|
1. Ex his autem quae dicta sunt, ostendi potest quod solus Deus
animam humanam producit in esse.
2. Omne enim quod in esse producitur vel generatur per se aut per
accidens, vel creatur. Anima autem humana non generatur per se: cum
non sit composita ex materia et forma, ut supra ostensum est. Neque
generatur per accidens: cum enim sit forma corporis, generaretur per
corporis generationem, quae est ex virtute activa seminis; quod
improbatum est. Cum ergo anima humana de novo esse incipiat, non enim
est aeterna, nec praeexistit corpori, ut supra ostensum est,
relinquitur quod exeat in esse per creationem. Ostensum est autem
supra quod solus Deus potest creare. Solus igitur ipse animam humanam
in esse producit.
3. Amplius. Omne illud cuius substantia non est suum esse, habet
sui esse auctorem, ut supra ostensum est. Anima autem humana non est
suum esse: hoc enim solius Dei est, ut supra ostensum est. Habet
igitur causam activam sui esse. Sed quod per se habet esse, per se
etiam agitur: quod vero non habet esse per se, sed solum cum alio,
non per se fit, sed alio facto; sicut forma ignis fit igne generato.
Anima autem humana hoc habet proprium inter alias formas, quod est in
suo esse subsistens, et esse quod est sibi proprium, corpori
communicat. Anima igitur per se habet suum fieri, praeter modum
aliarum formarum, quae fiunt per accidens compositis factis. Sed,
cum anima humana non habeat materiam partem sui, non potest fieri ex
aliquo sicut ex materia. Relinquitur ergo quod ex nihilo fiat. Et
sic, creatur. Cum igitur creatio sit opus proprium Dei, ut supra
ostensum est, sequitur quod a solo Deo immediate creatur.
4. Adhuc. Eorum quae sunt unius generis, est idem modus prodeundi
in esse, ut supra probatum est. Anima autem est de genere
substantiarum intellectualium, quae non possunt aliter intelligi
prodire in esse nisi per viam creationis. Anima igitur humana exit in
esse per creationem a Deo.
5. Item. Quicquid producitur in esse ab aliquo agente, acquirit ab
ipso vel aliquid quod est principium essendi in tali specie, vel ipsum
esse absolutum. Anima autem non potest sic produci in esse quasi
acquiratur ei aliquid quod sit principium essendi, sicut contingit in
rebus compositis ex materia et forma, quae generantur per hoc quod
acquirunt formam in actu: non enim habet anima aliquid in seipsa quod
sit sibi principium essendi, cum sit substantia simplex, ut supra
ostensum est. Relinquitur igitur quod non producatur in esse ab aliquo
agente nisi per hoc quod consequitur ab ipso esse absolute. Ipsum
autem esse est proprius effectus primi et universalis agentis: secunda
enim agentia agunt per hoc quod imprimunt similitudines suarum formarum
in rebus factis, quae sunt formae factorum. Anima igitur non potest
produci in esse nisi a primo et universali agente, quod est Deus.
6. Praeterea. Finis rei respondet principio eius: tunc enim res
perfecta est cum ad proprium principium pertingit, vel per
similitudinem vel quocumque modo. Finis autem animae humanae et ultima
perfectio eius est quod per cognitionem et amorem transcendat totum
ordinem creaturarum et pertingat ad primum principium, quod Deus est.
Igitur ab eo habet propriae suae originis principium.
7. Hoc etiam innuere videtur sacra Scriptura, Gen. 1. Cum
enim, de institutione aliorum animalium loquens, eorum animas aliis
causis adscribat, utpote cum dicit: producant aquae reptile animae
viventis, et similiter de aliis, ad hominem veniens, animam eius a
Deo creari ostendit, dicens: formavit Deus hominem de limo terrae,
et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.
8. Per hoc autem excluditur error ponentium animas ab Angelis esse
creatas.
|
|