|
1. Sciendum est autem quod Aristoteles probare nititur non solum
esse aliquas substantias intellectuales absque corpore, sed quod sunt
eiusdem numeri cuius sunt motus deprehensi in caelo, neque pauciores.
2. Probat enim quod non sunt aliqui motus in caelo qui a nobis
deprehendi non possint, per hoc quod omnis motus qui est in caelo, est
propter motum alicuius stellae, quae sensibilis est: orbes enim
deferunt stellas; motus autem deferentis est propter motum delati.
Item probat quod non sunt aliquae substantiae separatae a quibus non
proveniant aliqui motus in caelo: quia, cum motus caelestes ordinentur
ad substantias separatas sicut ad fines, si essent aliae substantiae
separatae quam illae quas numerat, essent aliqui motus in eas ordinati
sicut in fines; aliter essent motus imperfecti. Unde ex his concludit
quod non sunt plures substantiae separatae quam motus deprehensi, et
qui possunt deprehendi, in caelo: praesertim cum non sint plura
corpora caelestia eiusdem speciei, ut sic etiam possint esse plures
motus nobis incogniti.
3. Haec autem probatio non habet necessitatem. In his enim quae
sunt ad finem, sumitur necessitas ex fine, sicut ipsemet docet in II
physicorum: non autem e converso. Unde, si motus caelestes
ordinantur in substantias separatas sicut in fines, ut ipsemet dicit,
non potest concludi necessario numerus substantiarum praedictarum ex
numero motuum. Potest enim dici quod sunt aliquae substantiae
separatae altioris naturae quam illae quae sunt proximi fines motuum
caelestium: sicut, si instrumenta artificialia sunt propter homines
qui per ea operantur, nihil prohibet esse alios homines qui per
instrumenta huiusmodi non operantur immediate, sed imperant
operantibus. Et ideo ipse Aristoteles hanc rationem non inducit quasi
necessariam, sed tanquam probabilem: dicit enim: quare substantias et
principia immobilia rationabile est tot aestimare: necessarium enim
dimittatur fortioribus dicere.
4. Restat igitur ostendendum quod sunt multo plures substantiae
intellectuales a corporibus separatae quam sint motus caelestes.
5. Substantiae enim intellectuales secundum suum genus transcendunt
omnem naturam corpoream. Oportet igitur accipere gradum in praedictis
substantiis secundum elevationem earum supra corpoream naturam. Sunt
autem quaedam intellectuales substantiae elevatae supra corpoream
substantiam secundum sui generis naturam tantum, quae tamen corporibus
uniuntur ut formae, ut ex praemissis patet. Et quia esse
substantiarum intellectualium secundum suum genus nullam a corpore
dependentiam habet, ut supra probatum est, invenitur altior gradus
dictarum substantiarum, quae etsi non uniantur corporibus ut formae,
sunt tamen proprii motores aliquorum corporum determinatorum.
Similiter autem natura substantiae intellectualis non dependet a
movendo: cum movere sit consequens ad principalem eorum operationem,
quae est intelligere. Erit igitur et aliquis gradus altior
substantiarum intellectualium, quae non sunt proprii motores aliquorum
corporum, sed superiores motoribus.
6. Amplius. Sicut agens per naturam agit per suam formam
naturalem, ita agens per intellectum agit per formam intellectus: ut
patet in his qui agunt per artem. Sicut igitur agens per naturam est
proportionatum patienti ratione suae formae naturalis, ita agens per
intellectum est proportionatum patienti et facto per formam
intellectus: ut scilicet huiusmodi sit forma intellectiva quod possit
induci per actionem agentis in materiam recipientem. Oportet igitur
proprios motores orbium, qui per intellectum movent, si in hoc
opinionem Aristotelis sustinere volumus, tales intelligentias habere
quales sunt explicabiles per motus orbium, et producibiles in rebus
naturalibus. Sed supra huiusmodi conceptiones intelligibiles est
accipere aliquas universaliores: intellectus enim universalius
apprehendit formas rerum quam sit esse earum in rebus; unde videmus
quod universalior est forma intellectus speculativi quam practici, et
inter artes practicas universalior est conceptio artis imperantis quam
exequentis. Oportet autem substantiarum intelligibilium gradus
accipere secundum gradum intellectualis operationis quae est eis
propria. Sunt igitur aliquae substantiae intellectuales supra illas
quae sunt proprii et proximi motores determinatorum orbium.
