|
1. Ad faciliorem vero praemissarum rationum solutionem, praemittenda
sunt quaedam ad exponendum ordinem et processum generationis humanae,
et generaliter animalis.
2. Primo itaque sciendum est falsam esse opinionem quorundam
dicentium quod opera vitae quae apparent in embryone ante ultimum
complementum, non sunt ex aliqua anima, vel virtute animae, in eo
existente, sed ex anima matris. Si enim hoc esset verum, iam embryo
non esset animal: cum omne animal ex anima et corpore constet.
Operationes etiam vitae non proveniunt a principio activo extrinseco,
sed ab intranea virtute, in quo praecipue a non viventibus viventia
videntur discerni, quorum est proprie movere seipsa. Quod enim
nutritur, assimilat sibi nutrimentum: unde oportet in nutrito esse
virtutem nutritionis activam, cum agens sibi simile agat. Et multo
est hoc manifestius in operibus sensus: nam videre et audire convenit
alicui per virtutem aliquam in ipso existentem, non in alio. Unde,
cum embryo inveniatur nutriri ante ultimum complementum, et etiam
sentire, non potest hoc attribui animae matris.
3. Neque tamen potest dici quod in semine ab ipso principio sit anima
secundum suam essentiam completam, cuius tamen operationes non
appareant propter organorum defectum. Nam, cum anima uniatur corpori
ut forma, non unitur nisi corpori cuius est proprie actus. Est autem
anima actus corporis organici. Non est igitur ante organizationem
corporis in semine anima actu, sed solum potentia sive virtute. Unde
et Aristoteles dicit, in II de anima, quod semen et fructus sic
sunt potentia vitam habentia quod abiiciunt animam, idest anima
carent: cum tamen id cuius anima est actus, sit potentia vitam
habens, non tamen abiiciens animam.
4. Sequeretur etiam, si a principio anima esset in semine, quod
generatio animalis esset solum per decisionem: sicut est in animalibus
anulosis, quod ex uno fiunt duo. Semen enim, si statim cum est
decisum animam haberet, iam haberet formam substantialem. Omnis autem
generatio substantialis praecedit formam substantialem, non eam
sequitur: si quae vero transmutationes formam substantialem sequuntur,
non ordinantur ad esse generati, sed ad bene esse ipsius. Sic igitur
generatio animalis compleretur in ipsa decisione seminis: omnes autem
transmutationes sequentes essent ad generationem impertinentes.
5. Sed adhuc magis est ridiculum si hoc de anima rationali dicatur.
Tum quia impossibile est ut dividatur secundum divisionem corporis, ad
hoc ut in deciso semine esse possit. Tum quia sequeretur quod in
omnibus pollutionibus ex quibus conceptus non sequitur, nihilominus
rationales animae multiplicarentur.
6. Neque etiam dici potest, quod quidam dicunt: etsi a principio
decisionis in semine non sit anima actu, sed virtute, propter
deficientiam organorum; tamen ipsammet virtutem seminis, quod est
corpus organizabile, etsi non organizatum, esse proportionaliter
semini animam in potentia, sed non actu; et quia vita plantae pauciora
requirit organa quam vita animalis, primo semine sufficienter ad vitam
plantae organizato, ipsam praedictam virtutem fieri animam
vegetabilem; deinde, organis magis perfectis et multiplicatis, eandem
perduci ut sit anima sensitiva; ulterius autem, forma organorum
perfecta, eandem animam fieri rationalem, non quidem per actionem
virtutis seminis, sed ex influxu exterioris agentis, propter quod
suspicantur Aristotelem dixisse intellectum ab extrinseco esse, in
libro de generatione animalium. Secundum enim hanc positionem,
sequeretur quod aliqua virtus eadem numero nunc esset anima vegetabilis
tantum, et postmodum anima sensitiva: et sic ipsa forma substantialis
continue magis ac magis perficeretur. Et ulterius sequeretur quod non
simul, sed successive educeretur forma substantialis de potentia in
actum. Et ulterius quod generatio esset motus continuus, sicut et
alteratio. Quae omnia sunt impossibilia in natura.
