|
1. Ex his etiam patet animam non esse de substantia Dei.
2. Ostensum est enim supra divinam substantiam esse aeternam, nec
aliquid eius de novo incipere. Animae autem humanae non fuerunt ante
corpora, ut ostensum est. Non igitur anima potest esse de substantia
divina.
3. Amplius. Ostensum est supra quod Deus nullius rei forma esse
potest. Anima autem humana est forma corporis, ut ostensum est. Non
igitur est de substantia divina.
4. Praeterea. Omne illud ex quo fit aliquid, est in potentia ad id
quod fit ex eo. Substantia autem Dei non est in potentia ad aliquid:
cum sit purus actus, ut supra ostensum est. Impossibile est igitur
quod ex substantia Dei fiat anima, vel quodcumque aliud.
5. Adhuc. Illud ex quo fit aliquid, aliquo modo mutatur. Deus
autem est omnino immobilis, ut supra probatum est. Impossibile est
igitur quod ex eo aliquid fieri possit.
6. Amplius. In anima manifeste apparet variatio secundum scientiam
et virtutem et eorum opposita. Deus autem est omnino invariabilis, et
per se et per accidens. Non igitur anima potest esse de substantia
divina.
7. Item. Supra ostensum est quod Deus est actus purus, in quo
nulla potentialitas invenitur. In anima autem humana invenitur et
potentia et actus: est enim in ea intellectus possibilis, qui est
potentia ad omnia intelligibilia, et intellectus agens, ut ex supra
dictis patet. Non est igitur anima humana de natura divina.
8. Item. Cum substantia divina sit omnino impartibilis, non potest
aliquid substantiae eius esse anima nisi sit tota substantia eius.
Substantiam autem divinam impossibile est esse nisi unam, ut supra
ostensum est. Sequitur igitur quod omnium hominum sit tantum anima una
quantum ad intellectum. Et hoc supra improbatum est. Non est igitur
anima de substantia divina.
9. Videtur autem haec opinio ex triplici fonte processisse.
10. Quidam enim posuerunt nullam substantiam incorpoream esse.
Unde nobilissimum corporum Deum esse dicebant, sive hoc esset aer,
sive ignis, sive quodcumque aliud principium ponebant, et de natura
huius corporis animam esse dicebant: nam omnes id quod ponebant
principium, animae attribuebant, ut patet per Aristotelem in I de
anima. Et sic sequebatur animam esse de substantia divina. Et ex hac
radice pullulavit positio Manichaei, qui existimavit Deum esse
quandam lucem corpoream per infinita spatia distensam, cuius quandam
particulam humanam animam esse dicebat. Haec autem positio supra
improbata est, et per hoc quod ostensum est Deum non esse corpus; et
per hoc quod ostensum est animam etiam humanam corpus non esse, nec
aliquam intellectualem substantiam.
11. Quidam vero posuerunt intellectum omnium hominum esse unum, vel
agentem tantum, vel agentem et possibilem simul, sicut supra dictum
est. Et quia quamlibet substantiam separatam antiqui Deum esse
dicebant, sequebatur animam nostram, idest intellectum quo
intelligimus, esse divinae naturae. Unde et a quibusdam nostri
temporis Christianae fidei professoribus, ponentibus intellectum
agentem separatum, dictum est expresse quod intellectus agens sit
Deus. Haec autem positio de unitate intellectus nostri supra
improbata est.
12. Potuit autem et ex ipsa similitudine animae nostrae ad Deum
haec opinio nasci. Intelligere enim, quod maxime aestimatur proprium
Dei, nulli substantiae in mundo inferiori convenire invenitur nisi
homini, propter animam. Unde videri potuit animam ad naturam divinam
pertinere. Et praesertim apud homines in quorum opinionibus erat
firmatum quod anima hominis esset immortalis.
13. Ad hoc etiam coadiuvare videtur quod Gen. 1-26, postquam
dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
subditur: formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in
faciem eius spiraculum vitae. Ex quo quidam accipere voluerunt quod
anima sit de natura divina. Qui enim in faciem alterius spirat, idem
numero quod in ipso erat, in alium emittit. Et sic videtur Scriptura
innuere quod aliquid divinum a Deo in hominem ad ipsum vivificandum
immissum sit.
14. Sed similitudo praedicta non ostendit hominem esse aliquid
substantiae divinae: cum in intelligendo defectum multipliciter
patiatur, quod de Deo dici non potest. Unde haec similitudo magis
est indicativa cuiusdam imperfectae imaginis quam alicuius
consubstantialitatis. Quod etiam Scriptura innuit cum dicit ad
imaginem Dei hominem factum. Unde et inspiratio praedicta processum
vitae a Deo in hominem secundum quandam similitudinem demonstrat, non
secundum unitatem substantiae. Propter quod et in faciem spiritus
vitae dicitur inspiratus: quia, cum in hac parte corporis sint plurium
sensuum organa sita, in ipsa facie evidentius vita monstratur. Sic
igitur Deus inspirasse in faciem hominis spiraculum dicitur, quia
spiritum vitae homini dedit, non eum ex sua substantia decidendo. Nam
et qui corporaliter insufflat in faciem alicuius, unde videtur sumpta
esse metaphora, aerem in faciem eius impellit, non autem aliquam suae
substantiae partem in ipsum immittit.
|
|