|
1. Ex his autem ulterius ostenditur quod anima non est eiusdem
speciei cum substantiis separatis.
2. Maior enim est differentia animae humanae a substantia separata
quam unius substantiae separatae ab alia. Sed substantiae separatae
omnes ad invicem specie differunt, ut ostensum est. Multo igitur
magis substantia separata ab anima.
3. Amplius. Unaquaeque res habet proprium esse secundum rationem
suae speciei: quorum enim est diversa ratio essendi, horum est diversa
species. Esse autem animae humanae et substantiae separatae non est
unius rationis: nam in esse substantiae separatae non potest
communicare corpus, sicut potest communicare in esse animae humanae,
quae secundum esse unitur corpori ut forma materiae. Anima igitur
humana differt specie a substantiis separatis.
4. Adhuc. Quod habet secundum seipsum speciem, non potest esse
eiusdem speciei cum eo quod non habet secundum se speciem, sed est pars
speciei. Substantia autem separata habet per seipsam speciem: anima
autem non, sed est pars speciei humanae. Impossibile est igitur quod
anima sit eiusdem speciei cum substantiis separatis: nisi forte homo
esset eiusdem speciei cum illis, quod patet esse impossibile.
5. Praeterea. Ex propria operatione rei percipitur species eius:
operatio enim demonstrat virtutem, quae indicat essentiam. Propria
autem operatio substantiae separatae et animae intellectivae est
intelligere. Est autem omnino alius modus intelligendi substantiae
separatae et animae: nam anima intelligit a phantasmatibus accipiendo;
non autem substantia separata, cum non habeat organa corporea, in
quibus oportet esse phantasmata. Non sunt igitur anima humana et
substantia separata unius speciei.
|
|