7. Sequeretur etiam adhuc maius inconveniens, scilicet quod anima
rationalis esset mortalis. Nihil enim formaliter alicui rei
corruptibili adveniens facit ipsum esse incorruptibile per naturam:
alias corruptibile mutaretur in incorruptibile, quod est impossibile,
cum differant secundum genus, ut dicitur in X metaphysicae.
Substantia autem animae sensibilis, cum ponatur esse per accidens
generata a corpore generato in processu praedicto, de necessitate est
corruptibilis ad corruptionem corporis. Si igitur ipsamet fit
rationalis quodam lumine intrinsecus inducto, quod formaliter se habet
ad ipsam, est enim sensitivum potentia intellectivum; de necessitate
sequitur quod anima rationalis, corpore corrupto, corrumpitur. Quod
est impossibile: ut supra probatum est, et fides Catholica docet.
8. Non igitur ipsamet virtus quae cum semine deciditur et dicitur
formativa, est anima, neque in processu generationis fit anima: sed,
cum ipsa fundetur sicut in proprio subiecto in spiritu cuius est semen
contentivum, sicut quoddam spumosum, operatur formationem corporis
prout agit ex vi animae patris, cui attribuitur generatio sicut
principali generanti, non ex vi animae concepti, etiam postquam anima
inest; non enim conceptum generat seipsum, sed generatur a patre. Et
hoc patet discurrenti per singulas virtutes animae. Non enim potest
attribui animae embryonis ratione virtutis generativae: tum quia vis
generativa non habet suam operationem nisi completo opere nutritivae et
augmentativae, quae ei deserviunt, cum generare sit iam perfecti; tum
quia opus generativae non ordinatur ad perfectionem ipsius individui,
sed ad speciei conservationem. Nec etiam potest attribui virtuti
nutritivae, cuius opus est assimilare nutrimentum nutrito, quod hic
non apparet: non enim nutrimentum in processu formationis trahitur in
similitudinem praeexistentis, sed perducitur ad perfectiorem formam et
viciniorem similitudini patris. Similiter nec augmentativae: ad quam
non pertinet mutatio secundum formam, sed solum secundum quantitatem.
De sensitiva autem et intellectiva particula, patet quod non habet
aliquod opus formationi tali appropriatum. Relinquitur igitur quod
formatio corporis, praecipue quantum ad primas et principales partes,
non est ab anima geniti, nec a virtute formativa agente ex vi eius,
sed agente ex vi animae generativae patris, cuius opus est facere
simile generanti secundum speciem.
9. Haec igitur vis formativa eadem manet in spiritu praedicto a
principio formationis usque in finem. Species tamen formati non manet
eadem: nam primo habet formam seminis, postea sanguinis, et sic inde
quousque veniat ad ultimum complementum. Licet enim generatio
simplicium corporum non procedat secundum ordinem, eo quod quodlibet
eorum habet formam immediatam materiae primae; in generatione tamen
corporum aliorum, oportet esse generationum ordinem, propter multas
formas intermedias, inter primam formam elementi et ultimam formam ad
quam generatio ordinatur. Et ideo sunt multae generationes et
corruptiones sese consequentes.
10. Nec est inconveniens si aliquid intermediorum generatur et
statim postmodum interrumpitur: quia intermedia non habent speciem
completam, sed sunt ut in via ad speciem; et ideo non generantur ut
permaneant, sed ut per ea ad ultimum generatum perveniatur. Nec est
mirum si tota generationis transmutatio non est continua, sed sunt
multae generationes intermediae: quia hoc etiam accidit in alteratione
et augmento; non enim est tota alteratio continua, neque totum
augmentum, sed solum motus localis est vere continuus, ut patet in
VIII physicorum.
