|
1. Sed quia eaedem res inveniuntur et esse incipere et finem essendi
habere, potest alicui videri quod, ex quo anima humana finem essendi
non habet, quod nec principium essendi habuerit, sed fuerit semper.
Quod quidem videtur his rationibus posse probari.
2. Nam illud quod nunquam esse desinet, habet virtutem ut sit
semper. Quod autem habet virtutem ut sit semper nunquam de eo verum
est dicere non esse: quia quantum se extendit virtus essendi, tantum
res durat in esse. Omne autem quod incoepit esse, est aliquando verum
dicere non esse. Quod igitur nunquam desinet esse, nec esse aliquando
incipiet.
3. Adhuc. Veritas intelligibilium, sicut est incorruptibilis,
ita, quantum est de se, est aeterna: est enim necessaria; omne autem
necessarium est aeternum, quia quod necesse est esse, impossibile est
non esse. Ex incorruptibilitate autem veritatis intelligibilis
ostenditur anima secundum esse incorruptibilis. Pari ergo ratione, ex
eius aeternitate potest probari animae aeternitas.
4. Amplius. Illud non est perfectum cui plurimae suarum
principalium partium desunt. Patet autem principales partes universi
esse intellectuales substantias, in quarum genere ostensum est supra
esse animas humanas. Si igitur quotidie de novo tot animae humanae
esse incipiant quot homines nascuntur, patet quotidie universo plurimas
principalium partium addi, et plurimas ei deesse. Sequitur igitur
universum esse imperfectum. Quod est impossibile.
5. Adhuc etiam quidam argumentantur ex auctoritate sacrae
Scripturae. Dicitur enim Gen. 1, quod Deus die septimo complevit
opus suum quod fecerat, et requievit ab omni opere quod patrarat. Hoc
autem non esset si quotidie novas animas faceret. Non igitur de novo
animae humanae esse incipiunt, sed a principio mundi fuerunt.
6. Propter has ergo et similes rationes quidam, aeternitatem mundi
ponentes, dixerunt animam humanam, sicut est incorruptibilis, ita et
ab aeterno fuisse. Unde qui posuerunt animas humanas in sui
multitudine esse immortales, scilicet Platonici, posuerunt easdem ab
aeterno fuisse, et nunc quidem corporibus uniri, nunc autem a
corporibus absolvi, hac vicissitudine secundum determinata annorum
curricula observata. Qui vero posuerunt animas humanas esse immortales
secundum aliquid unum quod ex omnibus hominibus manet post mortem,
posuerunt hoc ipsum unum ab aeterno fuisse: sive hoc sit intellectus
agens tantum, ut posuit Alexander sive, cum eo, etiam intellectus
possibilis, ut posuit Averroes. Hoc etiam videntur sonare et
Aristotelis verba: nam, de intellectu loquens, dicit ipsum non solum
incorruptibilem, sed etiam perpetuum esse.
7. Quidam vero Catholicam fidem profitentes, Platonicorum
doctrinis imbuti, viam mediam tenuerunt. Quia enim, secundum fidem
Catholicam, nihil est aeternum praeter Deum, humanas quidem animas
aeternas non posuerunt, sed eas cum mundo, sive potius ante mundum
visibilem, creatas fuisse, et tamen eas de novo corporibus alligari.
Quam quidem positionem primus inter Christianae fidei professores
Origenes posuisse invenitur, et post eum plures ipsum sequentes.
Quae quidem opinio usque hodie apud haereticos manet: quorum
Manichaei eas etiam aeternas asserunt, cum Platone, et de corpore ad
corpus transire.
8. Sed de facili ostendi potest praemissas positiones non esse
veritate subnixas. Quod enim non sit unus omnium intellectus
possibilis neque agens, iam supra ostensum est. Unde restat contra
istas positiones procedere quae dicunt plures animas esse hominum, et
tamen ponunt eas ante corpora extitisse, sive ab aeterno sive a mundi
constitutione. Quod quidem videtur inconveniens his rationibus.
9. Ostensum est enim supra animam uniri corpori ut formam et actum
ipsius. Actus autem, licet sit naturaliter prior potentia, tamen,
in uno et eodem, tempore est posterior: movetur enim aliquid de
potentia in actum. Prius igitur fuit semen, quod est potentia vivum,
quam esset anima, quae est actus vitae.
10. Adhuc. Unicuique formae naturale est propriae materiae uniri:
alioquin constitutum ex forma et materia esset aliquid praeter naturam.
