|
1. Ex hoc autem ulterius concludi potest quod divina potentia sit
ipsa Dei substantia.
2. Potentia enim activa competit alicui secundum quod est actu.
Deus autem est actus ipse, non autem est ens actu per aliquem actum
qui non sit quod est ipse: cum in eo nulla sit potentialitas, ut in
primo libro ostensum est. Est igitur ipse sua potentia.
3. Adhuc. Omnis potens qui non est sua potentia, est potens
participatione potentiae alicuius. De Deo autem nihil potest dici
participative: cum sit ipsum suum esse, ut in primo libro ostensum
est. Est igitur ipse sua potentia.
4. Amplius. Potentia activa ad perfectionem rei pertinet, ut ex
praedictis patet. Omnis autem divina perfectio in ipso suo esse
continetur, ut in primo libro ostensum est. Divina igitur potentia
non est aliud ab ipso esse eius. Deus autem est suum esse, ut in
primo libro ostensum est. Est igitur sua potentia.
5. Item. In rebus quarum potentiae non sunt earum substantiae,
ipsae potentiae sunt accidentia: unde potentia naturalis in secunda
specie qualitatis ponitur. In Deo autem non potest esse aliquod
accidens: ut in primo ostensum est. Deus igitur est sua potentia.
6. Praeterea. Omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est
per se sicut ad primum. Alia vero agentia reducuntur in Deum sicut in
primum agens. Est igitur agens per se. Quod autem per se agit, per
suam essentiam agit. Id autem quo quis agit, est eius activa
potentia. Ipsa igitur Dei essentia est eius activa potentia.
|
|