|
1. Videtur autem quibusdam rationibus posse probari animas humanas
non posse remanere post corpus.
2. Si enim animae humanae multiplicantur secundum multiplicationem
corporum, ut supra ostensum est, destructis ergo corporibus, non
possunt animae in sua multitudine remanere. Unde oportet alterum
duorum sequi: aut quod totaliter anima humana esse desinat; aut quod
remaneat una tantum. Quod videtur esse secundum opinionem illorum qui
ponunt esse incorruptibile solum illud quod est unum in omnibus
hominibus: sive hoc sit intellectus agens tantum, ut Alexander
dicit; sive cum agente etiam possibilis, ut dicit Averroes.
3. Amplius. Ratio formalis est causa diversitatis secundum
speciem. Sed, si remanent multae animae post corporum corruptionem,
oportet eas esse diversas: sicut enim idem est quod est unum secundum
substantiam, ita diversa sunt quae sunt multa secundum substantiam.
Non potest autem esse in animabus remanentibus post corpus diversitas
nisi formalis: non enim sunt compositae ex materia et forma, ut supra
probatum est de omni substantia intellectuali. Relinquitur igitur quod
sunt diversae secundum speciem. Non autem per corruptionem corporis
mutantur animae ad aliam speciem: quia omne quod mutatur de specie in
speciem, corrumpitur. Relinquitur ergo quod etiam antequam essent a
corporibus separatae, erant secundum speciem diversae. Composita
autem sortiuntur speciem secundum formam. Ergo et individua hominum
erant secundum speciem diversa. Quod est inconveniens. Ergo
impossibile videtur quod animae humanae multae remaneant post corpora.
4. Adhuc. Videtur omnino esse impossibile, secundum ponentes
aeternitatem mundi, ponere quod animae humanae in sua multitudine
remaneant post mortem corporis. Si enim mundus est ab aeterno, motus
fuit ab aeterno. Ergo et generatio est aeterna. Sed si generatio est
aeterna, infiniti homines mortui sunt ante nos. Si ergo animae
mortuorum remanent post mortem in sua multitudine, oportet dicere
animas infinitas esse nunc in actu hominum prius mortuorum. Hoc autem
est impossibile: nam infinitum actu non potest esse in natura.
Relinquitur igitur, si mundus est aeternus, quod animae non remaneant
multae post mortem.
5. Item. Quod advenit alicui et discedit ab eo praeter sui
corruptionem, advenit ei accidentaliter: haec enim est definitio
accidentis. Si ergo anima non corrumpitur corpore abscedente,
sequetur quod anima accidentaliter corpori uniatur. Ergo homo est ens
per accidens, qui est compositus ex anima et corpore. Et sequetur
ulterius quod non sit aliqua species humana: non enim ex his quae
coniunguntur per accidens, fit species una; nam homo albus non est
aliqua species.
6. Amplius. Impossibile est aliquam substantiam esse cuius non sit
aliqua operatio. Sed omnis operatio animae finitur cum corpore. Quod
quidem patet per inductionem. Nam virtutes animae nutritivae operantur
per qualitates corporeas, et per instrumentum corporeum, et in ipsum
corpus quod perficitur per animam, quod nutritur et augetur, et ex quo
deciditur semen ad generationem. Operationes etiam omnes potentiarum
quae pertinent ad animam sensitivam, complentur per organa corporalia:
et quaedam earum complentur cum aliqua transmutatione corporali, sicut
quae dicuntur animae passiones, ut amor, gaudium et huiusmodi.
Intelligere autem etsi non sit operatio per aliquod organum corporale
exercita, tamen obiecta eius sunt phantasmata, quae ita se habent ad
ipsam ut colores ad visum: unde, sicut visus non potest videre sine
coloribus, ita anima intellectiva non potest intelligere sine
phantasmatibus. Indiget etiam anima ad intelligendum virtutibus
praeparantibus phantasmata ad hoc quod fiant intelligibilia actu,
scilicet virtute cogitativa et memorativa: de quibus constat quod, cum
sint actus quorundam organorum corporis per quae operantur, quod non
possunt remanere post corpus. Unde et Aristoteles dicit quod
nequaquam sine phantasmate intelligit anima; et quod nihil intelligit
sine intellectu passivo, quem vocat virtutem cogitativam, qui est
corruptibilis. Et propter hoc dicit, in I de anima, quod
intelligere hominis corrumpitur quodam interius corrupto, scilicet
phantasmate vel passivo intellectu. Et in III de anima, dicitur
quod non reminiscimur, post mortem, eorum quae scivimus in vita. Sic
igitur patet quod nulla operatio animae potest remanere post mortem.
Neque igitur substantia eius manet: cum nulla substantia possit esse
absque operatione.
[Caput 81]
7. Has autem rationes, quia falsum concludunt, ut ex praemissis est
ostensum, tentandum est solvere.