Prius autem attribuitur unicuique quod convenit ei secundum naturam,
quam quod convenit ei praeter naturam: quod enim convenit alicui
praeter naturam inest ei per accidens, quod autem convenit secundum
naturam inest ei per se; quod autem per accidens est, semper posterius
est eo quod est per se. Animae igitur prius convenit esse unitam
corpori quam esse a corpore separatam. Non igitur creata fuit ante
corpus cui unitur.
11. Amplius. Omnis pars a suo toto separata est imperfecta.
Anima autem, cum sit forma, ut probatum est, est pars speciei
humanae. Igitur, existens per se absque corpore, est imperfecta.
Perfectum autem est prius imperfecto in rerum naturalium ordine. Non
igitur competit naturae ordini quod anima fuerit prius creata a corpore
exuta, quam corpori unita.
12. Amplius. Si animae sunt creatae absque corporibus, quaerendum
est quomodo sint corporibus unitae. Aut enim hoc fuit violenter: aut
per naturam. Si autem violenter; omne autem violentum est contra
naturam: unio igitur animae ad corpus est praeter naturam. Homo
igitur, qui ex utroque componitur, est quid innaturale. Quod patet
esse falsum. Praeterea, substantiae intellectuales altioris ordinis
sunt quam corpora caelestia. In corporibus autem caelestibus nihil
invenitur violentum neque contrarium. Multo igitur minus in
substantiis intellectualibus. Si autem naturaliter animae sunt
corporibus unitae, naturaliter igitur animae in sui creatione
appetierunt corporibus uniri. Appetitus autem naturalis statim prodit
in actum nisi sit aliquid impediens, sicut patet in motu gravium et
levium: natura enim semper uno modo operatur. Statim igitur a
principio suae creationis fuissent corporibus unitae nisi esset aliquid
impediens. Sed omne impediens executionem naturalis appetitus, est
violentiam inferens. Per violentiam igitur fuit quod animae essent
aliquo tempore a corporibus separatae. Quod est inconveniens. Tum
quia in illis substantiis non potest esse aliquid violentum, ut
ostensum est. Tum quia violentum, et quod est contra naturam, cum
sit per accidens, non potest esse prius eo quod est secundum naturam,
neque totam speciem consequens.
13. Praeterea. Cum unumquodque naturaliter appetat suam
perfectionem, materiae est appetere formam, et non e converso. Anima
autem comparatur ad corpus sicut forma ad materiam, ut supra ostensum
est. Non igitur unio animae ad corpus fit per appetitum animae, sed
magis per appetitum corporis.
14. Si autem dicatur quod utrumque est animae naturale, scilicet
uniri corpori et esse a corpore separatum, pro diversis temporibus:-
hoc videtur esse impossibile. Quia ea quae naturaliter variantur circa
subiectum, sunt accidentia: sicut iuventus et senectus. Si igitur
uniri corpori et separari a corpore naturaliter circa animam varietur,
erit accidens animae corpori uniri. Et sic ex hac unione homo
constitutus non erit ens per se, sed per accidens.
15. Praeterea. Omne illud cui accidit alteritas aliqua secundum
diversitatem temporum, est subiectum caelesti motui, quem sequitur
totus temporis cursus. Substantiae autem intellectuales et
incorporeae, inter quas sunt animae separatae, excedunt totum ordinem
corporum. Unde non possunt esse subiectae caelestibus motibus.
Impossibile est igitur quod, secundum diversa tempora, naturaliter
uniantur quandoque et separentur quandoque, vel naturaliter nunc hoc,
nunc illud appetant.
16. Si autem dicatur quod neque per violentiam neque per naturam
corporibus uniuntur, sed spontanea voluntate:- hoc esse non potest.
Nullus enim vult in statum peiorem venire nisi deceptus. Anima autem
separata est altioris status quam corpori unita: et praecipue secundum
Platonicos qui dicunt quod ex unione corporis patitur oblivionem eorum
quae prius scivit, et retardatur a contemplatione pura veritatis. Non
igitur volens corpori unitur nisi decepta. Deceptionis autem nulla in
ea causa potest existere: cum ponatur, secundum eos, scientiam omnem
habere. Nec posset dici quod iudicium ex universali scientia procedens
in particulari eligibili subvertatur propter passiones, sicut accidit
in incontinentibus: quia passiones huiusmodi non sunt absque corporali
transmutatione; unde non possunt esse in anima separata. Relinquitur
ergo quod anima, si fuisset ante corpus, non uniretur corpori propria
voluntate.
