|
1. Ex praemissis autem ostendi potest esse aliquas substantias
intellectuales corporibus penitus non unitas.
2. Ostensum est enim supra, corporibus corruptis, intellectus
substantiam, quasi perpetuam, remanere. Et si quidem substantia
intellectus quae remanet, sit una omnium, sicut quidam dicunt, de
necessitate consequitur eam esse secundum suum esse a corpore
separatum. Et sic habetur propositum, quod substantia intellectualis
aliqua sine corpore subsistat. Si autem plures animae intellectivae
remaneant, corporibus destructis, conveniet aliquibus substantiis
intellectualibus absque corpore subsistere: praesertim cum ostensum sit
quod animae non transeant de corpore ad corpus. Convenit autem
animabus esse a corporibus separatas per accidens: cum naturaliter sint
formae corporum. Eo autem quod est per accidens, oportet prius esse
id quod est per se. Sunt igitur aliquae substantiae intellectuales,
animabus secundum naturam priores, quibus per se inest sine corporibus
subsistere.
3. Amplius. Omne quod est de ratione generis, oportet de ratione
speciei esse: sunt autem quaedam quae sunt de ratione speciei, non
autem de ratione generis; sicut rationale est de ratione hominis, non
autem de ratione animalis. Quicquid autem est de ratione speciei, non
autem de ratione generis, non est necesse omnibus speciebus generis
inesse: multae enim species sunt irrationabilium animalium.
Substantiae autem intellectuali secundum suum genus convenit quod sit
per se subsistens, cum habeat per se operationem: sicut superius est
ostensum. De ratione autem rei per se subsistentis non est quod alteri
uniatur. Non est igitur de ratione substantiae intellectualis secundum
suum genus quod sit corpori unita: etsi sit hoc de ratione alicuius
intellectualis substantiae, quae est anima. Sunt igitur aliquae
substantiae intellectuales corporibus non unitae.
4. Adhuc. Natura superior in suo infimo contingit naturam
inferiorem in eius supremo. Natura autem intellectualis est superior
corporali. Attingit autem eam secundum aliquam partem sui, quae est
anima intellectiva. Oportet igitur quod, sicut corpus perfectum per
animam intellectivam est supremum in genere corporum, ita anima
intellectiva, quae unitur corpori, sit infima in genere substantiarum
intellectualium. Sunt igitur aliquae substantiae intellectuales non
unitae corporibus, superiores secundum naturae ordinem anima.
5. Item. Si est aliquid imperfectum in aliquo genere, invenitur
ante illud, secundum naturae ordinem, aliquid in genere illo
perfectum: perfectum enim natura prius est imperfecto. Formae autem
quae sunt in materiis, sunt actus imperfecti: quia non habent esse
completum. Sunt igitur aliquae formae quae sunt actus completi per se
subsistentes, et speciem completam habentes. Omnis autem forma per se
subsistens absque materia, est substantia intellectualis: immunitas
enim materiae confert esse intelligibile, ut ex praemissis patet.
Sunt ergo aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae:
omne enim corpus materiam habet.
6. Amplius. Substantia potest esse sine quantitate, licet
quantitas sine substantia esse non possit: substantia enim aliorum
generum prima est tempore, ratione et cognitione. Sed nulla
substantia corporea est sine quantitate. Possunt igitur esse quaedam
in genere substantiae omnino absque corpore. Omnes autem naturae
possibiles in rerum ordine inveniuntur: aliter enim esset universum
imperfectum. In sempiternis etiam non differt esse et posse. Sunt
igitur aliquae substantiae absque corporibus subsistentes; post primam
substantiam, quae Deus est, qui non est in genere, ut supra ostensum
est; et supra animam, quae est corpori unita.
7. Adhuc. Si ex aliquibus duobus invenitur aliquid compositum; et
alterum eorum invenitur per se quod est minus perfectum: et alterum,
quod est magis perfectum et minus reliquo indigens, per se invenitur.
Invenitur autem aliqua substantia composita ex substantia intellectuali
et corpore, ut ex praemissis patet. Corpus autem invenitur per se:
sicut patet in omnibus corporibus inanimatis. Multo igitur fortius
inveniuntur substantiae intellectuales corporibus non unitae.
8. Item. Substantiam rei oportet esse proportionatam suae
operationi: quia operatio est actus et bonum substantiae operantis.
Sed intelligere est propria operatio substantiae intellectualis.
Oportet igitur substantiam intellectualem talem esse quae competat
praedictae operationi. Intelligere autem, cum sit operatio per
organum corporeum non exercita, non indiget corpore nisi inquantum
intelligibilia sumuntur a sensibilibus. Hic autem est imperfectus
modus intelligendi: perfectus enim modus intelligendi est ut
intelligantur ea quae sunt secundum naturam suam intelligibilia; quod
autem non intelligantur nisi ea quae non sunt secundum se
intelligibilia, sed fiunt intelligibilia per intellectum, est
imperfectus modus intelligendi. Si igitur ante omne imperfectum
oportet esse perfectum aliquid in genere illo, oportet quod ante animas
humanas, quae intelligunt accipiendo a phantasmatibus, sint aliquae
intellectuales substantiae intelligentes ea quae sunt secundum se
intelligibilia, non accipientes cognitionem a sensibilibus, ac per hoc
omnino a corporibus secundum suam naturam separatae.
9. Praeterea. Aristoteles argumentatur sic in XI metaphysicae.
Motum continuum, regularem et, quantum in se est, indeficientem,
oportet esse a motore qui non movetur neque per se neque per accidens,
ut supra probatum est. Plures etiam motus oportet a pluribus motoribus
esse. Motus autem caeli est continuus, regularis, et, quantum in se
est, indeficiens est: et praeter primum motum, sunt multi tales motus
in caelo, sicut per considerationes astrologorum probatur. Oportet
igitur esse plures motores qui non moveantur neque per se neque per
accidens. Nullum autem corpus movet nisi motum, ut supra probatum
est. Motor autem incorporeus unitus corpori, movetur per accidens ad
motum corporis: sicut patet de anima. Oportet igitur esse plures
motores qui neque sint corpora neque sint corporibus uniti. Motus
autem caelestes sunt ab aliquo intellectu, ut supra probatum est.
Sunt igitur plures substantiae intellectuales corporibus non unitae.
10. His autem concordat sententia Dionysii, IV cap. de Div.
Nom., dicentis de Angelis quod, sicut immateriales, et incorporei
intelliguntur.
11. Per hoc autem excluditur error Sadducaeorum, qui dicebant
spiritum non esse. Et positio antiquorum naturalium, qui dicebant
omnem substantiam corpoream esse. Positio etiam Origenis qui dixit
quod nulla substantia, post Trinitatem divinam, absque corpore potest
subsistere. Et omnium aliorum ponentium omnes Angelos, bonos et
malos, habere corpora naturaliter sibi unita.
|
|