|
1. Quia vero ostensum est substantiam aliquam intellectualem corpori
uniri ut formam, scilicet animam humanam, inquirendum restat utrum
alicui alteri corpori aliqua substantia intellectualis ut forma
uniatur. Et quidem de corporibus caelestibus, quod sint animata anima
intellectuali, superius, est ostensum quid de hoc Aristoteles
senserit, et quod Augustinus hoc sub dubio dereliquit. Unde praesens
inquisitio circa corpora elementaria versari debet.
2. Quod autem nulli corpori elementari substantia intellectualis
uniatur ut forma nisi humano, evidenter apparet. Si enim alteri
corpori uniatur, aut unitur corpori mixto, aut simplici. Non autem
potest uniri corpori mixto. Quia oporteret illud corpus maxime esse
aequalis complexionis, secundum suum genus, inter cetera corpora
mixta: cum videamus tanto corpora mixta nobiliores formas habere quanto
magis ad temperamentum mixtionis perveniunt; et sic, quod habet formam
nobilissimam, utpote substantiam intellectualem, si sit corpus
mixtum, oportet esse temperatissimum. Unde etiam videmus quod
mollities carnis et bonitas tactus, quae aequalitatem complexionis
demonstrant, sunt signa boni intellectus. Complexio autem maxime
aequalis est complexio corporis humani. Oportet igitur, si substantia
intellectualis uniatur alicui corpori mixto, quod illud sit eiusdem
naturae cum corpore humano. Forma etiam eius esset eiusdem naturae cum
anima humana, si esset substantia intellectualis. Non igitur esset
differentia secundum speciem inter illud animal et hominem.
3. Similiter autem neque corpori simplici, puta aeri aut aquae aut
igni aut terrae, uniri potest substantia intellectualis ut forma.
Unumquodque enim horum corporum est simile in toto et partibus:
eiusdem enim naturae et speciei est pars aeris et totus aer, etenim
eundem motum habet; et similiter de aliis. Similibus autem motoribus
similes formae debentur. Si igitur aliqua pars alicuius dictorum
corporum sit animata anima intellectuali, puta aeris, totus aer et
omnes partes eius, eadem ratione, erunt animata. Hoc autem manifeste
apparet falsum: nam nulla operatio vitae apparet in partibus aeris vel
aliorum simplicium corporum. Non igitur alicui parti aeris, vel
similium corporum, substantia intellectualis unitur ut forma.
4. Adhuc. Si alicui simplicium corporum unitur aliqua substantia
intellectualis ut forma, aut habebit intellectum tantum: aut habebit
alias potentias, utpote quae pertinent ad partem sensitivam aut
nutritivam, sicut est in homine. Si autem habet intellectum tantum,
frustra unitur corpori. Omnis enim forma corporis habet aliquam
propriam operationem per corpus. Intellectus autem non habet aliquam
operationem ad corpus pertinentem, nisi secundum quod movet corpus:
intelligere enim ipsum non est operatio quae per organum corporis
exerceatur; et eadem ratione, nec velle. Elementorum etiam motus
sunt a moventibus naturalibus, scilicet a generantibus, et non movent
seipsa. Unde non oportet quod, propter eorum motum, sint animata.
Si autem habet substantia intellectualis quae ponitur uniri elemento
aut parti eius, alias animae partes, cum partes illae sint partes
aliquorum organorum, oportebit in corpore elementi invenire
diversitatem organorum. Quod repugnat simplicitati ipsius. Non
igitur substantia intellectualis potest uniri ut forma alicui elemento
aut parti eius.
5. Amplius. Quanto aliquod corpus est propinquius materiae primae,
tanto est ignobilius: utpote magis in potentia existens, et minus in
actu completo. Elementa autem ipsa sunt propinquiora materiae primae
quam corpora mixta: cum et ipsa sint mixtorum corporum materia
proxima. Sunt igitur elementorum corpora ignobiliora secundum suam
speciem corporibus mixtis. Cum igitur nobilioris corporis sit nobilior
forma, impossibile est quod nobilissima forma, quae est anima
intellectiva, sit unita corporibus elementorum.