17. Praeterea. Omnis effectus procedens ex concursu duarum
voluntatum ad invicem non ordinatarum, est effectus casualis: sicut
patet cum aliquis, intendens emere, obviat in foro creditori illuc non
ex condicto venienti. Voluntas autem propria generantis, ex qua
dependet generatio corporis, non habet ordinem cum voluntate animae
separatae uniri volentis. Cum igitur absque utraque voluntate unio
corporis et animae fieri non possit, sequitur quod sit casualis. Et
ita generatio hominis non est a natura, sed a casu. Quod patet esse
falsum: cum sit ut in pluribus.
18. Si autem rursus dicatur quod non ex natura, neque ex propria
voluntate anima corpori unitur, sed ex divina ordinatione:- hoc etiam
non videtur conveniens, si animae ante corpora fuerunt creatae.
Unumquodque enim Deus instituit secundum convenientem modum suae
naturae: unde et Gen. 1, de singulis creatis dicitur, videns Deus
quod esset bonum, et simul de omnibus, vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona. Si igitur animas creavit a corporibus
separatas, oportet dicere quod hic modus essendi sit convenientior
naturae earum. Non est autem ad ordinationem divinae bonitatis
pertinens res ad inferiorem statum reducere, sed magis ad meliorem
promovere. Non igitur ex divina ordinatione factum fuisset quod anima
corpori uniretur.
19. Praeterea. Non pertinet ad ordinem divinae sapientiae cum
superiorum detrimento ea quae sunt infima nobilitare. Infima autem in
rerum ordine sunt corpora generabilia et corruptibilia. Non igitur
fuisset conveniens ordini divinae sapientiae, ad nobilitandum humana
corpora, animas praeexistentes eis unire: cum hoc sine detrimento
earum esse non possit, ut ex dictis patet.
20. Hoc autem Origenes considerans, cum poneret animas humanas a
principio fuisse creatas, dixit quod ordinatione divina animae
corporibus sunt unitae, sed in earum poenam. Nam ante corpora eas
peccasse existimavit; et pro quantitate peccati corporibus nobilioribus
vel minus nobilibus eas esse, quasi quibusdam carceribus, inclusas.
21. Sed haec positio stare non potest. Poena enim bono naturae
adversatur, et ex hoc dicitur mala. Si igitur unio animae et corporis
est quoddam poenale, non est bonum naturae. Quod est impossibile:
est enim intentum per naturam; nam ad hoc naturalis generatio
terminatur. Et iterum sequeretur quod esse hominem non esset bonum
secundum naturam: cum tamen Gen. 1-31 dicatur, post hominis
creationem, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.
22. Praeterea. Ex malo non provenit bonum nisi per accidens. Si
igitur propter peccatum animae separatae hoc constitutum est, quod
anima corpori uniatur, cum hoc sit quoddam bonum, per accidens erit.
Casuale igitur fuit quod homo fieret. Quod derogat divinae
sapientiae, de qua dicitur, Sap. 11-21, quod omnia in numero,
pondere et mensura instituit.
23. Adhuc autem et hoc repugnat manifeste apostolicae doctrinae.
Dicitur enim Rom. 9 de Iacob et Esau, quod, cum nondum nati
essent aut aliquid boni aut mali egissent, dictum est, quod maior
serviet minori. Non igitur, antequam hoc verbum diceretur, aliquid
eorum animae peccaverant: cum tamen hoc post eorum conceptionem dictum
fuerit, ut patet Gen. 25-23.
24. Sunt autem supra, cum de distinctione rerum ageretur, plura
contra Origenis positionem inducta, quae etiam hic possent assumi.
Et ideo, eis praetermissis, ad alia transeundum est.