11. Quanto igitur aliqua forma est nobilior et magis distans a forma
elementi, tanto oportet esse plures formas intermedias, quibus
gradatim ad formam ultimam veniatur, et per consequens plures
generationes medias. Et ideo in generatione animalis et hominis in
quibus est forma perfectissima, sunt plurimae formae et generationes
intermediae, et per consequens corruptiones, quia generatio unius est
corruptio alterius. Anima igitur vegetabilis, quae primo inest, cum
embryo vivit vita plantae, corrumpitur, et succedit anima perfectior,
quae est nutritiva et sensitiva simul, et tunc embryo vivit vita
animalis; hac autem corrupta, succedit anima rationalis ab extrinseco
immissa, licet praecedentes fuerint virtute seminis.
12. His igitur visis, facile est respondere ad obiecta.
13. Quod enim primo obiicitur, oportere animam sensitivam eundem
modum originis in homine et in brutis habere, ex eo quod animal de eis
univoce praedicatur:- dicimus hoc necessarium non esse. Etsi enim
anima sensitiva in homine et bruto conveniant secundum generis
rationem, differunt tamen specie, sicut et ea quorum sunt formae:
sicut enim animal quod est homo, ab aliis animalibus specie differt per
hoc quod est rationale, ita anima sensitiva hominis ab anima sensitiva
bruti specie differt per hoc quod est etiam intellectiva. Anima igitur
in bruto habet id quod est sensitivum tantum; et per consequens nec
esse nec eius operatio supra corpus elevatur; unde oportet quod simul
cum generatione corporis generetur, et cum corruptione corrumpatur.
Anima autem sensitiva in homine, cum habeat supra sensitivam naturam
vim intellectivam, ex qua oportet ut ipsa substantia animae sit
secundum esse et operationem supra corpus elevata; neque per
generationem corporis generatur, neque per eius corruptionem
corrumpitur. Diversus ergo modus originis in animabus praedictis non
est ex parte sensitivi, ex quo sumitur ratio generis: sed ex parte
intellectivi, ex quo sumitur differentia speciei. Unde non potest
concludi diversitas generis, sed sola diversitas speciei.
14. Quod vero secundo obiicitur, conceptum prius esse animal quam
hominem, non ostendit rationalem animam cum semine propagari. Nam
anima sensitiva per quam animal erat, non manet, sed ei succedit anima
quae est simul sensitiva et intellectiva, ex qua est animal et homo
simul, ut ex dictis patet.
15. Quod vero tertio obiicitur, diversorum agentium actiones non
terminari ad unum factum, intelligendum est de diversis agentibus non
ordinatis. Si enim ordinata sint ad invicem, oportet eorum esse unum
effectum: nam causa agens prima agit in effectum causae secundae
agentis vehementius quam etiam ipsa causa secunda; unde videmus quod
effectus qui per instrumentum agitur a principali agente, magis proprie
attribuitur principali agenti quam instrumento. Contingit autem
quandoque quod actio principalis agentis pertingit ad aliquid in operato
ad quod non pertingit actio instrumenti: sicut vis vegetativa ad
speciem carnis perducit, ad quam non potest perducere calor ignis, qui
est eius instrumentum, licet operetur disponendo ad eam resolvendo et
consumendo. Cum igitur omnis virtus naturae activa comparetur ad Deum
sicut instrumentum ad primum et principale agens, nihil prohibet in uno
et eodem generato quod est homo, actionem naturae ad aliquid hominis
terminari, et non ad totum quod fit actione Dei. Corpus igitur
hominis formatur simul et virtute Dei quasi principalis agentis et
primi, et etiam virtute seminis quasi agentis secundi: sed actio Dei
producit animam humanam, quam virtus seminis producere non potest, sed
disponit ad eam.
16. Unde patet solutio ad quartum. Sic enim homo sibi simile in
specie generat, inquantum virtus seminis eius dispositive operatur ad
ultimam formam, ex qua homo speciem sortitur.
