|
1. Sunt autem quaedam quae praemissis videntur esse adversa.
2. Cum enim homo sit animal inquantum habet animam sensitivam: ratio
autem animalis univoce homini et aliis animalibus conveniat; videtur
quod anima sensitiva hominis sit eiusdem generis cum animabus aliorum
animalium. Quae autem sunt unius generis, eundem modum habent
prodeundi in esse. Anima igitur sensitiva hominis, sicut et aliorum
animalium, per virtutem quae est in semine in esse procedit. Est
autem idem secundum substantiam anima intellectiva et sensitiva in
homine, ut supra ostensum est. Videtur igitur quod etiam anima
intellectiva per virtutem seminis producatur.
3. Praeterea. Sicut docet Aristoteles in libro de generatione
animalium, prius tempore est fetus animal quam homo. Sed, cum est
animal et non homo, habet animam sensitivam et non intellectivam; quam
quidem sensitivam non est dubium ex virtute activa seminis produci,
sicut et in ceteris animalibus contingit. Illa autem met anima
sensitiva est in potentia ut sit intellectiva, sicut et illud animal
est in potentia ut sit animal rationale: nisi forte dicatur quod anima
intellectiva superveniens sit alia in substantia, quod supra improbatum
est. Videtur ergo quod substantia animae intellectivae sit ex virtute
quae est in semine.
4. Item. Anima, cum sit forma corporis, unitur corpori secundum
suum esse. Sed ad ea quae sunt unum secundum esse, terminatur una
actio et unius agentis: si enim sunt diversa agentia, et per
consequens diversae actiones, sequetur quod sint facta diversa secundum
esse. Oportet igitur unius agentis unam actionem terminari ad esse
animae et corporis. Constat autem quod corpus fit per actionem
virtutis quae est in semine. Ergo et ab eadem est anima, quae est
eius forma, et non ab agente separato.
5. Amplius. Homo generat sibi simile secundum speciem per virtutem
quae est in semine deciso. Omne autem agens univocum generat sibi
simile in specie per hoc quod causat formam generati, a qua est eius
species. Anima igitur humana, a qua est species hominis, producitur
ex virtute quae est in semine.
6. Item. Apollinaris sic argumentatur. Quicumque dat complementum
operi, cooperatur agenti. Sed, si animae creantur a Deo, ipse dat
complementum generationi puerorum qui quandoque ex adulteris nascuntur.
Ergo Deus adulteris cooperatur. Quod sibi inconveniens videtur.
7. Inveniuntur autem in libro qui Gregorio Nysseno inscribitur,
quaedam rationes ad hoc idem probandum. Argumentatur autem sic. Ex
anima et corpore fit unum, quod est homo unus. Si igitur anima fiat
prius quam corpus, aut corpus prius quam anima, idem erit prius et
posterius seipso; quod videtur impossibile. Simul igitur fit corpus
et anima. Sed corpus incipit fieri in decisione seminis. Ergo et per
decisionem seminis anima in esse producitur.
8. Adhuc. Imperfecta videtur esse operatio agentis qui non totam
rem in esse producit, sed solum eius alteram partem. Si igitur Deus
animam in esse produceret, corpus vero virtute seminis formaretur,
quae duo sunt partes unius, scilicet hominis, utriusque operatio,
scilicet Dei et seminativae virtutis, imperfecta videretur. Quod
patet esse inconveniens. Ab una igitur et eadem causa producitur anima
et corpus hominis. Constat autem corpus hominis produci virtute
seminis. Ergo et anima.
9. Item. In omnibus quae generantur ex semine, omnes partes rei
generatae simul comprehenduntur virtute in semine, licet actu non
appareant: sicut videmus in tritico, aut in quolibet alio semine,
quod herba et culmus et internodia et fructus et aristae virtute
comprehenduntur in primo semine, et postea protenditur semen et
declaratur, quadam consequentia naturali, ad perfectionem, non
assumens aliquid extrinsecum. Constat autem animam esse partem
hominis. In semine igitur hominis virtute continetur anima humana,
non autem ex aliqua exteriori causa principium sumit.
10. Amplius. Eorum quorum invenitur idem processus et terminus,
oportet esse idem originis principium. Sed in generatione hominis idem
processus corporis et animae, et idem terminus invenitur: secundum
enim quod figuratio et quantitas membrorum procedit, et animae
operationes magis ac magis manifestantur; nam prius apparet operatio
animae nutritivae, et postmodum operatio animae sensitivae, et
tandem, corpore completo, operatio animae intellectivae. Ergo idem
est principium corporis et animae. Sed principium originis corporis
est per decisionem seminis. Ergo et principium originis animae.
11. Adhuc. Quod configuratur alicui, constituitur ex actione eius
cui configuratur: sicut cera quae configuratur sigillo, accipit hanc
configurationem ex impressione sigilli. Constat autem corpus hominis,
et cuiuslibet animalis, esse propriae animae configuratum: talis est
enim organorum dispositio qualis competit ad operationes animae per eas
exercendas. Corpus igitur formatur ex actione animae. Unde et
Aristoteles dicit, in II de anima, quod anima est efficiens causa
corporis. Hoc autem non esset nisi anima esset in semine: nam corpus
per virtutem quae est in semine constituitur. Est igitur anima humana
in semine hominis. Et ita ex decisione seminis originem habet.
12. Item. Nihil vivit nisi per animam. Semen autem est vivum.
Quod patet ex tribus. Primo quidem, quia a vivente deciditur.
Secundo, quia in semine apparet calor vitalis et operatio vitae, quae
sunt rei viventis indicia. Tertio, quia semina plantarum terrae
mandata, nisi in se vitam haberent, ex terra, quae est exanimis, non
possent calescere ad vivendum. Est igitur anima in semine. Et sic ex
decisione seminis originem capit.
13. Amplius. Si anima non est ante corpus, ut ostensum est;
neque incipit esse cum seminis decisione: sequitur quod prius formetur
corpus, et postea ei infundatur anima de novo creata. Sed si hoc est
verum, sequitur ulterius quod anima sit propter corpus: quod enim est
propter aliud, invenitur eo posterius; sicut vestimenta fiunt propter
hominem. Hoc autem est falsum: nam magis corpus est propter animam;
finis enim semper nobilior est. Oportet igitur dicere quod anima simul
cum decisione seminis oriatur.
|
|