|
1. Ex hoc autem apparet quod intellectus substantiae separatae est
semper intelligens actu.
2. Quod enim est quandoque in actu, quandoque in potentia,
mensuratur tempore. Intellectus autem substantiae separatae est supra
tempus, ut probatum est. Non est igitur quandoque intelligens actu et
quandoque non.
3. Amplius. Omnis substantia vivens habet aliquam operationem vitae
in actu ex sua natura quae inest ei semper, licet aliae quandoque
insint ei in potentia: sicut animalia semper nutriuntur, licet non
semper sentiant. Substantiae autem separatae sunt substantiae
viventes, ut ex praemissis patet: nec habent aliam operationem vitae
nisi intelligere. Oportet igitur quod ex sua natura sint sicut
intelligentes actu semper.
4. Item. Substantiae separatae movent per intellectum corpora
caelestia, secundum philosophorum doctrinam. Motus autem corporum
caelestium est semper continuus. Intelligere igitur substantiarum
separatarum est continuum et semper.
5. Hoc autem idem sequitur etsi non ponantur moventes corpora
caelestia: cum sint altiores corporibus caelestibus. Unde, si
propria operatio corporis caelestis, quae est motus ipsius, est
continua; multo magis propria operatio substantiarum separatarum, quae
est intelligere.
6. Amplius. Omne quod quandoque operatur et quandoque non
operatur, movetur per se vel per accidens. Unde et hoc quod nos
quandoque intelligimus, quandoque non, provenit ex alteratione quae
est circa partem sensibilem, ut dicitur in VIII physicorum. Sed
substantiae separatae non moventur per se, quia non sunt corpora:
neque moventur per accidens, quia non sunt unitae corporibus. Igitur
operatio propria, quae est intelligere, est in eis continua, non
intercisa.
|
|