17. Deum vero adulteris cooperari in actione naturae, nihil est
inconveniens. Non enim natura adulterorum mala est, sed voluntas.
Actio autem quae est ex virtute seminis ipsorum est naturalis, non
voluntaria. Unde non est inconveniens si Deus illi operationi
cooperatur ultimam perfectionem inducendo.
18. Quod vero sexto obiicitur, patet quod non de necessitate
concludit. Etsi enim detur quod corpus hominis formetur prius quam
anima creetur, aut e converso, non sequitur quod idem homo sit prior
seipso: non enim homo est suum corpus, neque sua anima. Sequitur
autem quod aliqua pars eius sit altera prior. Quod non est
inconveniens: nam materia tempore est prior forma; materiam dico
secundum quod est in potentia ad formam, non secundum quod actu est per
formam perfecta, sic enim est simul cum forma. Corpus igitur
humanum, secundum quod est in potentia ad animam, utpote cum nondum
habet animam, est prius tempore quam anima: tunc autem non est humanum
actu, sed potentia tantum. Cum vero est humanum actu, quasi per
animam humanam perfectum, non est prius neque posterius anima, sed
simul cum ea.
19. Neque etiam sequitur, si anima ex virtute seminis non
producitur sed solum corpus, quod sit imperfecta operatio tam Dei quam
naturae, ut septima ratio procedebat. Virtute enim Dei utrumque
fit, et corpus et anima: licet formatio corporis sit ab eo mediante
virtute seminis naturali, animam autem immediate producat. Neque
etiam sequitur quod actio virtutis seminis sit imperfecta: cum
perficiat hoc ad quod est.
20. Sciendum est etiam in semine virtute contineri omnia illa quae
virtutem corpoream non excedunt, sicut faenum, culmus, internodia,
et similia. Ex quo concludi non potest quod id hominis quod totam
virtutem corpoream excedit, in semine virtute contineatur, ut octava
ratio concludebat.
21. Quod autem operationes animae videntur proficere in processu
generationis humanae sicut proficiunt corporis partes, non ostendit
animam humanam et corpus idem principium habere, sicut nona ratio
procedebat: sed ostendit quod dispositio partium corporis est
necessaria ad animae operationem.
22. Quod autem decimo obiicitur, corpus animae configurari, et ob
hoc animam sibi corpus simile praeparare: partim quidem est verum,
partim autem falsum. Si enim intelligatur de anima generantis, est
verum quod dicitur: falsum autem si intelligatur de anima generati.
Non enim virtute animae generati formatur corpus quantum ad primas et
praecipuas partes, sed virtute animae generantis, ut supra probatum
est. Similiter enim et omnis materia suae formae configuratur: non
tamen haec configuratio fit ex actione generati, sed ex actione formae
generantis.
23. Quod autem undecimo obiicitur de seminis vita in principio
decisionis:- patet quidem ex dictis non esse vivum nisi in potentia:
unde tunc animam actu non habet, sed virtute. In processu autem
generationis habet animam vegetabilem et sensibilem ex virtute seminis:
quae non manent, sed transeunt, anima rationali succedente.
24. Neque etiam, si formatio corporis animam praecedit humanam,
sequitur quod anima sit propter corpus, ut duodecima ratio inferebat.
Est enim aliquid propter alterum dupliciter. Uno modo propter eius
operationem, sive conservationem vel quicquid huiusmodi est quod
consequitur ad esse: et huiusmodi sunt posteriora eo propter quod
sunt; sicut vestimenta sunt propter hominem, et instrumenta propter
artificem. Alio modo est aliquid propter alterum, idest, propter
esse eius: et sic quod est propter alterum, est prius tempore et
natura posterius. Hoc autem modo corpus est propter animam: sicut et
omnis materia propter formam. Secus autem esset si ex anima et corpore
non fieret unum secundum esse: sicut dicunt qui ponunt animam non esse
corporis formam.
|
|