8. Ac primo sciendum est quod quaecumque oportet esse invicem
coaptata et proportionata, simul recipiunt multitudinem vel unitatem,
unumquodque ex sua causa. Si igitur esse unius dependeat ab altero,
unitas vel multiplicatio eius etiam ex illo dependet: alioquin, ex
alia causa extrinseca. Formam igitur et materiam semper oportet esse
ad invicem proportionata et quasi naturaliter coaptata: quia proprius
actus in propria materia fit. Unde semper oportet quod materia et
forma consequantur se invicem in multitudine et unitate. Si igitur
esse formae dependet a materia, multiplicatio ipsius a materia
dependet, et similiter unitas. Si autem non, erit quidem necessarium
multiplicari formam secundum multiplicationem materiae, idest simul cum
materia, et proportionem ipsius: non autem ita quod dependeat unitas
vel multitudo ipsius formae a materia. Ostensum est autem quod anima
humana est forma secundum suum esse a materia non dependens. Unde
sequitur quod multiplicantur quidem animae secundum quod multiplicantur
corpora, non tamen multiplicatio corporum erit causa multiplicationis
animarum. Et ideo non oportet quod, destructis corporibus, cesset
pluralitas animarum: ut prima ratio concludebat.
9. Ex quo etiam de facili patet responsio ad secundam rationem. Non
enim quaelibet formarum diversitas facit diversitatem secundum speciem,
sed solum illa quae est secundum principia formalia, vel secundum
diversam rationem formae: constat enim quod alia est essentia formae
huius ignis et illius, nec tamen est alius ignis neque alia forma
secundum speciem. Multitudo igitur animarum a corporibus separatarum
consequitur quidem diversitatem formarum secundum substantiam, quia
alia est substantia huius animae et illius: non tamen ista diversitas
procedit ex diversitate principiorum essentialium ipsius animae, nec
est secundum diversam rationem animae; sed est secundum diversam
commensurationem animarum ad corpora; haec enim anima est commensurata
huic corpori et non illi, illa autem alii, et sic de omnibus.
Huiusmodi autem commensurationes remanent in animabus etiam pereuntibus
corporibus: sicut et ipsae earum substantiae manent, quasi a
corporibus secundum esse non dependentes. Sunt enim animae secundum
substantias suas formae corporum: alias accidentaliter corpori
unirentur, et sic ex anima et corpore non fieret unum per se, sed unum
per accidens. Inquantum autem formae sunt, oportet eas esse
corporibus commensuratas. Unde patet quod ipsae diversae
commensurationes manent in animabus separatis: et per consequens
pluralitas.
10. Occasione autem tertiae rationis inductae, aliqui aeternitatem
mundi ponentes in diversas opiniones extraneas inciderunt. Quidam enim
conclusionem simpliciter concesserunt, dicentes animas humanas cum
corporibus penitus interire. Alii vero dixerunt quod de omnibus
animabus remanet aliquid unum separatum quod est omnibus commune:
scilicet intellectus agens, secundum quosdam; vel cum eo intellectus
possibilis, secundum alios. Alii autem posuerunt animas in sua
multitudine post corpora remanere: sed, ne cogerentur animarum ponere
infinitatem, dixerunt easdem animas diversis corporibus uniri post
determinatum tempus. Et haec fuit Platonicorum opinio, de qua infra
agetur. Quidam vero, omnia praedicta vitantes, dixerunt non esse
inconveniens animas separatas actu existere infinitas. Esse enim
infinitum actu in his quae non habent ad invicem ordinem, est esse
infinitum per accidens: quod ponere non reputant inconveniens. Et est
positio Avicennae et Algazelis. Quid autem horum Aristoteles
senserit, ab eo expresse non invenitur: cum tamen expresse mundi
aeternitatem ponat. Ultima tamen praedictarum opinionum principiis ab
eo positis non repugnat. Nam in III Phys. et in I caeli et
mundi, probat non esse infinitum actu in corporibus naturalibus, non
autem in substantiis immaterialibus. Certum tamen est circa hoc nullam
difficultatem pati Catholicae fidei professores, qui aeternitatem
mundi non ponunt.
11. Non est etiam necessarium, quod si anima manet corpore
destructo, quod fuerit ei accidentaliter unita: ut quarta ratio
concludebat. Accidens enim describitur: quod potest adesse et abesse
praeter corruptionem subiecti compositi ex materia et forma. Si autem
referatur ad principia subiecti compositi, verum non invenitur.
Constat enim materiam primam ingenitam et incorruptibilem esse: ut
probat Aristoteles in I physicorum. Unde, recedente forma, manet
in sua essentia. Non tamen forma accidentaliter ei uniebatur, sed
essentialiter: uniebatur enim ei secundum esse unum. Similiter autem
anima unitur corpori secundum esse unum, ut supra ostensum est.
