|
1. Ex praemissis igitur manifeste ostendi potest animam humanam non
corrumpi, corrupto corpore.
2. Ostensum est enim supra omnem substantiam intellectualem esse
incorruptibilem. Anima autem hominis est quaedam substantia
intellectualis, ut ostensum est. Oportet igitur animam humanam
incorruptibilem esse.
3. Adhuc. Nulla res corrumpitur ex eo in quo consistit sua
perfectio: hae enim mutationes sunt contrariae, scilicet ad
perfectionem et corruptionem. Perfectio autem animae humanae consistit
in abstractione quadam a corpore. Perficitur enim anima scientia et
virtute: secundum scientiam autem tanto magis perficitur quanto magis
immaterialia considerat; virtutis autem perfectio consistit in hoc quod
homo corporis passiones non sequatur, sed eas secundum rationem
temperet et refraenet. Non ergo corruptio animae consistit in hoc quod
a corpore separetur.
4. Si autem dicatur quod perfectio animae consistit in separatione
eius a corpore secundum operationem, corruptio autem in separatione
secundum esse, non convenienter obviatur. Operatio enim rei
demonstrat substantiam et esse ipsius: quia unumquodque operatur
secundum quod est ens, et propria operatio rei sequitur propriam ipsius
naturam. Non potest igitur perfici operatio alicuius rei nisi secundum
quod perficitur eius substantia. Si igitur anima secundum operationem
suam perficitur in relinquendo corpus, incorporea substantia sua in
esse suo non deficiet per hoc quod a corpore separatur.
5. Item. Proprium perfectivum hominis secundum animam est aliquid
incorruptibile. Propria enim operatio hominis, inquantum huiusmodi,
est intelligere: per hanc enim differt a brutis et plantis et
inanimatis. Intelligere autem universalium est et incorruptibilium
inquantum huiusmodi. Perfectiones autem oportet esse perfectibilibus
proportionatas. Ergo anima humana est incorruptibilis.
6. Amplius. Impossibile est appetitum naturalem esse frustra. Sed
homo naturaliter appetit perpetuo manere. Quod patet ex hoc quod esse
est quod ab omnibus appetitur: homo autem per intellectum apprehendit
esse non solum ut nunc, sicut bruta animalia, sed simpliciter.
Consequitur ergo homo perpetuitatem secundum animam, qua esse
simpliciter et secundum omne tempus apprehendit.
7. Item. Unumquodque quod recipitur in aliquo, recipitur in eo
secundum modum eius in quo est. Formae autem rerum recipiuntur in
intellectu possibili prout sunt intelligibiles actu. Sunt autem
intelligibiles actu prout sunt immateriales, universales, et per
consequens incorruptibiles. Ergo intellectus possibilis est
incorruptibilis. Sed, sicut supra est probatum, intellectus
possibilis est aliquid animae humanae. Est igitur anima humana
incorruptibilis.
8. Adhuc. Esse intelligibile est permanentius quam esse sensibile.
Sed id quod se habet in rebus sensibilibus per modum primi
recipientis, est incorruptibile secundum suam substantiam, scilicet
materia prima. Multo igitur fortius intellectus possibilis, qui est
receptivus formarum intelligibilium. Ergo et anima humana, cuius
intellectus possibilis est pars, est incorruptibilis.
9. Amplius. Faciens est honorabilius facto: ut etiam Aristoteles
dicit. Sed intellectus agens facit actu intelligibilia: ut ex
praemissis patet. Cum igitur intelligibilia actu, inquantum
huiusmodi, sint incorruptibilia, multo fortius intellectus agens erit
incorruptibilis. Ergo et anima humana, cuius lumen est intellectus
agens, ut ex praemissis patet.
10. Item. Nulla forma corrumpitur nisi vel ex actione contrarii,
vel per corruptionem sui subiecti, vel per defectum suae causae: per
actionem quidem contrarii, sicut calor destruitur per actionem
frigidi; per corruptionem autem sui subiecti, sicut, destructo oculo
destruitur vis visiva; per defectum autem causae, sicut lumen aeris
deficit deficiente solis praesentia, quae erat ipsius causa. Sed
anima humana non potest corrumpi per actionem contrarii: non est enim
ei aliquid contrarium; cum per intellectum possibilem ipsa sit
cognoscitiva et receptiva omnium contrariorum. Similiter autem neque
per corruptionem sui subiecti: ostensum est enim supra quod anima
humana est forma non dependens a corpore secundum suum esse. Similiter
autem neque per deficientiam suae causae: quia non potest habere
aliquam causam nisi aeternam, ut infra ostendetur. Nullo igitur modo
anima humana corrumpi potest.