25. Item. Necesse est dicere quod anima humana aut indigeat
sensibus: aut non. Videtur autem manifeste per id quod experimur,
quod indigeat sensibus: quia qui caret sensu aliquo, non habet
scientiam de sensibilibus quae cognoscuntur per sensum illum; sicut
caecus natus nullam scientiam habet nec aliquid intelligit de
coloribus. Et praeterea, si non sunt necessarii humanae animae sensus
ad intelligendum, non inveniretur in homine aliquis ordo sensitivae et
intellectivae cognitionis. Cuius contrarium experimur: nam ex
sensibus fiunt in nobis memoriae, ex quibus experimenta de rebus
accipimus, per quae ad comprehendendum universalia scientiarum et
artium principia pervenimus. Si ergo anima humana ad intelligendum
sensibus indiget; natura autem nulli deficit in necessariis ad propriam
operationem explendam, sicut animalibus habentibus animam sensitivam et
motivam, dat convenientia organa sensus et motus: non fuisset anima
humana sine necessariis adminiculis sensuum instituta. Sensus autem
non operantur sine organis corporeis, ut ex dictis patet. Non igitur
fuit instituta anima sine organis corporeis. Si autem anima humana non
indiget sensibus ad intelligendum, et propter hoc dicitur absque
corpore fuisse creata; oportet dicere quod, antequam corpori
uniretur, omnium scientiarum veritates intelligebat per seipsam. Quod
et Platonici concesserunt, dicentes ideas, quae sunt formae rerum
intelligibiles separatae secundum Platonis sententiam, causam
scientiae esse: unde anima separata, cum nullum impedimentum adesset,
plenarie omnium scientiarum cognitionem accipiebat. Oportet igitur
dicere quod, dum corpori unitur, cum inveniatur ignorans, oblivionem
praehabitae scientiae patiatur. Quod etiam Platonici confitentur:
huius rei signum esse dicentes quod quilibet, quantumcumque ignoret,
ordinate interrogatus de his quae in scientiis traduntur, veritatem
respondet; sicut, cum aliquis iam oblito aliquorum quae prius scivit,
seriatim proponit ea quae prius fuerat oblitus, in eorum memoriam ipsum
reducit. Ex quo etiam sequebatur quod discere non esset aliud quam
reminisci. Sic igitur ex hac positione de necessitate concluditur quod
unio corporis animae praestet intelligentiae impedimentum. Nulli autem
rei natura adiungit aliquid propter quod sua operatio impediatur: sed
magis ea per quae fiat convenientior. Non igitur erit unio corporis et
animae naturalis. Et sic homo non erit res naturalis, nec eius
generatio naturalis. Quae patet esse falsa.
26. Praeterea. Ultimus finis rei cuiuslibet est illud ad quod res
pervenire nititur per suas operationes. Sed per omnes proprias
operationes ordinatas et rectas homo pervenire nititur in veritatis
contemplationem: nam operationes virtutum activarum sunt quaedam
praeparationes et dispositiones ad virtutes contemplativas. Finis
igitur hominis est pervenire ad contemplationem veritatis. Propter hoc
igitur anima est unita corpori: quod est esse hominem. Non igitur per
hoc quod unitur corpori, scientiam habitam perdit, sed magis ei unitur
ut scientiam acquirat.
27. Item. Si aliquis scientiarum ignarus de his quae ad scientias
pertinent interrogetur, non respondebit veritatem nisi de universalibus
principiis, quae nullus ignorat, sed sunt ab omnibus eodem modo et
naturaliter cognita. Postmodum autem ordinate interrogatus,
respondebit veritatem de his quae sunt propinqua principiis, habito
respectu ad principia; et sic deinceps quousque virtutem primorum
principiorum ad ea de quibus interrogatur, applicare potest. Ex hoc
igitur manifeste apparet quod per principia prima, in eo qui
interrogatur, causatur cognitio de novo. Non igitur prius habitae
notitiae reminiscitur.
28. Praeterea. Si ita esset animae naturalis cognitio conclusionum
sicut principiorum, eadem esset sententia apud omnes de conclusionibus
sicut de principiis: quia quae sunt naturalia, sunt eadem apud omnes.
Non est autem apud omnes eadem sententia de conclusionibus, sed solum
de principiis. Patet igitur quod cognitio principiorum est nobis
naturalis, non autem conclusionum. Quod autem non est naturale
nobis, acquirimus per id quod est naturale: sicut etiam in
exterioribus per manus instituimus omnia artificialia. Non ergo
conclusionum scientia est in nobis nisi ex principiis acquisita.
29. Adhuc. Cum natura semper ordinetur ad unum, unius virtutis
oportet esse naturaliter unum obiectum: sicut visus colorem, et
auditus sonum. Intellectus igitur cum sit una vis, est eius unum
naturale obiectum, cuius per se et naturaliter cognitionem habet. Hoc
autem oportet esse id sub quo comprehenduntur omnia ab intellectu
cognita: sicut sub colore comprehenduntur omnes colores, qui sunt per
se visibiles. Quod non est aliud quam ens. Naturaliter igitur
intellectus noster cognoscit ens, et ea quae sunt per se entis
inquantum huiusmodi; in qua cognitione fundatur primorum principiorum
notitia, ut non esse simul affirmare et negare, et alia huiusmodi.
Haec igitur sola principia intellectus noster naturaliter cognoscit,
conclusiones autem per ipsa: sicut per colorem cognoscit visus tam
communia quam sensibilia per accidens.
