|
1. Rationes autem quibus probatur animas ab aeterno fuisse, vel
saltem corporibus praeextitisse, facile est solvere.
2. Quod enim primo dicitur, animam habere virtutem ut sit semper,
concedi oportet: sed sciendum quod virtus et potentia rei non se
extendit ad id quod fuit, sed ad id quod est vel erit; unde et in
praeteritis possibilitas locum non habet. Non igitur ex hoc quod anima
habet virtutem ut sit semper, potest concludi quod semper fuerit; sed
quod semper erit.
3. Praeterea. Ex virtute non sequitur id ad quod est virtus, nisi
supposita virtute. Quamvis igitur anima habeat virtutem ut sit
semper, non tamen potest concludi quod anima sit semper, nisi postquam
hanc virtutem accepit. Si autem sumatur quod hanc virtutem ab aeterno
habuerit, erit petitum id quod oportebit probari, scilicet quod fuerit
ab aeterno.
4. Quod vero secundo obiicitur, de aeternitate veritatis, quam
intelligit anima, considerare oportet quod intellectae veritatis
aeternitas potest intelligi dupliciter: uno modo, quantum ad id quod
intelligitur; alio modo, quantum ad id quo intelligitur. Et si
quidem veritas intellecta sit aeterna quantum ad id quod intelligitur,
sequetur aeternitas rei quae intelligitur, non autem intelligentis.
Si autem veritas intellecta sit aeterna quantum ad id quo
intelligitur, sequeretur intelligentem animam esse aeternam. Sic
autem veritas intellecta non est aeterna, sed primo modo: ex
praemissis enim patet species intelligibiles quibus anima nostra
intelligit veritatem, de novo nobis advenire ex phantasmatibus per
intellectum agentem. Unde non potest concludi quod anima sit aeterna:
sed quod veritates intellectae fundentur in aliquo aeterno; fundantur
enim in prima veritate, sicut in causa universali contentiva omnis
veritatis. Ad hoc autem aeternum comparatur anima, non sicut
subiectum ad formam, sed sicut res ad proprium finem: nam verum est
bonum intellectus et finis ipsius. Ex fine autem argumentum accipere
possumus de rei duratione, sicut et de initio rei argumentari possumus
per causam agentem: quod enim est ordinatum ad finem sempiternum,
oportet esse capax perpetuae durationis. Unde potest probari ex
aeternitate veritatis intelligibilis immortalitas animae, non autem
eius aeternitas. Quod vero etiam non possit probari ex aeternitate
agentis, patet ex his quae supra dicta sunt cum de aeternitate
creaturarum quaereretur.
5. Quod etiam tertio obiicitur, de perfectione universi,
necessitatem non habet. Universi enim perfectio attenditur quantum ad
species, non autem quantum ad individua: cum continue universo plurima
individua addantur praeexistentium specierum. Animae autem humanae non
sunt diversae secundum speciem, sed solum numero, ut probatum est.
Unde non repugnat perfectioni universi si animae de novo creentur.
6. Ex quo etiam patet solutio ad id quod quarto obiicitur. Simul
enim dicitur, Gen. 1, quod Deus consummavit opera sua, et quod
requievit ab omni opere quod patrarat. Sicut ergo consummatio sive
perfectio creaturarum secundum species consideratur et non secundum
individua, ita quies Dei est intelligenda secundum cessationem a novis
speciebus condendis: non autem a novis individuis, quorum similia
secundum speciem praecesserunt. Et sic, cum omnes animae humanae sint
unius speciei sicut et omnes homines, non repugnat praedictae quieti si
Deus quotidie novas animas creat.
7. Sciendum autem est quod ab Aristotele non invenitur dictum quod
intellectus humanus sit aeternus: quod tamen dicere consuevit in his
quae secundum suam opinionem semper fuerunt. Dicit autem ipsum esse
perpetuum: quod quidem potest dici de his quae semper erunt, etiam si
non semper fuerunt. Unde et in XI Metaphys., cum animam
intellectivam a conditione aliarum formarum exciperet, non dixit quod
haec forma fuerit ante materiam, quod tamen Plato de ideis dicebat,
et sic videbatur conveniens materiae in qua loquebatur ut aliquid tale
de anima diceret: sed dixit quod manet post corpus.
|
|