|
1. Quia vero plures opinioni supra positae assentiunt credentes eam
fuisse opinionem Aristotelis ostendendum est ex verbis eius quod ipse
hoc non sensit de intellectu agente, quod sit substantia separata.
2. Dicit enim, primo, quod, sicut in omni natura est aliquid quasi
materia in unoquoque genere, et hoc est in potentia ad omnia quae sunt
illius generis; et altera causa est quasi efficiens, quod facit omnia
quae sunt illius generis, sicut se habet ars ad materiam: necesse est
et in anima esse has differentias. Et huiusmodi quidem, scilicet quod
in anima est sicut materia, est intellectus (possibilis) in quo fiunt
omnia intelligibilia. Ille vero, qui in anima est sicut efficiens
causa, est intellectus in quo est omnia facere (scilicet
intelligibilia in actu), idest intellectus agens, qui est sicut
habitus, et non sicut potentia. Qualiter autem dixerit intellectum
agentem habitum, exponit subiungens quod est sicut lumen: quodam enim
modo lumen facit potentia colores esse actu colores, inquantum scilicet
facit eos visibiles actu: hoc autem circa intelligibilia attribuitur
intellectui agenti.
3. Ex his manifeste habetur quod intellectus agens non sit substantia
separata, sed magis aliquid animae: expresse enim dicit quod
intellectus possibilis et agens sunt differentiae animae, et quod sunt
in anima. Neutra ergo earum est substantia separata.
4. Adhuc. Ratio eius hoc idem ostendit. Quia in omni natura in
qua invenitur potentia et actus, est aliquid quasi materia, quod est
in potentia ad ea quae sunt illius generis, et aliquid quasi agens,
quod reducit potentiam in actum, sicut in artificialibus est ars et
materia. Sed anima intellectiva est quaedam natura in qua invenitur
potentia et actus: cum quandoque sit actu intelligens et quandoque in
potentia. Est igitur in natura animae intellectivae aliquid quasi
materia, quod est in potentia ad omnia intelligibilia, quod dicitur
intellectus possibilis: et aliquid quasi causa efficiens, quod facit
omnia in actu, et dicitur intellectus agens. Uterque igitur
intellectus, secundum demonstrationem Aristotelis, est in natura
animae, et non aliquid separatum secundum esse a corpore cuius anima
est actus.
5. Amplius. Aristoteles dicit quod intellectus agens est sicut
habitus quod est lumen. Habitus autem non significatur ut aliquid per
se existens, sed alicuius habentis. Non est igitur intellectus agens
aliqua substantia separatim per se existens, sed est aliquid animae
humanae.
6. Non autem intelligitur littera Aristotelis ut habitus dicatur
esse effectus intellectus agentis, ut sit sensus: agens facit hominem
intelligere omnia, quod est sicut habitus. Haec enim est definitio
habitus, ut Commentator Averroes ibidem dicit, quod habens habitum
intelligat per ipsum quod est sibi proprium ex se et quando voluerit,
absque hoc quod indigeat in eo aliquo extrinseco. Expresse enim
assimilat habitui non ipsum factum, sed intellectum quo est omnia
facere.
7. Nec tamen intelligendum est quod intellectus agens sit habitus per
modum quo habitus est in secunda specie qualitatis, secundum quod
quidam dixerunt intellectum agentem esse habitum principiorum. Quia
habitus ille principiorum est acceptus a sensibilibus, ut probat
Aristoteles in II posteriorum: et sic oportet quod sit effectus
intellectus agentis, cuius est phantasmata, quae sunt intellecta in
potentia, facere intellecta in actu. Sed accipitur habitus secundum
quod dividitur contra privationem et potentiam: sicut omnis forma et
actus potest dici habitus. Et hoc apparet, quia dicit hoc modo
intellectum agentem esse habitum sicut lumen habitus est.
8. Deinde subiungit, quod hic intellectus, scilicet agens, est
separatus et immixtus et impassibilis et substantia actu ens. Horum
autem quatuor quae attribuit intellectui agenti, duo supra expresse de
intellectu possibili dixerat, scilicet quod sit immixtus et quod sit
separatus. Tertium, scilicet quod sit impassibilis, sub distinctione
dixerat: ostendit enim primo quod non est passibilis sicut sensus; et
postmodum ostendit quod, communiter accipiendo pati, passibilis est,
inquantum scilicet est in potentia ad intelligibilia. Quartum vero
omnino negaverat de intellectu possibili, dicendo quod erat in potentia
ad intelligibilia, et nihil horum erat actu ante intelligere. Sic
igitur in duobus primis intellectus possibilis convenit cum agente; in
tertio partim convenit et partim differt; in quarto autem omnino
differt agens a possibili. Has quatuor conditiones agentis probat per
unam rationem, subiungens: semper enim honorabilius est agens
patiente, et principium, scilicet activum, materia. Supra enim
dixerat quod intellectus agens est sicut causa efficiens, et possibilis
sicut materia. Per hoc autem medium concluduntur duo prima, sic:
agens est honorabilius patiente et materia. Sed possibilis, qui est
sicut patiens et materia, est separatus et immixtus, ut supra probatum
est. Ergo multo magis agens. Alia vero per hoc medium sic
concluduntur: agens in hoc est honorabilius patiente et materia, quod
comparatur ad ipsum sicut agens et actu ens ad patiens et ens in
potentia. Intellectus autem possibilis est patiens quodammodo et
potentia ens. Intellectus igitur agens est agens non patiens, et actu
ens. Patet autem quod nec ex his verbis Aristotelis haberi potest
quod intellectus agens sit quaedam substantia separata: sed quod sit
separatus hoc modo quo supra dixit de possibili, scilicet ut non habeat
organum. Quod autem dicit quod est substantia actu ens, non repugnat
ei quod substantia animae est in potentia, ut supra ostensum est.
