|
1. Si autem substantiae separatae intelligunt ea quae sunt per se
intelligibilia, ut ostensum est; per se autem intelligibilia sunt
substantiae separatae, immunitas enim a materia facit aliquid esse per
se intelligibile, ut ex superioribus patet: consequitur quod
substantiae separatae intelligant, sicut propria obiecta, substantias
separatas. Unaquaeque igitur et seipsam et alias cognoscet.
2. Seipsam quidem unaquaeque earum aliter cognoscit quam intellectus
possibilis seipsum. Intellectus enim possibilis est ut potentia
existens in esse intelligibili; fit autem actu per speciem
intelligibilem, sicut materia prima fit actu in esse sensibili per
formam naturalem. Nihil autem cognoscitur secundum quod est potentia
tantum, sed secundum quod est actu: unde et forma est principium
cognitionis rei quae per eam fit actu; similiter autem potentia
cognoscitiva fit actu cognoscens per speciem aliquam. Intellectus
igitur possibilis noster non cognoscit seipsum nisi per speciem
intelligibilem, qua fit actu in esse intelligibili: et propter hoc
dicit Aristoteles, in III de anima, quod est cognoscibilis sicut
et alia, scilicet per species a phantasmatibus acceptas, sicut per
formas proprias. Substantiae autem separatae sunt secundum suam
naturam ut actu existentes in esse intelligibili. Unde unaquaeque
earum seipsam per essentiam suam cognoscit, non per aliquam speciem
alterius rei.
3. Cum autem omnis cognitio sit secundum quod in cognoscente est
similitudo cogniti; una autem substantiarum separatarum sit similis
alteri secundum communem naturam generis, differant autem ab invicem
secundum speciem, ut ex praemissis apparet: videtur sequi quod una
earum aliam non cognoscat quantum ad propriam rationem speciei, sed
solum quantum ad communem generis rationem.
4. Dicunt ergo quidam quod una substantiarum separatarum est causa
effectiva alterius. In qualibet autem causa effectiva oportet esse
similitudinem sui effectus, et similiter in quolibet effectu oportet
esse similitudinem suae causae: eo quod unumquodque agens agit sibi
simile. Sic igitur in superiori substantiarum separatarum est
similitudo inferioris sicut in causa est similitudo effectus: in
inferiori autem similitudo superioris est sicut in effectu est
similitudo suae causae. In causis autem non univocis similitudo
effectus est in causa eminentius, causae autem in effectu inferiori
modo. Tales autem causas oportet esse substantias separatas superiores
inferiorum: cum non sint unius speciei in diversis gradibus
constitutae. Cognoscit igitur substantia separata inferior superiorem
secundum modum substantiae cognoscentis, non secundum modum substantiae
cognitae, sed inferiori modo: superior autem inferiorem eminentiori
modo. Et hoc est quod in libro de causis dicitur, quod intelligentia
scit quod est sub se et quod est supra se, per modum suae substantiae:
quia alia est causa alterius.
5. Sed cum superius sit ostensum quod substantiae separatae
intellectuales non sunt compositae ex materia et forma, non possunt
causari nisi per modum creationis. Creare autem solius Dei est, ut
supra ostensum est. Non poterit igitur una substantiarum separatarum
esse alterius causa.
6. Praeterea. Ostensum est quod principales partes universi omnes
sunt a Deo immediate creatae. Non est igitur una earum ab alia.
Unaquaeque autem substantiarum separatarum est de principalibus
partibus universi, multo amplius quam sol vel luna: cum unaquaeque
earum habeat propriam speciem, et nobiliorem quam quaevis species
corporalium rerum. Non igitur una earum causatur ab alia, sed omnes
immediate a Deo.
7. Sic igitur, secundum praedicta, quaelibet substantiarum
separatarum cognoscit Deum, naturali cognitione, secundum modum suae
substantiae, per quam similes sunt Deo sicut causae. Deus autem
cognoscit eas sicut propria causa, earum omnium in se similitudinem
habens. Non autem hoc modo una substantiarum separatarum poterit
cognoscere aliam: cum una non sit causa alterius.
8. Considerandum est igitur quod, cum nulla huiusmodi substantiarum
secundum suam essentiam sit sufficiens principium cognitionis omnium
aliarum rerum, unicuique earum, supra propriam substantiam, oportet
superaddere quasdam intelligibiles similitudines, per quas quaelibet
earum aliam in propria natura cognoscere possit.