30. Praeterea. Id quod per sensum in nobis acquiritur, non infuit
animae ante corpus. Sed ipsorum principiorum cognitio in nobis ex
sensibilibus causatur: nisi enim aliquod totum sensu percepissemus,
non possemus intelligere quod totum esset maius parte; sicut nec caecus
natus aliquid percipit de coloribus. Ergo nec ipsorum principiorum
cognitio affuit animae ante corpus. Multo igitur minus aliorum. Non
igitur firma est Platonis ratio quod anima fuit antequam corpori
uniretur.
31. Item. Si omnes animae praeextiterunt corporibus quibus
uniuntur, consequens videtur quod eadem anima secundum vicissitudinem
temporum diversis corporibus uniatur. Quod quidem aperte consequitur
ponentes aeternitatem mundi. Si enim generatio hominum est
sempiterna, oportet infinita corpora humana generari et corrumpi
secundum totum temporis decursum. Aut ergo oportebit dicere animas
praeextitisse actu infinitas, si singulae animae singulis corporibus
uniuntur: aut oportebit dicere, si animae sunt finitae, quod eaedem
uniantur nunc his, nunc illis corporibus. Idem autem videtur sequi si
ponantur animae praefuisse corporibus, et tamen generatio non sit
aeterna. Etsi enim ponatur humana generatio non semper fuisse, tamen
nulli dubium est quin secundum naturam in infinitum possit durare: sic
enim est unusquisque naturaliter institutus, nisi per accidens
impediatur, ut, sicut est ab alio generatus, ita possit alium
generare. Hoc autem esset impossibile, si, animabus existentibus
finitis, una pluribus corporibus uniri non possit. Unde et plures
ponentium animas ante corpora, ponunt transitum animae de corpore in
corpus. Hoc autem est impossibile. Non igitur animae ante corpora
praeextiterunt. Quod autem sit impossibile unam animam diversis
corporibus uniri, sic patet. Animae enim humanae non differunt specie
ab invicem, sed numero solo: alioquin et homines specie differrent.
Differentia autem secundum numerum est secundum principia materialia.
Oportet igitur diversitatem animarum secundum aliquid materiale sumi.
Non autem ita quod ipsius animae sit materia pars: ostensum est enim
supra quod est substantia intellectualis, et quod nulla talis
substantia materiam habet. Relinquitur ergo quod secundum ordinem ad
diversas materias quibus animae uniuntur, diversitas et pluralitas
animarum sumatur, eo modo quo supra dictum est. Si igitur sunt
diversa corpora, necesse est quod habeant diversas animas sibi unitas.
Non igitur una pluribus unitur.
32. Adhuc. Ostensum est supra animam uniri corpori ut formam.
Formas autem oportet esse propriis materiis proportionatas: cum se
habeant ad invicem sicut potentia et actus; proprius enim actus
propriae potentiae respondet. Non ergo una anima pluribus corporibus
unitur.
33. Amplius. Virtutem motoris oportet esse suo mobili
proportionatam: non enim quaecumque virtus movet quodcumque mobile.
Anima autem, etsi non sit forma corporis, non tamen potest dici quod
non sit motor ipsius: animatum enim ab inanimato distinguimus sensu et
motu. Oportet igitur secundum diversitatem corporum esse diversitatem
animarum.
34. Item. In his quae generantur et corrumpuntur, impossibile est
per generationem reiterari idem numero: cum enim generatio et corruptio
sit motus in substantiam, in his quae generantur et corrumpuntur non
manet substantia eadem, sicut manet in his quae secundum locum
moventur. Sed si una anima diversis corporibus generatis unitur
successive, redibit idem numero homo per generationem. Quod Platoni
de necessitate sequitur, qui dixit hominem esse animam corpore
indutam. Sequitur etiam et aliis quibuscumque: quia, cum unitas rei
sequatur formam, sicut et esse, oportet quod illa sint unum numero
quorum est forma numero una. Non igitur est possibile unam animam
diversis corporibus uniri. Ex quo etiam sequitur quod nec animae
fuerunt ante corpora.
35. Huic autem veritati Catholicae fidei sententia concordat.
Dicitur enim in Psalmo: qui finxit singillatim corda eorum: quia
scilicet unicuique seorsum Deus animam fecit, non autem simul omnes
creavit, neque unam diversis corporibus adiunxit. Hinc etiam in libro
de Ecclesiast. dogmatibus dicitur: animas hominum dicimus non esse ab
initio inter ceteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut
Origenes fingit.
|
|