9. Deinde subiungit: idem autem est secundum actum scientia rei.
In quo Commentator dicit quod differt intellectus agens a possibili:
nam in intellectu agente idem est intelligens et intellectum; non autem
in possibili. Hoc autem manifeste est contra intentionem
Aristotelis. Nam supra eadem verba dixerat de intellectu possibili,
ubi dixit de intellectu possibili quod ipse intelligibilis est sicut
intelligibilia: in his enim quae sine materia sunt, idem est
intellectus et quod intelligitur; scientia namque speculativa, et quod
speculatum est, idem est. Manifeste enim per hoc quod intellectus
possibilis, prout est actu intelligens, idem est cum eo quod
intelligitur, vult ostendere quod intellectus possibilis intelligitur
sicut alia intelligibilia. Et parum supra dixerat quod intellectus
possibilis est potentia quodammodo intelligibilia, sed nihil actu est
antequam intelligat: ubi expresse dat intelligere quod per hoc quod
intelligit actu, fit ipsa intelligibilia. Nec est mirum si hoc dicit
de intellectu possibili: quia hoc etiam supra dixerat de sensu et
sensibili secundum actum. Sensus enim fit actu per speciem sensatam in
actu; et similiter intellectus possibilis fit actu per speciem
intelligibilem actu; et hac ratione intellectus in actu dicitur ipsum
intelligibile in actu. Est igitur dicendum quod, postquam
Aristoteles determinavit de intellectu possibili et agente, hic
incipit determinare de intellectu in actu, dicens quod scientia in actu
est idem rei scitae in actu.
10. Deinde dicit: qui vero secundum potentiam, tempore prior in
uno est: omnino autem, neque in tempore. Qua quidem distinctione
inter potentiam et actum in pluribus locis utitur: scilicet quod actus
secundum naturam est prior potentia; tempore vero, in uno et eodem
quod mutatur de potentia in actum, est prior potentia actu;
simpliciter vero loquendo, non est potentia etiam tempore prior actu,
quia potentia non reducitur in actum nisi per actum. Dicit ergo quod
intellectus qui est secundum potentiam, scilicet possibilis, prout est
in potentia, prior est tempore quam intellectus in actu: et hoc dico
in uno et eodem. Non tamen omnino, idest universaliter: quia
intellectus possibilis reducitur in actum per intellectum agentem, qui
est actu, ut dixit, et iterum per aliquem intellectum possibilem
factum actu; unde dixit in III Physic., quod ante addiscere
indiget aliquis docente ut reducatur de potentia in actum. Sic igitur
in verbis istis ostendit ordinem intellectus possibilis, prout est in
potentia, ad intellectum in actu.
11. Deinde dicit: sed non aliquando quidem intelligit, et
aliquando non intelligit. In quo ostendit differentiam intellectus in
actu et intellectus possibilis. Supra enim dixit de intellectu
possibili quod non semper intelligit, sed quandoque non intelligit,
quando est in potentia ad intelligibilia; quandoque intelligit, quando
scilicet est actu ipsa. Intellectus autem per hoc fit actu quod est
ipsa intelligibilia, ut iam dixit. Unde non competit ei quandoque
intelligere et quandoque non intelligere.
12. Deinde subiungit: separatum autem hoc solum quod vere est.
Quod non potest intelligi de agente: non enim ipse solus est
separatus; quia iam idem dixerat de intellectu possibili. Nec potest
intelligi de possibili: quia iam idem dixerat de agente. Relinquitur
ergo quod dicatur de eo quod comprehendit utrumque, scilicet de
intellectu in actu, de quo loquebatur: quia hoc solum in anima nostra
est separatum, non utens organo, quod pertinet ad intellectum in
actu; idest, illa pars animae qua intelligimus actu, comprehendens
possibilem et agentem. Et ideo subiungit quod hoc solum animae est
immortale et perpetuum: quasi a corpore non dependens, cum sit
separatum.
|
|