9. Hoc autem sic manifestum esse potest. Est enim proprium obiectum
intellectus ens intelligibile: quod quidem comprehendit omnes
differentias et species entis possibiles; quicquid enim esse potest,
intelligi potest. Cum autem omnis cognitio fiat per modum
similitudinis, non potest totaliter suum obiectum intellectus
cognoscere nisi habeat in se similitudinem totius entis et omnium
differentiarum eius. Talis autem similitudo totius entis esse non
potest nisi natura infinita, quae non determinatur ad aliquam speciem
vel genus entis, sed est universale principium et virtus activa totius
entis: qualis est sola natura divina, ut in primo ostensum est.
Omnis autem alia natura, cum sit terminata ad aliquod genus et speciem
entis, non potest esse universalis similitudo totius entis.
Relinquitur igitur quod solus Deus per suam essentiam omnia
cognoscat; quaelibet autem substantiarum separatarum per suam naturam
cognoscit, perfecta cognitione, suam speciem tantum; intellectus
autem possibilis nequaquam, sed per intelligibilem speciem, ut supra
dictum est.
10. Ex hoc autem quod substantia aliqua est intellectualis,
comprehensiva est totius entis. Unde, cum substantia separata per
suam naturam non fiat actu comprehendens totum ens, ipsa, in sua
substantia considerata, est quasi potentia ad similitudines
intelligibiles quibus totum ens cognoscitur, et illae similitudines
erunt actus eius inquantum est intellectualis. Non autem est possibile
quin istae similitudines sint plures: quia iam ostensum est quod totius
entis universalis perfecta similitudo esse non potest nisi infinita;
sicut autem natura substantiae separatae non est infinita sed
terminata, ita similitudo intelligibilis in ea existens non potest esse
infinita, sed terminata ad aliquam speciem vel genus entis; unde ad
comprehensionem totius entis requiruntur plures huiusmodi
similitudines. Quanto autem aliqua substantia separata est superior,
tanto eius natura est divinae naturae similior; et ideo est minus
contracta, utpote propinquius accedens ad ens universale perfectum et
bonum; et propter hoc, universaliorem boni et entis participationem
habens. Et ideo similitudines intelligibiles in substantia superiori
existentes sunt minus multiplicatae et magis universales. Et hoc est
quod Dionysius, XII cap. caelestis hierarchiae, dicit, quod
Angeli superiores habent scientiam magis universalem; et in libro de
causis dicitur quod intelligentiae superiores habent formas magis
universales. Summum autem huius universalitatis est in Deo, qui per
unum, scilicet per essentiam suam, omnia cognoscit: infimum autem in
intellectu humano, qui ad unumquodque intelligibile indiget specie
intelligibili propria et ei coaequata.
11. Non est igitur per formas universaliores apud substantias
superiores imperfectior cognitio, sicut apud nos. Per similitudinem
enim animalis, per quam cognoscimus aliquid in genere tantum,
imperfectiorem cognitionem habemus quam per similitudinem hominis, per
quam cognoscimus speciem completam: cognoscere enim aliquid secundum
genus tantum, est cognoscere imperfecte et quasi in potentia,
cognoscere autem in specie est cognoscere perfecte et in actu.
Intellectus autem noster, quia infimum gradum tenet in substantiis
intellectualibus, adeo particulatas similitudines requirit quod
unicuique cognoscibili proprio oportet respondere propriam similitudinem
in ipso: unde per similitudinem animalis non cognoscit rationale, et
per consequens nec hominem, nisi secundum quid. Similitudo autem
intelligibilis quae est in substantia separata, est universalioris
virtutis, ad plura repraesentanda sufficiens. Et ideo non facit
imperfectiorem cognitionem, sed perfectiorem: est enim universalis
virtute, ad modum formae agentis in causa universali, quae quanto
fuerit universalior, tanto ad plura se extendit et efficacius
producit. Per similitudinem igitur unam cognoscit et animal et
differentias animalis: aut etiam universaliori modo et contractiori,
secundum ordinem substantiarum praedictarum.
12. Exempla igitur huius ut dictum est, in duobus extremis accipere
possumus, scilicet in intellectu divino et humano. Deus enim per
unum, quod est sua essentia, cognoscit omnia: homo autem ad diversa
cognoscenda diversas similitudines requirit. Qui etiam, quanto
altioris fuerit intellectus, tanto ex paucioribus plura cognoscere
potest: unde his qui sunt tardi intellectus, oportet exempla
particularia adducere ad cognitionem de rebus sumendam.
