur esse conforme positioni dicentium quod
inferiora agentia sunt solum disponentia ad ultimam perfectionem,
ultima autem perfectio est ab agente separato: quod est contra
sententiam Aristotelis in VII metaphysicae. Non enim videtur
imperfectius se habere anima humana ad intelligendum, quam inferiora
naturae ad proprias operationes.
14. Amplius. Effectus nobiliores in istis inferioribus producuntur
non solum ab agentibus superioribus, sed requirunt agentia sui
generis: hominem enim generat sol et homo. Et similiter videmus in
aliis animalibus perfectis quod quaedam ignobilia animalia ex solis
tantum actione generantur, absque principio activo sui generis: sicut
patet in animalibus generatis ex putrefactione. Intelligere autem est
nobilissimus effectus qui est in istis inferioribus. Non igitur
sufficit ponere ad ipsum agens remotum, nisi etiam ponatur agens
proximum. Haec tamen ratio contra Avicennam non procedit: nam ipse
ponit omne animal posse generari absque semine.
15. Adhuc. Intentio effectus demonstrat agentem. Unde animalia
generata ex putrefactione non sunt ex intentione naturae inferioris,
sed superioris tantum, quia producuntur ab agente superiori tantum:
propter quod Aristoteles, in VII Metaph., dicit ea fieri casu.
Animalia autem quae fiunt ex semine, sunt ex intentione naturae
superioris et inferioris. Hic autem effectus qui est abstrahere formas
universales a phantasmatibus, est in intentione nostra, non solum in
intentione agentis remoti. Igitur oportet in nobis ponere aliquod
proximum principium talis effectus. Hoc autem est intellectus agens.
Non est igitur substantia separata, sed aliqua virtus animae nostrae.
16. Item. In natura cuiuslibet moventis est principium sufficiens
ad operationem naturalem eiusdem: et si quidem operatio illa consistat
in actione, adest ei principium activum, sicut patet de potentiis
animae nutritivae in plantis; si vero operatio illa consistat in
passione, adest ei principium passivum, sicut patet de potentiis
sensitivis in animalibus. Homo autem est perfectissimus inter omnia
inferiora moventia. Eius autem propria et naturalis operatio est
intelligere: quae non completur sine passione quadam, inquantum
intellectus patitur ab intelligibili; et etiam sine actione, inquantum
intellectus facit intelligibilia in potentia esse intelligibilia in
actu. Oportet igitur in natura hominis esse utriusque proprium
principium scilicet intellectum agentem et possibilem; et neutrum
secundum esse ab anima hominis separatum esse.
17. Adhuc. Si intellectus agens est quaedam substantia separata,
manifestum est quod est supra naturam hominis. Operatio autem quam
homo exercet sola virtute alicuius supernaturalis substantiae, est
operatio supernaturalis: ut miracula facere et prophetare, et alia
huiusmodi quae divino munere homines operantur. Cum igitur homo non
possit intelligere nisi virtute intellectus agentis, si intellectus
agens est quaedam substantia separata, sequetur quod intelligere non
sit operatio naturalis homini. Et sic homo non poterit definiri per
hoc quod est intellectivus aut rationalis.
18. Praeterea. Nihil operatur nisi per aliquam virtutem quae
formaliter in ipso est: unde Aristoteles, in II de anima, ostendit
quod quo vivimus et sentimus, est forma et actus. Sed utraque actio,
scilicet intellectus possibilis et intellectus agentis, convenit
homini: homo enim abstrahit a phantasmatibus, et recipit mente
intelligibilia in actu; non enim aliter in notitiam harum actionum
venissemus nisi eas in nobis experiremur. Oportet igitur quod
principia quibus attribuuntur hae actiones, scilicet intellectus
possibilis et agens, sint virtutes quaedam in nobis formaliter
existentes.
19. Si autem dicatur quod hae actiones attribuuntur homini inquantum
praedicti intellectus continuantur nobis, ut Averroes dicit, iam
supra ostensum est quod continuatio intellectus possibilis nobiscum, si
sit quaedam substantia separata, qualem ipse intelligit, non sufficit
ad hoc quod per ipsum intelligamus. Similiter etiam patet de
intellectu agente. Comparatur enim intellectus agens ad species
intelligibiles receptas in intellectu possibili, sicut ars ad formas
artificiales quae per artem ponuntur in materia: ut patet ex exemplo
Aristotelis in III de anima. Formae autem artis non consequuntur
actionem artis, sed solum similitudinem formalem: unde nec subiectum
harum formarum potest per huiusmodi formas actionem artificis facere.
Ergo nec homo, per hoc quod sunt in ipso species intelligibiles actu
factae ab intellectu agente, potest facere operationem intellectus
agentis.
20. Adhuc. Unumquodque quod non potest exire in propriam
operationem nisi per hoc quod movetur ab exteriori principio, magis
agitur ad operandum quam seipsum agat. Unde animalia irrationalia
magis aguntur ad operandum quam seipsa agant, quia omnis operatio eorum
dependet a principio extrinseco movente: sensus enim, motus a
sensibili exteriori, imprimit in phantasiam, et sic per ordinem
procedit in omnibus potentiis usque ad motivas. Operatio autem propria
hominis est intelligere: cuius primum principium est intellectus
agens, qui facit species intelligibiles, a quibus patitur quodammodo
intellectus possibilis, qui factus in actu, movet voluntatem. Si
igitur intellectus agens est quaedam substantia extra hominem, tota
operatio hominis dependet a principio extrinseco. Non igitur erit homo
agens seipsum, sed actus ab alio. Et sic non erit dominus suarum
operationum; nec merebitur laudem aut vituperium; et peribit tota
scientia moralis et conversatio politica; quod est inconveniens. Non
est igitur intellectus agens substantia separata ab homine.
|
|