|
1. Ex his autem quae dicta sunt, evidenter ostenditur brutorum
animas non esse immortales.
2. Iam enim ostensum est quod nulla operatio sensitivae partis esse
sine corpore potest. In animabus autem brutorum non est invenire
aliquam operationem superiorem operationibus sensitivae partis: non
enim intelligunt neque ratiocinantur. Quod ex hoc apparet, quia omnia
animalia eiusdem speciei similiter operantur, quasi a natura motae et
non ex arte operantes: omnis enim hirundo similiter facit nidum, et
omnis aranea similiter telam. Nulla igitur est operatio animae
brutorum quae possit esse sine corpore. Cum igitur omnis substantia
aliquam operationem habeat, non poterit anima bruti absque corpore
esse. Ergo, pereunte corpore, perit.
3. Item. Omnis forma separata a materia est intellecta in actu:
sic enim intellectus agens facit species intelligibiles actu, inquantum
abstrahit eas, ut ex supra dictis patet. Sed, si anima bruti manet
corrupto corpore, erit forma a materia separata. Ergo erit forma
intellecta in actu. Sed in separatis a materia idem est intelligens et
intellectum, ut Aristoteles dicit, in III de anima. Ergo anima
bruti, si post corpus manet, erit intellectualis. Quod est
impossibile.
4. Adhuc. In qualibet re quae potest pertingere ad aliquam
perfectionem, invenitur naturalis appetitus illius perfectionis: bonum
enim est quod omnia appetunt, ita tamen quod unumquodque proprium
bonum. In brutis autem non invenitur aliquis appetitus ad esse
perpetuum, nisi ut perpetuentur secundum speciem, inquantum in eis
invenitur appetitus generationis, per quam species perpetuatur, qui
quidem invenitur et in plantis et in rebus inanimatis: non autem
quantum ad proprium appetitum animalis inquantum est animal, qui est
appetitus apprehensionem consequens. Nam, cum anima sensitiva non
apprehendat nisi hic et nunc, impossibile est quod apprehendat esse
perpetuum. Neque ergo appetit appetitu animali. Non est igitur anima
bruti capax perpetui esse.
5. Amplius. Cum delectationes operationes perficiant, ut patet per
Aristotelem in X Ethic., ad hoc ordinatur operatio cuiuslibet rei
sicut in finem in quo sua delectatio figitur. Delectationes autem
brutorum animalium omnes referuntur ad conservantia corpus: non enim
delectantur in sonis, odoribus et aspectibus, nisi secundum quod sunt
indicativa ciborum vel venereorum, circa quae est omnis eorum
delectatio. Tota igitur operatio eorum ordinatur ad conservationem
esse corporei sicut in finem. Non igitur est eis aliquod esse absque
corpore.
6. Huic autem sententiae doctrina Catholicae fidei concordat.
Dicitur enim Gen. 9, de anima bruti, anima illius in sanguine
est: quasi dicat: ex sanguinis permanentia esse illius dependet. Et
in libro de Ecclesiast. dogmatibus: solum hominem dicimus animam
substantivam habere, idest per se vitalem: brutorum animas cum
corporibus interire.
7. Aristoteles etiam, in II de anima, dicit quod intellectiva
pars animae separatur ab aliis sicut incorruptibile a corruptibili.
8. Per hoc autem excluditur positio Platonis, qui posuit etiam
brutorum animas immortales.
9. Videtur tamen posse probari brutorum animas esse immortales.
Cuius enim est aliqua operatio per se separatim, et ipsum est per se
subsistens. Sed animae sensitivae in brutis est aliqua operatio per se
in qua non communicat corpus, scilicet movere: nam movens componitur
ex duobus, quorum unum est movens et alterum est motum; unde, cum
corpus sit motum, relinquitur quod anima sola sit movens. Ergo est
per se subsistens. Non igitur potest per accidens corrumpi, corpore
corrupto: illa enim solum per accidens corrumpuntur quae per se non
habent esse. Per se autem non potest corrumpi: cum neque contrarium
habeat, neque sit ex contrariis composita. Relinquitur igitur quod
sit omnino incorruptibilis.
10. Ad hoc etiam videbatur redire Platonis ratio qua probabat omnem
animam esse immortalem: quia scilicet anima est movens seipsum; omne
autem movens seipsum oportet esse immortale. Corpus enim non moritur
nisi abscedente eo a quo movebatur; idem autem a seipso non potest
discedere; unde sequitur, secundum ipsum, quod movens seipsum non
possit mori. Et sic relinquebatur quod anima omnis motiva esset
immortalis, etiam brutorum. Ideo autem hanc rationem in idem redire
diximus cum praemissa, quia cum, secundum Platonis positionem, nihil
moveat nisi motum, illud quod est seipsum movens, est per seipsum
motivum, et sic habet aliquam operationem per se.