13. Cum autem substantia separata, in sua natura considerata, sit
in potentia ad similitudines quibus totum ens cognoscatur, non est
aestimandum quod sit denudata ab omnibus huiusmodi similitudinibus:
haec est enim dispositio intellectus possibilis antequam intelligat, ut
dicitur in III de anima. Neque est etiam aestimandum quod aliquas
earum habeat in actu, et alias in potentia tantum: sicut materia prima
in corporibus inferioribus habet unam formam in actu et alias in
potentia; et sicut intellectus possibilis noster cum iam sumus
scientes, est actu secundum aliqua intelligibilia, secundum alia vero
in potentia. Cum enim illae substantiae separatae non moveantur neque
per se neque per accidens, ut ostensum est, omne quod est in eis in
potentia, oportet esse in actu: alias exirent de potentia in actum,
et sic moverentur per se vel per accidens. Est igitur in eis potentia
et actus quantum ad esse intelligibile, sicut in corporibus caelestibus
quantum ad esse naturale. Materia enim corporis caelestis ita
perficitur per suam formam quod non remanet in potentia ad aliquas
formas: et similiter intellectus substantiae separatae totaliter
perficitur per formas intelligibiles, quantum ad cognitionem
naturalem. Intellectus autem possibilis noster proportionaliter se
habet corporibus corruptibilibus, quibus unitur ut forma: sic enim fit
actu habens quasdam formas intelligibiles quod remanet in potentia ad
alias. Et propter hoc dicitur in libro de causis, quod intelligentia
est plena formis: quia scilicet tota potentialitas intellectus eius est
completa per formas intelligibiles. Et sic per huiusmodi
intelligibiles species una substantia separata aliam intelligere
potest.
14. Forte autem alicui videri potest quod, cum substantia separata
per essentiam sit intelligibilis, non oportet ponere quod per aliquas
species intelligibiles una ab alia intelligatur, sed per essentiam
ipsius substantiae intellectae. Hoc enim quod substantia aliqua per
speciem intelligibilem cognoscatur, videtur accidere substantiis
materialibus ex hoc quod non sunt per suam essentiam intelligibiles
actu: unde oportet quod per intentiones abstractas intelligantur.
Huic etiam videtur consonare dictum philosophi dicentis, in XI
Metaph., quod in substantiis separatis a materia non differt
intellectus, intelligere, et quod intelligitur.
15. Hoc autem si concedatur, habet dubitationes non paucas. Primo
quidem, quia intellectus in actu est intellectum in actu, secundum
doctrinam Aristotelis. Difficile est autem videre quomodo una
substantia separata sit unum alteri dum intelligit ipsam.
16. Adhuc. Omne agens vel operans operatur per suam formam, cui
operatio respondet, sicut calefactio calori: unde et illud videmus
cuius specie visus informatur. Non videtur autem esse possibile quod
una substantia separata sit forma alterius: cum habeat unaquaeque esse
separatum ab alia. Impossibile igitur videtur quod una videatur ab
altera per essentiam suam.
17. Amplius. Intellectum est perfectio intelligentis. Non potest
autem inferior substantia esse perfectio superioris. Sequeretur igitur
quod superior inferiorem non intelligeret, si per essentiam suam
unaquaeque intelligeretur, et non per speciem aliam.
18. Item. Intelligibile est intra intellectum quantum ad id quod
intelligitur. Nulla autem substantia illabitur menti nisi solus
Deus, qui est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam.
Impossibile igitur videtur quod substantia separata per essentiam suam
intelligatur ab alia, et non per similitudinem eius in ipsa.
19. Et hoc quidem oportet verum esse secundum sententiam
Aristotelis, qui ponit quod intelligere contingit per hoc quod
intellectum in actu sit unum cum intellectu in actu. Unde substantia
separata, quamvis sit per se intelligibilis actu, non tamen secundum
se intelligitur nisi ab intellectu cui est unum. Sic autem substantia
separata seipsam intelligit per essentiam suam. Et secundum hoc est
idem intellectus, et intellectum, et intelligere. Secundum autem
positionem Platonis, intelligere fit per contactum intellectus ad rem
intelligibilem. Sic igitur una substantia separata potest aliam per
eius essentiam intelligere, dum eam spiritualiter contingit: superior
quidem inferiorem, quasi eam sua virtute concludens et continens;
inferior vero superiorem, quasi eam capiens ut sui perfectionem. Unde
et Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod superiores
substantiae intelligibiles sunt quasi cibus inferiorum.
|
|