|
1. Oportet autem considerare secundum quid diversificatur species in
substantiis separatis. In rebus enim materialibus quae sunt diversarum
specierum unius generis existentes, ratio generis ex principio
materiali sumitur, differentia speciei a principio formali: natura
enim sensitiva, ex qua sumitur ratio animalis, est materiale in homine
respectu naturae intellectivae, ex qua sumitur differentia specifica
hominis, scilicet rationale. Si igitur substantiae separatae non sunt
ex materia et forma compositae, ut ex praemissis, patet, non apparet
secundum quid in eis genus et differentia specifica accipi possit.
2. Scire igitur oportet quod diversae rerum species gradatim naturam
entis possident. Statim enim in prima entis divisione invenitur hoc
quidem perfectum, scilicet ens per se et ens actu: aliud vero
imperfectum, scilicet ens in alio et ens in potentia. Et eodem modo
discurrenti per singula apparet unam speciem super aliam aliquem gradum
perfectionis adiicere: sicut animalia super plantas, et animalia
progressiva super animalia immobilia; in coloribus etiam una species
alia perfectior invenitur, secundum quod est albedini propinquior.
Propter quod Aristoteles, in VIII Metaph., dicit quod
definitiones rerum sunt sicut numerus, in quo unitas subtracta vel
addita speciem numeri variat: per quem modum in definitionibus, si una
differentia subtrahatur vel addatur, diversa species invenitur.
3. Ratio igitur determinatae speciei consistit in hoc quod natura
communis in determinato gradu entis collocatur. Et quia in rebus ex
materia et forma compositis forma est quasi terminus, id autem quod
terminatur per eam est materia vel materiale: oportet quod ratio
generis sumatur ex materiali, differentia vero specifica ex formali.
Et ideo ex differentia et genere fit unum sicut ex materia et forma.
Et sicut una et eadem est natura quae ex materia et forma
constituitur, ita differentia non addit quandam extraneam naturam super
genus, sed est quaedam determinatio ipsius naturae generis: ut, si
genus accipiatur animal pedes habens, differentia eius est animal duos
pedes habens; quam quidem differentiam nihil extraneum super genus
addere, manifestum est.
4. Unde patet quod accidit generi et differentiae quod determinatio
quam differentia importat, ex alio principio causetur quam natura
generis, ex hoc quod natura quam significat definitio, est composita
ex materia et forma sicut ex terminante et terminato. Si igitur est
aliqua natura simplex, ipsa quidem per seipsam erit terminata, nec
oportebit quod habeat duas partes, quarum una sit terminans et alia
terminata. Ex ipsa igitur ratione naturae sumetur ratio generis: ex
terminatione autem eius secundum quod est in tali gradu entium, sumetur
eius differentia specifica. Ex quo etiam patet quod, si aliqua natura
est non terminata, sed infinita in se, sicut supra ostensum est de
natura divina, non est in ea accipere neque genus neque speciem; quod
est consonum his quae supra, de Deo ostendimus. Patet etiam ex
praemissis quod, cum diversae species in substantiis separatis
accipiantur secundum quod diversos gradus sortiuntur; in una autem
specie non sunt plura individua: quod non sunt in substantiis separatis
duae aequales secundum ordinem, sed una naturaliter est altera
superior. Unde et Iob 38-33 dicitur: numquid nosti ordinem
caeli? Et Dionysius dicit, X cap. caelestis hierarchiae, quod
sicut in tota Angelorum multitudine est hierarchia suprema, media et
infima; ita in qualibet hierarchia est ordo supremus, medius et
infimus; et in quolibet ordine supremi, medii et infimi.
5. Per hoc autem excluditur positio Origenis, qui dixit a principio
omnes substantias spirituales aequales creatas fuisse, inter quas etiam
animas connumerat: diversitas autem quae in huiusmodi substantiis
invenitur, quod quaedam est unita corpori, quaedam non unita, et
quaedam altior, quaedam vero inferior, provenit ex differentia
meritorum. Ostensum est enim hanc differentiam graduum naturalem
esse; et quod anima non est eiusdem speciei cum substantiis separatis;
nec ipsae substantiae separatae ad invicem; nec etiam secundum ordinem
naturae aequales.
|
|