11. Non solum autem in movendo, sed etiam in sentiendo ponebat
Plato animam sensitivam propriam operationem habere. Dicebat enim
quod sentire est motus quidam ipsius animae sentientis: et ipsa, sic
mota, movebat corpus ad sentiendum. Unde, definiens sensum, dicebat
quod est motus animae per corpus.
12. Haec autem quae dicta sunt, patet esse falsa. Non enim
sentire est movere, sed magis moveri: nam ex potentia sentiente fit
animal actu sentiens per sensibilia, a quibus sensus immutantur. Non
autem potest dici similiter sensum pati a sensibili sicut patitur
intellectus ab intelligibili, ut sic sentire possit esse operatio
animae absque corporeo instrumento, sicut est intelligere: nam
intellectus apprehendit res in abstractione a materia et materialibus
conditionibus, quae sunt individuationis principia; non autem sensus.
Quod exinde apparet quia sensus est particularium, intellectus vero
universalium. Unde patet quod sensus patiuntur a rebus secundum quod
sunt in materia: non autem intellectus, sed secundum quod sunt
abstractae. Passio igitur intellectus est absque materia corporali,
non autem passio sensus.
13. Adhuc. Diversi sensus sunt susceptivi diversorum sensibilium:
sicut visus colorum, auditus sonorum. Haec autem diversitas manifeste
ex dispositione diversa organorum contingit: nam organum visus oportet
esse in potentia ad omnes colores, organum auditus ad omnes sonos. Si
autem haec receptio fieret absque organo corporali, eadem potentia
esset omnium sensibilium susceptiva: nam virtus immaterialis se habet
aequaliter, quantum de se est, ad omnes huiusmodi qualitates; unde
intellectus, qui non utitur organo corporali, omnia sensibilia
cognoscit. Sentire igitur non fit absque organo corporeo.
14. Praeterea. Sensus corrumpitur ab excellentia sensibilium: non
autem intellectus, quia qui intelligit altiora intelligibilium, non
minus poterit alia speculari, sed magis. Alterius igitur generis est
passio sensus a sensibili, et intellectus ab intelligibili.
Intellectus quidem passio fit absque organo corporali: passio vero
sensus cum organo corporali, cuius harmonia solvitur per sensibilium
excellentiam.
15. Quod autem Plato dixit, animam esse moventem seipsam, certum
esse videtur ex hoc quod circa corpora apparet. Nullum enim corpus
videtur movere nisi sit motum. Unde Plato ponebat omne movens
moveri. Et quia non itur in infinitum ut unumquodque motum ab alio
moveatur, ponebat primum movens in unoquoque ordine movere seipsum.
Et ex hoc sequebatur animam, quae est primum movens in motibus
animalium, esse aliquod movens seipsum.
16. Hoc autem patet esse falsum, dupliciter: primo quidem, quia
probatum est quod omne quod movetur per se, est corpus. Unde, cum
anima non sit corpus, impossibile est ipsam moveri nisi per accidens.
17. Secundo quia, cum movens inquantum huiusmodi sit actu, motum
autem inquantum huiusmodi sit in potentia; nihil autem potest esse
secundum idem actu et potentia: impossibile erit quod idem secundum
idem sit movens et motum, sed oportet, si aliquid dicitur movens
seipsum, quod una pars eius sit movens et alia pars sit mota. Et hoc
modo dicitur animal movere seipsum: quia anima est movens, et corpus
est motum. Sed quia Plato animam non ponebat esse corpus, licet
uteretur nomine motus, qui proprie corporum est, non tamen de hoc motu
proprie dicto intelligebat, sed accipiebat motum communius pro qualibet
operatione: prout etiam Aristoteles dicit, in III de anima, quod
sentire et intelligere sunt motus quidam. Sic autem motus non est
actus existentis in potentia, sed actus perfecti. Unde, cum dicebat
animam movere seipsam, intendebat per hoc dicere quod ipsa operatur
absque adminiculo corporis, e contrario ei quod accidit in aliis
formis, quae non agunt absque materia: non enim calor calefacit
separatim, sed calidum. Ex quo volebat concludere omnem animam
motivam esse immortalem: nam quod per se habet operationem, et per se
habet operationem, et per se existentiam habere potest.
18. Sed iam ostensum est quod operatio animae brutalis, quae est
sentire, non potest esse sine corpore. Multo autem magis hoc apparet
in operatione eius quod est appetere. Nam omnia quae ad appetitum
sensitivae partis pertinent, manifeste cum transmutatione aliqua
corporis fiunt: unde et passiones animae dicuntur.
19. Ex quibus sequitur quod nec ipsum movere sit operatio animae
sensitivae absque organo. Non enim movet anima brutalis nisi per
sensum et appetitum. Nam virtus quae dicitur exequens motum, facit
membra esse obedientia imperio appetitus: unde magis sunt virtutes
perficientes corpus ad moveri, quam virtutes moventes.
20. Sic igitur patet quod nulla operatio animae brutalis potest esse
absque corpore. Ex quo de necessitate concludi potest quod anima
brutalis cum corpore intereat.
|
|