7. Adhuc. Ordo universi exigere videtur ut illud quod est in rebus
nobilius, excedat quantitate vel numero ignobiliora: ignobiliora enim
videntur esse propter nobiliora. Unde oportet quod nobiliora, quasi
propter se existentia, multiplicentur quantum possibile est. Et ideo
videmus quod corpora incorruptibilia, scilicet caelestia, in tantum
excedunt corruptibilia, scilicet elementaria, ut quasi haec non
habeant notabilem quantitatem in comparatione ad illa. Sicut autem
caelestia corpora digniora sunt elementaribus, ut incorruptibilia
corruptibilibus; ita substantiae intellectuales omnibus corporibus, ut
immobile et immateriale mobili et materiali. Excedunt igitur in numero
intellectuales substantiae separatae omnium rerum materialium
multitudinem. Non igitur comprehenduntur numero caelestium motuum.
8. Item. Species rerum materialium non multiplicantur per
materiam, sed per formam. Formae autem quae sunt extra materiam,
habent esse completius et universalius quam formae quae sunt in
materia: nam formae in materia recipiuntur secundum materiae
capacitatem. Non videntur igitur esse minoris multitudinis formae quae
sunt extra materiam, quas dicimus substantias separatas, quam sint
species materialium rerum.
9. Non autem propter hoc dicimus quod substantiae separatae sint
species istorum sensibilium: sicut Platonici senserunt. Cum enim non
possent ad praedictarum substantiarum notitiam pervenire nisi ex
sensibilibus, apposuerunt istas substantias esse eiusdem speciei cum
istis, vel magis species istarum: sicut, si aliquis non videret solem
et lunam et alia astra, et audiret esse quaedam corpora
incorruptibilia, nominaret ea nominibus istorum corporum
corruptibilium, existimans ea esse eiusdem speciei cum istis. Quod
non esset possibile. Similiter etiam impossibile est substantias
immateriales esse eiusdem speciei cum materialibus, vel species
ipsarum: cum materia sit de ratione speciei horum sensibilium, licet
non haec materia, quae est proprium principium individui; sicut de
ratione speciei hominis sunt carnes et ossa, non autem hae carnes et
haec ossa, quae sunt principia Socratis et Platonis. Sic igitur non
dicimus substantias separatas esse species istorum sensibilium: sed
esse alias species nobiliores istis, quanto purum est nobilius
permixto. Et tunc illas substantias esse plures oportet istis
speciebus rerum materialium.
10. Adhuc. Magis est aliquid multiplicabile secundum suum esse
intelligibile quam secundum suum esse materiale. Multa enim intellectu
capimus quae in materia esse non possunt: ex quo contingit quod
cuilibet rectae lineae finitae potest mathematice fieri additio, non
autem naturaliter; raritas etiam corporum, velocitas motuum, et
diversitas figurarum, in infinitum augeri comprehenditur secundum
intellectum, quamvis sit impossibile in natura sic esse. Substantiae
autem separatae sunt in esse intelligibili secundum suam naturam.
Maior igitur multiplicitas in eis est possibilis quam in rebus
materialibus, secundum proprietatem et rationem pensatam generis
utriusque. In perpetuis autem non differt esse et posse. Excedit
igitur multitudo substantiarum separatarum multitudinem materialium
corporum.
11. His autem attestatur sacra Scriptura. Dicitur enim Dan.
7-10: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena
millia assistebant ei. Et Dionysius, 14 cap. Cael. Hier.,
dicit quod numerus illarum substantiarum excedit omnem materialem
multitudinem.
12. Per hoc autem excluditur error dicentium substantias separatas
secundum numerum motuum caelestium, aut secundum numerum sphaerarum
caelestium esse. Et error Rabbi Moysi, qui dixit numerum Angelorum
qui in Scriptura ponitur, non esse numerum substantiarum separatarum,
sed virtutum in istis inferioribus: sicut si vis concupiscibilis
dicatur spiritus concupiscentiae, et sic de aliis.
|
|