|
1. Ex his autem quae de istis substantiis praemissa sunt, ostendi
potest quod non sunt plures substantiae separatae unius speciei.
2. Ostensum est enim supra quod substantiae separatae sunt quaedam
quidditates subsistentes. Species autem rei est quam significat
definitio, quae est signum quidditatis rei. Unde quidditates
subsistentes sunt species subsistentes. Plures ergo substantiae
separatae esse non possunt nisi sint plures species.
3. Adhuc. Quaecumque sunt idem specie differentia autem numero,
habent materiam: differentia enim quae ex forma procedit, inducit
diversitatem speciei; quae autem ex materia, inducit diversitatem
secundum numerum. Substantiae autem separatae non habent omnino
materiam, neque quae sit pars earum, neque cui uniantur ut formae.
Impossibile est igitur quod sint plures unius speciei.
4. Amplius. Ad hoc sunt plura individua in una specie in rebus
corruptibilibus, ut natura speciei, quae non potest perpetuo
conservari in uno individuo, conservetur in pluribus: unde etiam in
corporibus incorruptibilibus non est nisi unum individuum in una
specie. Substantiae autem separatae natura potest conservari in uno
individuo: eo quod sunt incorruptibiles, ut supra ostensum est. Non
igitur oportet esse plura individua in illis substantiis eiusdem
speciei.
5. Item. Id quod est speciei in unoquoque, dignius est eo quod est
individuationis principium, praeter rationem speciei existens.
Multiplicatio igitur specierum plus addit nobilitatis universo quam
multiplicatio individuorum in una specie. Perfectio autem universi
maxime consistit in substantiis separatis. Magis igitur competit ad
perfectionem universi quod sint plures secundum speciem diversae, quam
quod sint multae secundum numerum in eadem specie.
6. Praeterea. Substantiae separatae sunt perfectiores quam corpora
caelestia. Sed in corporibus caelestibus, propter eorum
perfectionem, non invenitur nisi unum individuum unius speciei: tum
quia unumquodque eorum constat ex tota materia suae speciei; tum quia
in uno individuo est perfecte virtus speciei ad complendum illud in
universo ad quod illa species ordinatur, sicut praecipue patet in sole
et luna. Multo igitur magis in substantiis separatis non invenitur
nisi unum individuum in una specie.
|
|