Unde, licet maneat post corpus, substantialiter ei unitur, non
accidentaliter. Quod autem materia prima non remanet actu post formam
nisi secundum actum alterius formae, anima autem humana manet in actu
eodem, ex hoc contingit quod anima humana est forma et actus, materia
autem prima potentia ens.
12. Quod autem quinta ratio proponebat, nullam operationem posse
remanere in anima si a corpore separetur, dicimus esse falsum: manent
enim operationes illae quae per organa non exercentur. Huiusmodi autem
sunt intelligere et velle. Quae autem per organa corporea exercentur,
sicut sunt operationes potentiarum nutritivae et sensitivae, non
manent.
13. Sciendum tamen est quod alio modo intelligit anima separata a
corpore et corpori unita, sicut et alio modo est: unumquodque enim
secundum hoc agit secundum quod est. Esse quidem animae humanae dum
est corpori unita, etsi sit absolutum a corpore non dependens, tamen
stramentum quoddam ipsius et subiectum ipsum recipiens est corpus.
Unde et consequenter operatio propria eius, quae est intelligere,
etsi non dependeat a corpore quasi per organum corporale exercita,
habet tamen obiectum in corpore, scilicet phantasma. Unde, quandiu
est anima in corpore, non potest intelligere sine phantasmate: nec
etiam reminisci nisi per virtutem cogitativam et memorativam, per quam
phantasmata praeparantur, ut ex dictis patet. Et propter hoc
intelligere, quantum ad hunc modum, et similiter reminisci,
destruitur corpore destructo. Esse vero separatae animae est ipsi soli
absque corpore. Unde nec eius operatio, quae est intelligere,
explebitur per respectum ad aliqua obiecta in corporeis organis
existentia, quae sunt phantasmata: sed intelliget per seipsam, ad
modum substantiarum quae sunt totaliter secundum esse a corporibus
separatae, de quibus infra agetur. A quibus etiam tanquam a
superioribus, uberius influentiam recipere poterit ad perfectius
intelligendum. Cuius signum etiam in iuvenibus apparet. Nam anima,
quando impeditur ab occupatione circa corpus proprium, redditur
habilior ad intelligendum aliqua altiora: unde et virtus temperantiae,
quae a corporeis delectationibus retrahit animam, praecipue facit
homines ad intelligendum aptos. Homines etiam dormientes, quando
corporeis sensibus non utuntur, nec est aliqua perturbatio humorum aut
fumositatum impediens, percipiunt de futuris, ex superiorum
impressione, aliqua quae modum ratiocinationis humanae excedunt. Et
hoc multo magis accidit in syncopizantibus et exstasim passis: quanto
magis fit retractio a corporeis sensibus. Nec immerito hoc accidit.
Quia, cum anima humana, ut supra ostensum est, in confinio corporum
et incorporearum substantiarum, quasi in horizonte existens
aeternitatis et temporis, recedens ab infimo, appropinquat ad summum.
Unde et, quando totaliter erit a corpore separata, perfecte
assimilabitur substantiis separatis quantum ad modum intelligendi, et
abunde influentiam eorum recipiet.
14. Sic igitur, etsi intelligere nostrum secundum modum praesentis
vitae, corrupto corpore corrumpatur, succedet tamen alius modus
intelligendi altior.
15. Reminisci autem, cum sit actus per corporeum organum
exercitus, ut in libro de memoria et Reminisc. Aristoteles probat,
non poterit post corpus in anima remanere: nisi reminisci aequivoce
sumatur pro intelligentia eorum quae quis prius novit; quam oportet
animae separatae adesse etiam eorum quae novit in vita, cum species
intelligibiles in intellectu possibili indelebiliter recipiantur, ut
supra ostensum est.
16. Circa alias vero animae operationes, sicut est amare,
gaudere, et alia huiusmodi, est aequivocatio cavenda. Nam quandoque
sumuntur ut sunt animae passiones. Et sic sunt actus sensibilis
appetitus secundum concupiscibilem vel irascibilem, cum aliqua
permutatione corporali. Et sic in anima manere non possunt post
mortem: ut Aristoteles probat in libro de anima. Sumuntur autem
quandoque pro simplici actu voluntatis, qui est absque passione. Unde
Aristoteles dicit, in VII Ethic., quod Deus una simplici
operatione gaudet; et in X, quod in contemplatione sapientiae est
delectatio admirabilis; et in VIII, amorem amicitiae ab amatione,
quae est passio, distinguit. Cum vero voluntas sit potentia non utens
organo, sicut nec intellectus, palam est huiusmodi, secundum quod
sunt actus voluntatis, in anima separata remanere.
17. Sic igitur ex praedictis rationibus concludi non potest animam
hominis esse mortalem.
|
|