|
1. Videbitur autem forsan alicui hoc esse impossibile, quod una et
eadem substantia, scilicet nostrae animae, sit in potentia ad omnia
intelligibilia, quod pertinet ad intellectum possibilem, et faciat ea
actu, quod est intellectus agentis: cum nihil agat secundum quod est
in potentia, sed secundum quod est actu. Unde non videbitur quod
agens et possibilis intellectus possint in una substantia animae
convenire.
2. Si quis autem recte inspiciat, nihil inconveniens aut difficile
sequitur. Nihil enim prohibet hoc respectu illius esse secundum quid
in potentia et secundum aliud in actu, sicut in rebus naturalibus
videmus: aer enim est actu humidus et potentia siccus, terra autem e
converso. Haec autem comparatio invenitur esse inter animam
intellectivam et phantasmata. Habet enim anima intellectiva aliquid in
actu ad quod phantasma est in potentia: et ad aliquid est in potentia
quod in phantasmatibus actu invenitur. Habet enim substantia animae
humanae immaterialitatem, et, sicut ex dictis patet, ex hoc habet
naturam intellectualem: quia omnis substantia immaterialis est
huiusmodi. Ex hoc autem nondum habet quod assimiletur huic vel illi
rei determinate, quod requiritur ad hoc quod anima nostra hanc vel
illam rem determinate cognoscat: omnis enim cognitio fit secundum
similitudinem cogniti in cognoscente. Remanet igitur ipsa anima
intellectiva in potentia ad determinatas similitudines rerum
cognoscibilium a nobis, quae sunt naturae rerum sensibilium. Et has
quidem determinatas naturas rerum sensibilium praesentant nobis
phantasmata. Quae tamen nondum pervenerunt ad esse intelligibile: cum
sint similitudines rerum sensibilium etiam secundum conditiones
materiales, quae sunt proprietates individuales, et sunt etiam in
organis materialibus. Non igitur sunt intelligibilia actu. Et
tamen, quia in hoc homine cuius similitudinem repraesentant
phantasmata, est accipere naturam universalem denudatam ab omnibus
conditionibus individuantibus, sunt intelligibilia in potentia. Sic
igitur habent intelligibilitatem in potentia, determinationem autem
similitudinis rerum in actu. E contrario autem erat in anima
intellectiva. Est igitur in anima intellectiva virtus activa in
phantasmata, faciens ea intelligibilia actu: et haec potentia animae
vocatur intellectus agens. Est etiam in ea virtus quae est in potentia
ad determinatas similitudines rerum sensibilium: et haec est potentia
intellectus possibilis.
3. Differt tamen hoc quod invenitur in anima, ab eo quod invenitur
in agentibus naturalibus. Quia ibi unum est in potentia ad aliquid
secundum eundem modum quo in altero actu invenitur: nam materia aeris
est in potentia ad formam aquae eo modo quo est in aqua. Et ideo
corpora naturalia, quae communicant in materia, eodem ordine agunt et
patiuntur ad invicem. Anima autem intellectiva non est in potentia ad
similitudines rerum quae sunt in phantasmatibus per modum illum quo sunt
ibi: sed secundum quod illae similitudines elevantur ad aliquid
altius, ut scilicet sint abstractae a conditionibus individuantibus
materialibus, ex quo fiunt intelligibiles actu. Et ideo actio
intellectus agentis in phantasmate praecedit receptionem intellectus
possibilis. Et sic principalitas actionis non attribuitur
phantasmatibus, sed intellectui agenti. Propter quod Aristoteles
dicit quod se habet ad possibilem sicut ars ad materiam.
4. Huius autem exemplum omnino simile esset si oculus, simul cum hoc
quod est diaphanum et susceptivus colorum, haberet tantum de luce quod
posset colores facere visibiles actu: sicut quaedam animalia dicuntur
sui oculi luce sufficienter sibi illuminare obiecta; propter quod de
nocte vident magis, in die vero minus; sunt enim debilium oculorum,
quia parva luce moventur, ad multam autem confunduntur. Cui etiam
simile est in intellectu nostro quod ad ea quae sunt manifestissima, se
habet sicut oculus noctuae ad solem: unde parvum lumen intelligibile
quod est nobis connaturale, sufficit ad nostrum intelligere.
5. Quod autem lumen intelligibile nostrae animae connaturale
sufficiat ad faciendum actionem intellectus agentis, patet si quis
consideret necessitatem ponendi intellectum agentem. Inveniebatur enim
anima in potentia ad intelligibilia, sicut sensus ad sensibilia: sicut
enim non semper sentimus, ita non semper intelligimus. Haec autem
intelligibilia quae anima intellectiva humana intelligit, Plato posuit
esse intelligibilia per seipsa, scilicet ideas: unde non erat ei
necessarium ponere intellectum agentem ad intelligibilia. Si autem hoc
esset verum, oporteret quod, quanto aliqua sunt secundum se magis
intelligibilia, magis intelligerentur a nobis. Quod patet esse
falsum: nam magis sunt nobis intelligibilia quae sunt sensui
proximiora, quae in se sunt minus intelligibilia. Unde Aristoteles
fuit motus ad ponendum quod ea quae sunt nobis intelligibilia, non sunt
aliqua existentia intelligibilia per seipsa, sed quod fiunt ex
sensibilibus. Unde oportuit quod poneret virtutem quae hoc faceret.
Et haec est intellectus agens. Ad hoc ergo ponitur intellectus
agens, ut faceret intelligibilia nobis proportionata. Hoc autem non
excedit modum luminis intelligibilis nobis connaturalis. Unde nihil
prohibet ipsi lumini nostrae animae attribuere actionem intellectus
agentis: et praecipue cum Aristoteles intellectum agentem comparet
lumini.
|
|