6. Item. Si corpora elementorum, aut aliquae partes eorum, essent
animata nobilissimis animabus, quae sunt animae intellectivae,
oporteret quod, quanto aliqua corpora essent viciniora elementis,
essent propinquiora ad vitam. Hoc autem non apparet, sed magis
contrarium: nam plantae minus habent de vita quam animalia, cum tamen
sint propinquiores terrae; et mineralia, quae sunt adhuc
propinquiora, nihil habent de vita. Non igitur substantia
intellectualis unitur alicui elemento, vel parti eius, ut forma.
7. Adhuc. Omnium moventium corruptibilium vita per excellentiam
contrarietatis corrumpitur: nam animalia et plantae mortificantur ab
excellenti calido et frigido, humido aut sicco. In corporibus autem
elementorum praecipue sunt excellentiae harum contrarietatum. Non
igitur est possibile quod in eis sit vita. Impossibile igitur est quod
substantia intellectiva uniatur eis ut forma.
8. Amplius. Elementa etsi secundum totum sint incorruptibilia,
tamen singulae partes sunt corruptibiles, utpote contrarietatem
habentes. Si igitur aliquae partes elementorum habeant sibi unitas
substantias cognoscentes, maxime videtur quod assignetur eis vis
discretiva corrumpentium. Quae quidem est sensus tactus, qui est
discretivus calidi et frigidi et similium contrarietatum: propter quod
et, quasi necessarius ad praeservationem a corruptione, omnibus
animalibus inest. Hunc autem sensum impossibile est inesse corpori
simplici: cum oporteat organum tactus non habere actu contrarietates,
sed potentia; quod contingit solum in mixtis et temperatis. Non
igitur est possibile aliquas partes elementorum esse animatas anima
intellectiva.
9. Item. Omne corpus vivens aliquo modo secundum animam localiter
movetur: nam corpora caelestia, si tamen sint animata, moventur
circulariter; animalia perfecta motu progressivo; ostrea autem motu
dilatationis et constrictionis; plantae autem motu augmenti et
decrementi, qui sunt aliquo modo secundum locum. Sed in elementis non
apparet aliquis motus qui sit ab anima, sed solum motus naturales.
Non sunt igitur corpora viventia.
10. Si autem dicatur quod substantia intellectualis, etsi non
uniatur corpori elementi aut parti eius ut forma, unitur tamen ei ut
motor. Primum quidem, in aere hoc dici impossibile est. Cum enim
pars aeris non sit per seipsam terminabilis, non potest aliqua pars
eius determinata motum proprium habere, propter quem sibi substantia
intellectualis uniatur.
11. Praeterea. Si aliqua substantia intellectualis unitur alicui
corpori naturaliter sicut motor proprio mobili, oportet virtutem
motivam illius substantiae limitari ad corpus mobile cui naturaliter
unitur: nam cuiuslibet motoris proprii virtus non excedit in movendo
proprium mobile. Ridiculum autem videtur dicere quod virtus alicuius
substantiae intellectualis non excedat in movendo aliquam determinatam
partem alicuius elementi, aut aliquod corpus mixtum. Non videtur
igitur dicendum quod aliqua substantia intellectualis uniatur alicui
corpori elementari naturaliter ut motor, nisi sibi etiam uniatur ut
forma.
12. Item. Motus corporis elementaris potest ex aliis principiis
causari quam ex substantia intellectuali. Superfluum igitur esset
propter huiusmodi motus naturaliter substantias intellectuales
corporibus elementaribus uniri.
13. Per hoc autem excluditur opinio Apuleii, et quorundam
Platonicorum, qui dixerunt Daemonia esse animalia corpore aerea,
mente rationabilia, animo passiva, tempore aeterna; et quorundam
gentilium ponentium elementa esse animata, unde et eis cultum divinum
instituebant. Excluditur etiam opinio dicens Angelos et Daemones
habere corpora naturaliter sibi unita, de natura superiorum vel
inferiorum elementorum.
|
|