|
1. Ex praemissis ostendi potest quod substantiae separatae non
accipiunt intellectivam cognitionem de rebus ex sensibilibus.
2. Sensibilia enim secundum suam naturam nata sunt apprehendi per
sensum, sicut intelligibilia per intellectum. Omnis igitur substantia
cognoscitiva ex sensibilibus cognitionem accipiens, habet cognitionem
sensitivam: et per consequens habet corpus naturaliter unitum, cum
cognitio sensitiva sine organo corporeo esse non possit. Substantiae
autem separatae non habent corpora naturaliter sibi unita, ut superius
est ostensum. Non igitur intellectivam cognitionem ex rebus
sensibilibus sumunt.
3. Amplius. Altioris virtutis oportet esse altius obiectum.
Virtus autem intellectiva substantiae separatae est altior quam vis
intellectiva animae humanae: cum intellectus animae humanae sit infimus
in ordine intellectuum, ut ex praemissis patet. Intellectus autem
animae humanae obiectum est phantasma, ut supra dictum est: quod est
superius in ordine obiectorum quam res sensibilis extra animam
existens, sicut ex ordine virtutum cognoscitivarum apparet. Obiectum
igitur substantiae separatae non potest esse res existens extra animam,
ut ab ea immediate accipiat cognitionem; neque phantasma. Relinquitur
igitur quod obiectum intellectus substantiae separatae sit aliquid
altius phantasmate. Nihil autem est altius phantasmate in ordine
obiectorum cognoscibilium nisi id quod est intelligibile actu.
Substantiae igitur separatae non accipiunt cognitionem intellectivam a
sensibilibus, sed intelligunt ea quae sunt per seipsa etiam
intelligibilia.
4. Adhuc. Secundum ordinem intellectuum est ordo intelligibilium.
Sed ea quae sunt secundum seipsa intelligibilia, sunt superiora in
ordine intelligibilium his quae non sunt intelligibilia nisi quia nos
facimus ea intelligibilia. Eiusmodi autem oportet esse omnia
intelligibilia a sensibilibus accepta: nam sensibilia non sunt secundum
se intelligibilia. Huiusmodi autem intelligibilia sunt quae intelligit
intellectus noster. Intellectus igitur substantiae separatae, cum sit
superior intellectu nostro, non intelligit intelligibilia a
sensibilibus accepta, sed quae sunt secundum se intelligibilia actu.
5. Amplius. Modus operationis propriae alicuius rei
proportionaliter respondet modo substantiae et naturae ipsius.
Substantia autem separata est intellectus per se existens, non in
corpore aliquo. Operatio igitur intellectualis eius erit
intelligibilium quae non sunt fundata in aliquo corpore. Omnia autem
intelligibilia a sensibilibus accepta sunt in aliquibus corporibus
aliqualiter fundata: sicut intelligibilia nostra in phantasmatibus,
quae sunt in organis corporeis. Substantiae igitur separatae non
accipiunt cognitionem ex sensibilibus.
6. Adhuc. Sicut materia prima est infimum in ordine rerum
sensibilium, et per hoc est in potentia tantum ad omnes formas
sensibiles; ita intellectus possibilis, infimus in ordine
intelligibilium existens, est in potentia ad omnia intelligibilia, ut
ex praemissis patet. Sed ea quae sunt in ordine sensibilium supra
materiam primam, habent in actu suam formam, per quam constituuntur in
esse sensibili. Substantiae igitur separatae, quae sunt in ordine
intelligibilium supra intellectum possibilem humanum, sunt actu in esse
intelligibili: intellectus enim accipiens cognitionem a sensibilibus,
non est actu in esse intelligibili, sed in potentia. Substantia
igitur separata non accipit cognitionem a sensibilibus.
7. Adhuc. Perfectio naturae superioris non dependet a natura
inferiori. Perfectio autem substantiae separatae, cum sit
intellectualis, est in intelligendo. Earum igitur intelligere non
dependet a rebus sensibilibus, sic quod ab eis cognitionem accipiat.
8. Patet autem ex hoc quod in substantiis separatis non est
intellectus agens et possibilis, nisi forte aequivoce. Intellectus
enim possibilis et agens in anima intellectiva inveniuntur propter hoc
quod accipit cognitionem intellectivam a sensibilibus: nam intellectus
agens est qui facit species a sensibilibus acceptas esse intelligibiles
actu; intellectus autem possibilis est qui est in potentia ad omnes
formas sensibilium cognoscendas. Cum igitur substantiae separatae non
accipiant cognitionem a sensibilibus, non est in eis intellectus agens
et possibilis. Unde et Aristoteles, in III de anima, intellectum
possibilem et agentem inducens, dicit eos in anima oportere poni.
9. Item manifestum est in eisdem quod localis distantia cognitionem
substantiae separatae impedire non potest. Localis enim distantia per
se comparatur ad sensum: non autem ad intellectum, nisi per accidens,
inquantum a sensu accipit; nam sensibilia secundum determinatam
distantiam movent sensum. Intelligibilia autem actu, secundum quod
movent intellectum, non sunt in loco, cum sint a materia corporali
separata. Cum igitur substantiae separatae non accipiant intellectivam
cognitionem a sensibilibus, in eorum cognitionem distantia localis
nihil operatur.
10. Palam est etiam quod intellectuali operationi eorum non
admiscetur tempus. Sicut enim intelligibilia actu sunt absque loco,
ita etiam sunt absque tempore: nam tempus consequitur motum localem;
unde non mensurat nisi ea quae aliqualiter sunt in loco. Et ideo
intelligere substantiae separatae est supra tempus: operationi autem
intellectuali nostrae adiacet tempus, ex eo quod a phantasmatibus
cognitionem accipimus, quae determinatum respiciunt tempus. Et inde
est quod in compositione et divisione semper noster intellectus adiungit
tempus praeteritum vel futurum: non autem in intelligendo quod quid
est. Intelligit enim quod quid est abstrahendo intelligibilia a
sensibilium conditionibus: unde secundum illam operationem, neque sub
tempore neque sub aliqua conditione sensibilium rerum intelligibile
comprehendit. Componit autem aut dividit applicando intelligibilia
prius abstracta ad res: et in hac applicatione necesse est cointelligi
tempus.
|
|