11. Adhuc. Si anima corrumpitur per corruptionem corporis,
oportet quod eius esse debilitetur per debilitatem corporis. Si autem
aliqua virtus animae debilitetur debilitato corpore, hoc non est nisi
per accidens, inquantum scilicet virtus animae indiget organo
corporali: sicut visus debilitatur debilitato organo, per accidens
tamen. Quod ex hoc patet. Si enim ipsi virtuti per se accideret
aliqua debilitas, nunquam restauraretur organo reparato: videmus autem
quod, quantumcumque vis visiva videatur debilitata, si organum
reparetur, quod vis visiva restauratur; unde dicit Aristoteles, in
I de anima, quod, si senex accipiat oculum iuvenis, videret utique
sicut iuvenis. Cum igitur intellectus sit virtus animae quae non
indiget organo, ut ex praemissis patet, ipse non debilitatur, neque
per se neque per accidens, per senium vel per aliquam aliam debilitatem
corporis. Si autem in operatione intellectus accidit fatigatio aut
impedimentum propter infirmitatem corporis, hoc non est propter
debilitatem ipsius intellectus, sed propter debilitatem virium quibus
intellectus indiget, scilicet imaginationis, memorativae et
cogitativae virtutum. Patet igitur quod intellectus est
incorruptibilis. Ergo et anima humana, quae est intellectiva quaedam
substantia.
12. Hoc etiam apparet per auctoritatem Aristotelis. Dicit enim,
in I de anima, quod intellectus videtur substantia quaedam esse, et
non corrumpi. Quod autem hoc non possit intelligi de aliqua substantia
separata quae sit intellectus possibilis vel agens, ex praemissis
haberi potest.
13. Praeterea apparet ex ipsis verbis Aristotelis in XI
metaphysicae. Ubi dicit, contra Platonem loquens, quod causae
moventes praeexistunt, causae vero formales sunt simul cum his quorum
sunt causae: quando enim sanatur homo, tunc sanitas est, et non
prius: contra hoc quod Plato posuit formas rerum praeexistere rebus.
Et his dictis, postmodum subdit: si autem et posterius aliquid
manet, perscrutandum est. Nam in quibusdam nihil prohibet: ut si est
anima tale; non omnis, sed intellectus. Ex quo patet, cum loquatur
de formis, quod vult intellectum, qui est forma hominis, post
materiam remanere, scilicet post corpus.
14. Patet autem ex praemissis Aristotelis verbis quod, licet ponat
animam esse formam, non tamen ponit eam non subsistentem et per
consequens corruptibilem, sicut Gregorius Nyssenus ei imponit: nam a
generalitate aliarum formarum animam intellectivam excludit, dicens eam
post corpus remanere, et substantiam quandam esse.
15. Praemissis autem sententia Catholicae fidei concordat.
Dicitur enim in libro de Ecclesiast. dogmatibus: solum hominem
credimus habere animam substantivam, quae et exuta corpore vivit, et
sensus suos atque ingenia vivaciter tenet; neque cum corpore moritur,
sicut Arabs asserit; neque post modicum intervallum, sicut Zenon;
quia substantialiter vivit.
16. Per hoc autem excluditur error impiorum, ex quorum persona
Salomon dicit, Sap. 2-2: ex nihilo nati sumus, et post hoc
erimus tanquam non fuerimus; et ex quorum persona Salomon dicit,
Eccle. 3-19: unus est interitus hominum et iumentorum, et aequa
utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur.
Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius. Quod
enim non ex persona sua sed impiorum dicat, patet per hoc quod in fine
libri quasi determinando subiungit: donec revertatur pulvis in terram
suam unde erat, et spiritus redeat ad eum qui dedit illum. Infinitae
etiam sunt auctoritates sacrae Scripturae quae immortalitatem animae
protestantur.
|
|