|
1. Ex praemissis autem ostendi potest quod anima humana non
traducitur cum semine, quasi per coitum seminata.
2. Quorumcumque enim principiorum operationes non possunt esse sine
corpore, nec eorum initium sine corpore esse potest: sic enim res
habet esse sicut et operatur, cum unumquodque operetur inquantum est
ens. E contrario vero, quorum principiorum operationes sunt sine
corpore, eorum generatio non est per generationem corporis. Operatio
autem animae nutritivae et sensitivae non potest esse sine corpore, ut
ex praemissis patet. Operatio autem animae intellectivae non fit per
organum corporeum, ut supra habitum est. Igitur anima nutritiva et
sensitiva per generationem corporis generatur: non autem anima
intellectiva. Sed traductio seminis ad corporis generationem
ordinatur. Igitur anima nutritiva et sensitiva esse incipiunt per
seminis traductionem, non autem intellectiva.
3. Adhuc. Si anima humana per traductionem seminis esse inciperet,
hoc non posset esse nisi dupliciter. Uno modo, ut intelligeretur esse
in semine actu, quasi per accidens divisa ab anima generantis, sicut
semen dividitur a corpore: ut videmus in animalibus anulosis, quae
decisa vivunt, in quibus est anima una in actu et multae in potentia;
diviso autem corpore animalis praedicti, in qualibet parte vivente
incipit anima esse actu. Alio modo, ut intelligatur in semine esse
virtus productiva animae intellectivae: ut sic anima intellectiva
ponatur esse in semine virtute, sed non actu. Primum autem horum est
impossibile, duplici ratione. Primo quia, cum anima intellectiva sit
perfectissima animarum et maximae virtutis, eius proprium perfectibile
est corpus habens magnam diversitatem in organis, per quae possunt
multiplices eius operationes expleri. Unde non potest esse quod fiat
actu in semine deciso: quia nec etiam animae brutorum perfectorum per
decisionem multiplicantur, prout contingit in animalibus anulosis.
Secundo quia, cum intellectus, qui est propria et principalis virtus
animae intellectivae, non sit alicuius partis corporis actus, non
potest dividi per accidens secundum corporis divisionem. Unde nec
anima intellectiva. Secundum etiam est impossibile. Virtus enim
activa quae est in semine, agit ad generationem animalis transmutando
corpus: non enim aliter agere potest virtus quae est in materia. Sed
omnis forma quae incipit esse per transmutationem materiae, habet esse
a materia dependens: transmutatio enim materiae reducit eam de potentia
in actum, et sic terminatur ad esse actu materiae, quod est per
unionem formae; unde, si per hoc etiam incipiat esse formae
simpliciter, esse formae non erit nisi in hoc quod est uniri materiae,
et sic erit secundum esse a materia dependens. Si igitur anima humana
producatur in esse per virtutem activam quae est in semine, sequitur
quod esse suum sit dependens a materia, sicut esse aliarum formarum
materialium. Cuius contrarium supra ostensum est. Nullo igitur modo
anima intellectiva producitur in esse per seminis traductionem.
4. Amplius. Omnis forma quae educitur in esse per materiae
transmutationem, est forma educta de potentia materiae: hoc enim est
materiam transmutari, de potentia in actum reduci. Anima autem
intellectiva non potest educi de potentia materiae: iam enim supra
ostensum est quod ipsa anima intellectiva excedit totum posse materiae,
cum habeat aliquam operationem absque materia, ut supra ostensum est.
Non igitur anima intellectiva educitur in esse per transmutationem
materiae. Et sic, neque per actionem virtutis quae est in semine.
5. Praeterea. Nulla virtus activa agit ultra suum genus. Sed
anima intellectiva excedit totum genus corporum: cum habeat operationem
supra omnia corpora elevatam, quae est intelligere. Nulla igitur
virtus corporea potest producere animam intellectivam. Sed omnis actio
virtutis quae est in semine, est per aliquam virtutem corpoream: agit
enim virtus formativa mediante triplici calore, ignis, caeli, et
calore animae. Non igitur potest produci in esse anima intellectiva
per virtutem quae est in semine.
6. Praeterea. Ridiculum est dicere aliquam intellectualem
substantiam vel per divisionem corporis dividi, vel etiam ab aliqua
virtute corporea produci. Sed anima humana est quaedam intellectualis
substantia, ut supra ostensum est. Non igitur potest dici quod
dividatur per divisionem seminis, neque quod producatur in esse a
virtute activa quae est in semine. Et sic nullo modo per seminis
traductionem anima humana incipit esse.
7. Praeterea. Si generatio alicuius est causa quod aliquid sit,
corruptio eius erit causa quod illud esse desinat. Corruptio autem
corporis non est causa quod anima humana esse desinat: cum sit
immortalis, ut supra ostensum est. Neque igitur generatio corporis
est causa quod anima incipiat esse. Sed traductio seminis est propria
causa generationis corporis. Non est igitur traductio seminis causa
generationis animae in esse.
8. Per hoc autem excluditur error Apollinaris et sequacium eius,
qui dixerunt animas ab animabus generari, sicut a corporibus corpora.
|
|